장음표시 사용
11쪽
ciem Ecclesiae inito probe discernant) sponsis qui
puberes nondum essecti sunt adhiberli, absque intentione tamen ineundi connubium. Impuberibus sponsis caeremonias huiusmodi adhiberi, quemadmodum more penes ethnicos in regionibus hisce receptum est, ita Christi fideles cupere solent ut de connubio postmodum ineundo, potiSsimam quam habere est in regionibus hisce certitudinem nanci- Scantur; quippe usus obtineat, ut semel expleto civili connubii ritu , puella nemini praeter eum cui ritu ipso desponsata censetur, nubere VBlecti. Xl I. Moecenas et Agrippa , prior quidem tribu Pareas, et utpote Λnglorum in regionibus hisce samulus huc illiicque cum eis discurrens , alter vero miles indigena, et quoque sere triennio ex una in aliam stationem migrans, pluries connubium spoponderant innuptis puellis , ut eas de facili in malum pertraherent. I andem die quadam peccatorum sarcinam ad pedes Consessarii depositum ierant, cum hic eorum geSta aure percipiens, Vehementer animo angi coepit quoad sen- lentiam serendam de sponsalium obligatione quae sponsiones eiusmodi consequi censeatur. CASUUM RESOLUΤIONES. Ad I. Quantum coniicere valeo ex his quae leguntur apud S. Λ. l. 6. n. 859. Missionarii, qui saeculo elapso regiones hasce incolebant, in ea erant sententia, quod Veri nominis sponsalia, saltem penes Christi fideles, ibidem contraherentur. Nec dubium in praesens, ut arbitror, de re hac
12쪽
esse potest. Quamvis enim, ob receptum ubique morem, proles ad connubium non a se ipsa sponderi
Soleat, sed per parentes, qui promissis Obligati
censentur; allamen nemo est qui prolem ipSam, si cum desponsatam se esse norit con SenSUm praebeat, promissis stare haud teneri arbitretur. Quamobrem ius alienum laedere plane cen Setur, Si absque causa a sponsione resileat. Quod autem liberrima censeatur ad aliud ineundum connubium, modo utrimque parentes de re non abnUant, ex eo est, quod prolis consensus consensioni parentum adeo subiiciatur, ut lateal in eo conditio quouSque parenS consensum hauci revocet. Nec tamen dixeris publicae honestatis impedimentum assensu illo contrahi nullum. Etenim eo ipso, quo proles sponsione utrimque lacta et accepta vincitur, impedimentum oriatur necesse est. At enim:
in iis quae ad puellam in matrimonium petendam atque spondendam fieri consueverunt, Vix est quod sponsalium Speciem praeseserre dicatur. I ametsi ritus in quo peculiariter reponi debeat sponsalium essentia, ut ita dicam , deprehendi non posset, lamen cum ex ritus totius complexu oriatur Sponsis de connubio suturo obligatio, eo ipso veri nominis gigni sponsalia, indubia res esset. In Super ritu illo qui parisam nuncupatur, praesertim betet solio et areca nuce, ut mos est, distribulis, plerumque sponsalia ita persecte se habent, ut cum antehac integrum luerit alias inire nuptias, posthac nequaquam liceat, nisi ex utriusque partis
consenSu. Adde tandem non raro catechistum ad sponsalium eaeremoniam ita adhiberi, ut ea per-
13쪽
acta, communis Christi fidelium sensus, promissis stare parentes et prolem plane teneri testetur. Ceterum ut qua ratione sponsalia in regionibus hisce iniri soleant ediscas, en quae de eadem Episcopus Drusipparensis Vic. apost. Pudiceriensis scripto retulit an . 1837 ad S. Congreg. P. F. 4 Μodus promissionis matrimonii contrahendi in hac regione ante omnia prae oculis habendus est. Nullum est scriptum: quando enim agitur de matrimonio in omnibus his tribubus, parentes partium non autem partes seu contrahentes, statutis matrimonii conditionibus inter se et coram consanguineis et testibus, dant et accipiunt solia vulgo Vettilei et nuces vulgo Paceu, quae Indi cum calce miscentes quotidie et saepe saepius in die mandendi consuetudinem habent, atque dicunt: Vos omnes hic adstantes hac de re festos estote: Nos
Beriam, filiam Τ... in matrimonium daturos essestio F. . . nomine G. . . Ad hanc caeremoniam non
vocantur sponsi, nisi sint in domo. Supradiclus agendi modus pro promissione matrimonii in usu est apud omnes tribus, etiam apud Pareanos, et ab omnibus Indis habetur tamquam matrimonii promissio, a qua non est resiliendum, nisi propter rationes gravissimas. , Addebat praeterea ulmus Episcopus, sibi probari recentiorum Μissionariorum sententiam, qui contra Episcopum Halicarnassensem et alios, in huiusce generis sponsione, ex more generalim recepto, veri nominis deprehendi putabant sponsalia. Quod sane S. C. nullatenus improbavit. Huc etiam refertur quod Episc. IasSensis et Vic. ap. Maysurensis non ita pridem
14쪽
a S. C. quaerebat; num scilicet sponsalia a parentibus, prout in regionibus hisce more receptum est, pro filiis inita, veri nominis sponsalia censeri possint ' Cui quaesito S. O. an. 1866 reposuit damdam esse instructionem anno 1779 de simili re
transmissam ad Vic. apost. Sulchuensem. Cuius en tibi summa: - 1. Commemoratur canonica lex,
qua statuitur, sponsalia ab insantibus, vel pro insantibus irrite iniri: ab impuberibus vero firmiter quidem, sed ita ut pubertate advenienterescindi valeant. - 2. Significatur puellam impuberem tradi non posse nutriendam parentibus eius cui fuerit desponsata, nisi probo cuipiam alteri tradi nequeat, et proxima peccandi oecasione praecisa. - 5. Probatur a Sutchuensi Vicario lata lex, qua parentes prohibentur, quin sponsalia absolute pro filiis rationis usu carentibus ineant, vel ulla ratione cogant filios suos ob sponsalia sic inita; iubentur autem sponsalia rescindere cum insidelibus inita, vel si id nequeant, se promissis stare paratos ostendere ea conditione dumtaxat, ut super cultus disparitate fiat dispensatio. Ad II. Casus iste triplici habere se modo potest. Primum: cum absolute i. e. absque dispensationis petendae animo fiunt desponsationes. Deinde: si contrahatur cum disponsationis animo et spe. Postremo: cum sponsioni conditio accedit explicita: Si Pontifex dispensaverit. - Si primum quod
sane contingere posse lugenda novimus experientia quorumdam, qui ea erant mentis pervicacia, ut cum certas in animo sibi nuptias proposuissent, Spondere et nubere non verebantur, etiamsi Super
15쪽
impedimento dispensationem haud consecuturos se arbitrarentur), Spon Salia nulla plane esse, Vel quia stante impedimento personae sunt inhabiles ad matrimonium inter se contrahendum, ideoque etiam ad semetipsos obligandos ad illud ineundum, prout non pauci ratiocinantur, et optime quidem: vel, ut aliis placet, quod contracta sue rint de materia non licita, utpote quae per canoneS sacros prohibita. Quare, nisi consensus post dispensation om obtentam, denuo renOVetur, Sponsalia nulla esse atque nullisis generis obligationem parere posse dicenda sunt. Si alterum accidat, vel sponsionem comitatur contrahendi propositum , otiamsi dispensalio minime obtineatur, quod ea perinde ac adventitium quidpiam nec admodum necessarium existimetur, qui sane casus priori simillimus est; vel voluntas ost recedendi a sponsalibus si dispensatio concessa non merit; vel quae sit spondentium mens , ineor tu res est. Si postremum hoc a cidal, voluntatem recedendi non demisse putandum eSl: nemo enim censetur malus nisi probetur. Quod si recedendi voluntas non defuit; quo Sane modo casus in regionibus hisce plerumque se habere Videntur; xoluntas haec explicitae conditioni si Pontifex dispensaverit par dicenda videtur. Quamvis enim suapte natura lateat, eX communi tamen agendi modo, atque ex communi sponsionum in hisce rerum adiunctis interpretatione, sat explicari videtur. Quid ergo tandem si explicata c0ndilio fuerit Τ Τres sunt in huiuscemodi casu Doctorum sententiae. Prima est eorum qui Volunt sponsalia, nullo penitus Sub
16쪽
respectu, obligandi vi praedita esse, ideoque ut valida sani requiri non solum dispensationem,
sed consensus quoque renovationem. Alia eorum est qui teneni sponsalia ante obtentam dispensationem, tametsi Vera sponsalia non sint, plane tamen inducere obligationem expectandi conditionis eventum, ita ut eadem impleta, Sponsalia Valida evadant absque novo consensu. Media tandem, quae Vero, Saltem quoad mentis intuitum, propior videtur, ea eSi qua Statuitur, ante conditionem impletam nullam quidem existere obligationem, sed conditione executa, Si antea sponsi dicta non revocarint, ut Sponsalia valida evadant,
nulla ratione requiri consensus reno utionem. i Prima huiusce sententiae pars ex eo confici iurquod obligatio haec incerta penitus Sit, tum quia eius inficiatores numero et nomine multi non desint; tum quia Sacra Congregatio quae in Ianuen Si, Brugnatensi, Sipontina et Hil vitana, desponsalibus liuiusmodi iudicium edidit, sententiam in eius lavorem semper tulerit qui a con-
Sensu recesserat ante conditionem impletam. Λllera vero pars duobus nititur argumentis, negativo altero, altero positivo. Negativum in eo est quod praedictae S. Congregationis declarationes de consensu instaurandi necessitate nec loquantur quidquam, nec innuant squidquid latinae ephemi
rides Romae editae et inscriptae acta eae erpta et .vol. I. p. 79-81. et alibi in contrarium asserere videantur). Argumentum alterum ex eo desumitur
quod conditio si Papa dispensaverit, conditio sit honestissima non vero turpis, prout adversarii
17쪽
contendunt. Humanae enim naturae, quae singula satis praenosse nequit, plane congruUm PSt, ndidum turpe minime sit, dispensationem concedi, quae tamen nulla ratione spondetur. Num turpe fuerit si illegitime natus, qui VoVit, puta, Missionibus inter ethnicos operam se daturum, denique tandem dispensatus ad Sacerdotium evectus sit' At enim: auctores numero et nomine multi oppositae inhaerent sententiae: obligatio itaque incerta, sponsalia nulla, nisi instaurato consensu. Extrinsecae probabilitatis conflictu spectato res ita se habet, idque, praxim quod attinet, magni plane momenti est. Si enim dispensationis obtentae notitia ad sponsalium validitatem necessaria habeatur, obtenta dispensatione, integrum Sponsis esse a sponsione recedere, ideoque absque renovato consensu, publicae honestalis impedimentum Oriri nullum, indubia res est. Hancque S l tentiam in praxi tenendam esse ex eo magis magisque firmatur quod Sacra Congregatio eam ut propriam adoptarit, ideoque sine renovato consensu sponsalia nulla esse , nullumque ex eis honestatis impedimentum oriri tuto prorsus doceri, extra dubii aleam positum esse censendum sit. Ad III. Τerilla Regulo nubendi iure sponsalibus parto, nullaienus gaudet; quippe dispensalione nondum essecta, Sponsalia nulla prorsus censenda sint. Attamen huiuscemodi ius ex alio capite, ob iniuriam nimirum sibi illatam, nec aliter quam connubio probe sarciendam nancisci potest. Insuper in huiusmodi rerum adiunctis, gemina alia de causa plerumque operae prelium est, ut Mis-
18쪽
sionarius Sponsos hortetur ne a promissis resiliant, et dissiciliorem se praebeat ad impertiendam dispensationem: tum quia nimirum agitur hic de impedimento multiplici seu cumulato, tum quia sorores animo invicem alienatum iri sponte veluti
Ad IV. Sancheg de mair. l. l. disp. 28. n. 13. docet c surdum et comum, qui nec verbis nec signis aliis quid sit matrimonium edoceri possit , eum plane esse qui neque sponsalia neque connubium inire valeat. Nullum enim sensibile signum edere Valet quo exprimat in quam nam rem' consentiat, et cuiusnam consensum acceptet. Hoc aliter se habet quoad surdo-mutum non eoecum. P0uid itaque si solertia omni, quoad eius fieri possit, adhibita ut surdus et mutus, sed Visu Valens, quid sit matrimonium edoceatur, nulla ratione certum sed verisimile tantum evadat ab eo rem intelligi, saltem quoad Sacramenti nec non ligaminis haud solvendi, naturam 8 Connia bio, ut arbitror, locus non deest. Nam sol malis profanationis periculum omne abest, et aliunde aeternae surdomuit saluti hac ratione eo meliori modo quo fieri potest prospici indubia res est. An id rei mali speciem praeseserre putaris , magis quam potestas dubie impotenti lacta experimentum sumendi cum semina sorte non sua ' Νoles tamen velim quae cum puellulis agere visus est adolescens, carnis instinctum quidem prodere, Sed notionem de matrimonii natura non Satis ostendere. Ad V. Sponsalia sive inter insantes, sive a maiori pro insante contracta, lege tum naturali
19쪽
tum ecclesiastica pro insectis habentur, ideoque publicae honestatis impedimentum ex eis oriri non potest. Deliberationem quod Spectat, ut sponsalia
valide iniri queant, requisitam, Satis eam eSSe, quae ad peccandum mortaliter susIicit, assirmat SancheZ, negat Bonae in a. Sententiam utramque haud aegre sorte concilia oris si dicas, parem utrobique sufficere mentis advertentiam : quia tamen ad subeundam Sponsalium obligationem prudens deliberatio et advertentia difficilior est, quam ad peccatum cavendum; quippe plura in illo quam
in hacco deliberanti menti rerum adiuncta obversari necesse sit, maiorem sponsalia postulant iudicii discretionem. At enim: cum in casu SponSus uterque septennium iamdudum excesserit, sponsa lia a parentibus inita, rata habere censetur. Si parentum promissa positiva ratione rata habita suissent a Sponsis impuberibus quidem, sed sponsalium obligationi subeundae haud imparibus. Scipioni et
Marinulae, pubertatem nondum adeptis, a promisso discedere haud integrum esset. At quemadmodum plane dubita res est in casu, num deSponsuli septennio completo ea valeant ingenii vi, quae ad tantam obligationem sumendam requiritur, ita plerumque in huiusmodi rerum adiunctis proles antequam pubertati plane proxima sit, vix ulla ratione quam negativa habere se consuesse videtur in regionibus hisce, quoad parentum promi SSI. Perperam itaque Missionarius parentes ne a promi sis recedant deterret. Ceterum ut unum nec leve addam quod insantium sponsalia spectat, dicam S. Congr. S. O. Vicarium apost. Sulchuen. Iaudi-
20쪽
bus proSecutam esse anno 1780, quod prohibuisset christianis parentibus ne absoluta ratione Sponsalia pro insantibus inirent. Ubi libet vero Μissionariis debitum esse non dubito, quoad eius fieri possit conari ut insantes in connubium haudquaquam despondeantur. Huiuscemodi enim Sponsiones et connubiorum exitum malum habentium, et praecoci ratione in puerorum et puellarum mentibus citatae luxuriae, et ob varias in praxi innumerasque fidem deinceps Dangendi causas, iurgiorum et simultatum Seminaria saepe admodum esse, lugenda novimus experientia. Λd VI. Quanam vi huiusce generis promissa polleant quoad insuntes rationis usu carenteS, et quam ea noXia Sint, ex his, quae ad casum proxime antecedentem ediximus, patet. Impuberem, sed rationis usu praeditum, prolem quod Spectat, Sponsalia a parentibus inita, Ecclesiae lege valida Sunt, modo proles tacite saltem et positive consentiat. Quamvis enim in soro externo ideo satis sit eis minime contradicere, quod id consensus praeSumptionem parere videatur, tamen, ut Supra innuimus, in foro conscientiae id satis haudquaquam cen Setur. Imo Si praeter parenteS eorumve
mandatum, alius quispiam siliis notam faciat sponsionem , neque in externo sussicit soro si non contra dixerint: nshil est enim cur si reclamare sorte velint, dissensum suum peneS Blium , praeter parenteS, eX primunt. Celerum impubes, qui vel per se vel per alium sponsalia valide inierit, ab eiS, priusquam pubertalis annos attigerit, resilire non potest. Mox tamen ut pubes evadit resiliendi