Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

censetur, Curiolus Missionarius tria sequentia connubia Cliri stili det turn ex alio Vicariatu, ubi lex illa vigebat venientium et uxores ducentium puellas ad Curioli iurisdictionem spectantes, in Sacello quidum suo vulguri curavit, sed alibi praenunciari nequaquam exegit. Primum erat agricolae, qui patria relicta, paulo ante illuc migraverat. Aliud Iudicis, qui decem menses munus ibidem

egerat, ea tamen mente ut semel saltem in anno in patrium unde venerat redux, ibidem mensis unius Spatio commoraretur. Postremum denique mercatoris qui aeris alieni causa, anno plus minus uno, ibidem extorris immorabatur.

IV. Leucherio Missionario bis accidii ut perperam omiSSis promulgationibus connubio interesset. Aliu quidem Vice, quod regionis idionia non satis callens, Sp0nSOS putavit asserere se ex loco esse ubi Τridentina Synodus nondum promulgata censetur, ulla Vero quod Catecti ista a Sponsorum parentibus pretis corruptus, eos regionis I ridentina lege vucantis incolas esse salso testatus suerat. Lltraque autem Vice contigit ut paulo post initas nuptias, dirimens connubiorum illorum cognationis impedimentum detegeretur. Quamobrem Missionarius ne ex ea re scandalum oriretur, pro ea quae ad huiusmodi impedimenta tollenda lacta sibi fuerat potestate, dispensationem largiri summopere sestinavit. V. Promulgationes lactae suerant connubii cuiuSdam, quod casu accidit ut nonnisi tertio mense ab ultima promulgatione perfici posset. MissionRIius ritualis romani praescripto morem Sedul0 ge-

32쪽

ren S, promulgationes omnes repeti iubet, Sponsis eorumque cognatis magnopere stomachatis. VI. Anguntur Missionarii non pauci quoad retegenda connubiorum impedimenta, quod cum cognationis gradus multiplices, hoc est numero plures haud raro uni eidemque obsint connubio, tum ob inscitiam quandoque, quandoque etiam ob nequitiam parentum et Catechistarum, aliquando vero ol, Missionariorum haudquaquam eximiam linguae peritiam, sere impossibile sit impedimenta omnia suspicari , nedum detegere. Missionarios nonnullos audivi de re hac asserentes, plane operae pretium esse, Si ea nos induamur pel petuo mente, ut nota pariter et ignota impedimenta, quoad eius fieri possit, auferre dispensatione velimus. Alii

vero in ea erant Sententia , postulandum nobis omni lius esse a Pontifice Summo ut tertius et quartus Saltem consanguinitatis gradus Indis nubendi amplius impedimento non Sin l. VII. Sevorinus cui a connubiorum praenuntiatione Sponsos quandoque eximendi factu est potestas, dispensare detrectat, nisi aliter grave, et quidem a Sponsorum voluntate independens, damnum immineat. Quamobrem vehementer Benigno, in vinea Domini cooperario, Succenset, quod saepe admodum promulgationes remittat, dummodo Sponsi poenam, more in Mi SSione recepto, pro huiuscemodi re Subeundam, dare nequaquam

33쪽

CASUUM RESOLUTIONES A l Ι. Duo quae casus narrat distincte persequamur necesse est: aliud est enim connubia publice haud proponi ubi Synodus Tridentina promulgata non est; aliud vero non praenuntiari, ubi vigot, illorum connubia qui inde sunt ubi non viget. Primum quod attinet, promulgationes ex Τridentini tiruescripto seri, ut putet, neceSSe non est. Promulgatio tamen facienda superest a Concilio Lateranensi praescripta, quod monet Benedicti XIV Breve Paucis abhine, hisce Verbis: . Quod si Missionarius obiici ut Tridentinum Concilium S undae promulgatum non esse, tum saeipse ut bene percipiat, quod si onus eiust nodi denuntiationes promulgandi repetere ac derivare nolit a Tridontini Concilii lege, non potest quin illud lateatur ac noscat sibi a Lateranensi Concilio impositum. γ ne sane vera Τridentina Synodus Lateranensis praescriptum in re hac firmavit quidem et auxit, sed nulla ratione abrogavit. Scias tamen velim Lateranensi praescripto tria statuta esse: unum, matrimonia. Cum ineunda sunt, publice a Sacerdote in Ecclesia proponi; alterum, terminum praesigi, intra quem impedimenta de- serri debeant; tertium, si probabilis coniectura apparuerit impedimenti, connubium interdicendum, donec quid fieri debeat super eo manifestis constiterit documentis. Ex quibus Sane Videre est, tum unicam satis esse connubii promulgationem, tum ubi Sacerdotes non sunt, Lateranen Se prae-

34쪽

seriplum haudquaquam urgere. At enim: nec ibi servatur ubi Sucerdos adest. Fortasse quod hinc regionis huiusce more Vix unquam ineatur connubium quin Sanguine iuncti tribules, qui sero soli impedimenta , Si quae Sint c0nnubiorum nosse atque relegere Solent, de re certiores essecti sint, quod sane bannorum vices implere potest; inde vero Christi fideles nequaquam ignorare putentur impedimenta, si quae noverint, deserre se teneri. Quod vero altinet ad loca illa ubi Synodus Tridentina est promulgata, nec tamen publice proponuntur connubia Sponsorum, qui inde sunt ubi non viget; dic quaeSO, ubinam ea proponi malis' Num ubi connubium iungitur Τ an ubi Sponsi degunt ' Atqui illic ignoti sunt Sponsi, hic vero Sacerdos abest. 'ultibi ergo promulgationes fieri neceSse esse videtur. EnimVero, ex communi doctorum Sententia

connubia alienigenarum publicari debent in loco originis, et in domicilio facti. Porro Iox Τridentina haudquaquam viget in loco originis et domicilii

sponsorum de quibus est casus; Sacerdotes vero qui ex Later. Concilii praescripto connubium publicare teneantur, inibi desunt. Ergo. Λd II. Finis legis optima sane est eiusdem interpretandae norma. Porro promulgaliones ideo sunt ut sanguine iuncti notique impedimenta, quae sorte noverint ineundis connubiis, deferre Valeant; in Paroecia vero connubia proponi ideo Statutum est, quod sestis singulis ibi Missae in

lingat. Quamobrem legem promulgationum eos quidem putarim attingere qui a Sacello ubi sa-

35쪽

crum fieri consuevit non adeo distant, ut Sacro interesse minime leneantur; ceteros Vero non item. Quare Nissionario connubia haud proponenti Sponsorum illorum, qui tribus saltem vel quatuor a Sacello in ora maritima sito distant milliaribus, Succensendum non esse arbitror. Smcus vero si propius immorantium Sponsorum nuptias nequaquam denunciet. Dices: Si se isto modo ros habeat, vel in Europa Borum omnium qui ob nimiam a Paroecia distantiam Sacro interesse minime teneantur, connubia vulgari necesse non esset. Bes plane di Dsert : in regionibus enim hisce, cum Paroeciae non sunt, tum a Sacello Christi fideles saepissime valde distunt, quod in Europa plane rarius contingit; lex autem loca illa perpetuo respicit, ubi communiter res ea se habent ratione quam lex requirit, etiamsi quandoque aliter cas habere se accidat, non vicissim. Insuper in Europae Paroeciis, eorum impedimenta qui ob locorum distantiam Sacro interesSe nequaquam tenentur, vel ab extraneis multo magis cognosci Sueverunt, quam in regi O-nibus hisce cognoscantur a quibuslibet aliis haudquaquam sanguine iunctis. Τandem in quonam

Sacello connubia ista praenunciari velles' Nullum est enim ad quod Sponsi magis pertineant quam ad aliud quodpiam; quippe Paroeciae non Sint.

Ad III. Declarationes Sacrarum Congregati O num quoad omittendus in praecedentis domicilii Paroecia promulgationes, Sponsos respiciunt, qui inde abfuerint a decem aut octo aut quinque annis. Falso autem nonnemo asserit S. Alphonsum

36쪽

ad id sex domicilii sequentis menses susticere docuisse. Id enim S. Alphon Sus reapse non dicit. Nec tamen eorum omnium qui recens migrarunt, in ea ubi antea degebant Paroecia promulgationes fieri necesse esse statuimus. Immo Curiolum , quoad agricolam, recte penitus se gessisse non dubitamus, modo status liberi testimonium ab eo' prius exegerit. Hinc enim promulgationes ex Tridentina lege in Paroectu stant necesse est; inde vero agri eolae Paroecia nulla iam erat praeter eam cui Curiolus praeest. At enim: ViX advenerat. Sane

quidem; sed domicilii figendi mente; quod sane

ut in si a docetur, satis omnino fuit ut statim ibidem connubium inire valeret. De iudice quid 'Patriae non valedixit, immo quotannis illuc redire nec parum morari statuit. Geminum itaque domicilium habere et utrobique promulgationes seri necesse esse videtur. Mercatorem quod attinet, animus ei penitus deest in Curioli dition o domicilium figendi: connubium itaque ab eo iungendum, in patria dumtaxat Vulgari necesse est. Λd IV. Si omissis denunciationibus postea delegatur impedimentum, coniuges, Spe quavis dispensationem obtinendi sublata, separandos esse decrevit Synodus Τ ridentina ses8. 24. e. de res. matrina . . Quare nemo, qui dispensationes ex delegatione largiendi facultate gaudet cuiusmodi sunt Vicarii Apostolici), dispensare cum istis Valet. Ergo ne perperam dispensavit Leucherius 'Quoad initas ob ignoratum a Missionario regionis idioma, absque denunciationibus, nuptias, dispon- Salionem valere dixerim. Sponsi enim in bona

37쪽

versati side, huitisce generis lege poenali minime attingi videntur. Quoad vicem alteram, qua Catechisiae fraus causa fuit cur matrimonii promulgationes praetermitterentur, Sponsi si audem huiusmodi vel sciebant vel non. Si postremum, eos in bona fide suisse conflat; si prius, distinctione

rursus utaris necesse eSt. Vel enim nec legem no- Vere SponSi, nec poenam, quo sane casu bona

suere fide; vel legem quidem sciebant non vero poenam I idque si contigerit dispensatio valuisse videtur, propterea quod plane probabilis videatur

Doctorum illorum sententia qui volunt poena minimo plecti eum qui legem Sciens, eamdem poena sancitam esse non novit S. Alpii. l. 7. n. 551. et Isallerint in G. de Iegibus n. 154.). Vel denique legem simul et poenam n OVerani, eoque casu disponsationem irritum prorsus suisse ne dubites. Ad V. Bitualis Bomuni in huiuscemodi re praescriptum tuta conscientia intelligi ita posse videtur ut tres minus menses requiri dicatur. Re sane vera Sacra Congregatio, prout testatur Concilium Ravennalense, constituit promulgationes iterandas esse si quarto a peractis denunciationibus mense dilapso connubium iniri velit. Λd VI. Multiplices iteratos cognationis gradus

Indorum nostrorum non raro ObeSSe connubiis ,

praeter dubii aleam positum est; et Missionariorum quisquis secus putarit, Videat quaeso ne ideo decipiatur, quod in quaerendis impedimentis debilo suo satis plane facere haudquaquam conetur. Duod sane ex eo etiam periculosius hodie fuerit quod Sacra Congregatio P. F. Indiarum Vicariis aposto-

38쪽

lidis anno 1869 indixerit, ad dispensationem Super

impedimenta sive genere, si Ve specie, SiVe numero plura, Satis plane non esse eam quae sorte generatim concessa suerit dispensationes faciendi potestatem; sed requiri specialem. Quam sane petentibus nonnisi pro certo casuum numero impertiri mos esse videtur. At de re hac alibi sustus. In praesens duo illa quae Missionarii suggessere aliquando malo remedia, sedulol perpendamus neceSSe est. Primum quod attinet, intentionem scilicet dispensandi, vel ea sic intelligitur ut mens dispensationem largiri volens ad dispensandum satis esse dicatur, etiam alisque ulla mentis ipsius exterius lacta significatione; vel ita ut signo aliquo revelata dispensationem esticiat, quaecumque demum subreptio obreptiove adesse contingat. Prius illud Vero absonum est. Intentio enim, si sola suerit, quemadmodum legem condendi, ita in ea dispensandi vi penitus caret. Dispensandi mens ε exterius manifestari debet, ait SuareZ de leg. l. 6. c. 15. , ut inter homines operari poSsit .s Et c. 21. ε Praeter Voluntatem internam requiritur significatio eius externa, ut dispensatio sieri possit, et ideo si voluntas disponsantis exterius non significetur susscienter, ex illo capite erit dispensatio invalida , quem desectum comprehendimuS sub desectu voluntatis , utique sufficientis, ut aliquid inter homineS operetur. PEt Conradus praaeis div. l. 1. c. 4. ε Propterea Papa utitur Verbo dispenSamus, ut exprimatur intentio ipsius dispensantis ; non enim susscit velle, nisi exprimatur Ore, eum Voluntas in mente

clausa nihil valeat in actibus hominum l. quidem

39쪽

eum silium de hered. inst.) ac propterea ex quibuscumque verbis generalibus in rescripto appositis, non inducitur dispensatio dicta. , At enim: cum dispensatio lacita locum habet dispensandimentem dii rete significari minime requiritur; quippe quae vel scientia et patientia Praelati, vel

praecepto cum clausula eae certa scientia imposito satis propatula censeatur. Porro nonne utrumque

hoc factae per Missionarios dispensationes hinile praeseserre videntur' Missionarius enim patitur, sponsos nuptias inire; a qua sane rct eos prohiberet si impedimento irretitos cognosceret. Etiamsi longe verosimilior appareat Doctorum illorum sententia, qui arbitrantur Vel delegatum posse quandoque in lege Principis tacite dispensare: tamen cum plures quos inter Sua reg) contrarium doeent, tum eius qui dispensationem largiri potest patientium aut praeceptum ad id minime sutis esse nemo inficiatur. Scientia enim, id est certa impedimenti

cognitio, in eodem requiritur. Unde Corradus loe .cit. c. 5. ε Tacita dispensatio, ait, Supponit semper scientiam desectus in eo qui dispen Sat. .. Νunquam censetur Princeps remittere vitium ignoratum. νErgo ne mentis dispensare volentis exterius

sacra, directe saltem, significatio, salis suerit ut dispensatio vi polleat' Nisi ita significetur ut plane constet vel ignota nuptiarum impedimenta depelli, irrita prorsus censenda est dispensatio. Quid itaque si nulla ex parte significatio desici ut ' Cum

Romae dispensationes fieri non consueverint Super impedimenta ignorata, ut quaestionem apte sol-VRmus, quaestionem aliam attingere prius necesse

40쪽

est. Num scilicet Vicarii apostolici, ea qua dispensandi donuli sunt lacultate non aliter uti p0SSint, quam Curiae Romanae udamussim more serValo Ita sane arbitrantur non pauci et quoad eius sieri potest praxim ad id exigere rationi consonum eSSenon dubito , quippe Summi Pontificis mens ita se habere videatur, ut alia ratione quavis Episcopi Missionarii concessione apostolica uti plane non possint. At Pontificem Summum revera id in animo habere qui quaeso conficis' Curiae Romanae leges Vigere, quoad eas quas Sacra Dataria et Poeni lentiaria ordinaria ratione largiri solent dispensationes, iuris praescripto constat. Dispensationes vero eaetraordinaria potestate concessus, legibus hisce Subesse, quonam quaeso iure statutum est Et sane Pontifex legibus illis minimo subest: unde dispensationibus ab eo motu proprio coneeSSis, subreptionis non obreptionis) vilium nequaquam obest. Insuper Cancellariae Romanae regulas, extra Curiam Romanam vi nequaquam pollere alii contra alios propugnant. Dubia itaque vis; nulla igitur obligatio. Quare huc facere plane videntur illa. Potestas dispensandi est late interpretanda ut favorabilis, quamvis dispensatio sit odiosa. . . Interpretabitur late quando ea conceditur ad petitionem et lavorem ipsius dispensaturi, cum per-SOniS non expressis. . . . Quando est dubium utrum dispensatio extendatur ad aliquem ea sum, interpretandum est ad eam non extendi. Secus si fuerit

dubium an potestas dispensandi extendatur, ut virtute illius possit dispensari. , Et huiusmodi alia,

quae communiter leguntur penes Doctores, ego

SEARCH

MENU NAVIGATION