Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

bus , & proponatur veluti fons uberrimus, atque optimus , unde quaeque Civitates legum sapienter ab se, ac utiliter condendarum , petant exempla: quod iccirco juS commune , ac gentium hisce temporibus licet appellares ut 'Vis A. Transalpini , iidemque doctissimi juris Romani, Merillius ', ac MenagiuS nomina

ἐκ vis. re non dubitarunt.

omanii. Animadverti , in jure civili Romanorum duo spectari oportere : Alterum est via , &ratio, qua quisque intelligere possit, quid sibi debeatur , aut ipse debeat , seu personae causa, quam in civili obtinet societate ; seu rerum, quae in commercio sunt: Alterum est ordo judiciarius , rebus persequendiS , cogendisve personis, proprius ac peculiariS Roma

erat moribus, cum ipsorum dominatu , magnam partem, eXolevit : mansit vero illud , quod sola ratione, aequitate , sapientia nitebatur . Hoc receptum & probatum est aliis cultis nationibus ad hanc diem . Hoc non minus ceterorum ius populorum esse potuit , quibus recta mens esset, quam fuerit Romanorum, qui ipsum fabricati sunt; quippe omnibus bene institutis hominibus aptum utilitatisque plenissimum . Quare etsi in unoquoque Principatu administrando peculiares le

ges ferre necesse sit, subjectis populis oppor

tuna SDiuiti so by Corale

12쪽

tunas: quod in hoc Nostro Veneto, certe ad. mirabili aequitate , ac sapientia , factum videmus, ut hujus leges aliis eXemplo esse queant: tamen ubi peculiaris lex non fuerit, jus, quo de agimus, proprii loco juris adoptatur. Quamobrem is mihi prae aliis interpretibus communi videtur confluere utilitati, qui partem hanc suscipiat illustrandam . Nemo est, qui neget , omnium disciplinarum cognitionem summis iis fuisse viris , quorum scripta in Ρandectarum libris exhibentur . Qui ergo

ipsorum sententias ut eX ponat commode , ac

opportune, indicet ea, quae latent, principia, vel ducta e morali Philosophia, vel convenientia cum historiis , & cum omni antiqua eruditione; tum vero e judiciariis ritibus, &actionibus eorundem , tamquam ex historia

lucem mutuetur; hic sane cum utilem naVabit operam iis, qui vetere Romano jure ad civilem suam temperandam societatem uti velint ; tum & doctos, & eruditos vir S non mediocriter delectabit; atque, praeclarum quid dam esse interpretationem civilis Romani juris , copiosum , & omni elegantia doctrinaque refertum, ostendet iis , qui Obscurum, jejunum , rude, arbitrantur .

Utinam hoc ego praestare possem, quod

optimum esse Video, munus interpretandi; conor certe in obeunda provincia, quam mihi

13쪽

Augusta Venetorum Respublica, summa in

me benignitate, demandavit. Anno Ρatavini Gymnasii nostri litterario , qui non ita pridem exactus est, libris VII. & VIII. Ρande. Eharum ; Codicis Iustinianei , ac Novellarum

iussionibus, quae in eandem rem essent , CX- ponendis; de usu fructu , deque ceteris prae, diorum servitutibus vel hominum, Vel praediorum vicinorum gratia , impositiS, pro vi.

rili mea , tractationem peregi . Huius delibatio quassi quaedam sunt hae Interpretatio. nes per Epistolas, quas dedi ad amicum , &litterarum laude florentem juvenem Iosephum Torellum , qui eX Urbe Verona patria sua, in quam Patavio se receperat, litteris eX me quaesierat . quid mihi esset in m a. nibus, ac publice a me in Gymnaso Pata. Vino traderetur : cujus cum ego & probitatem , & partam studio bonarum artium , praeter aetatem, doctrinae, ac eruditionis copiam,

pluris facerem , ejus non obsequi petitioni non potui. Sane in hisce scribendis Epistolis id consilii mihi fuit, ut naturam potissimum ac vim ejus juris, quod appellatum est usus seractus 3 ejus, quod nudus usus s ejus , quod

1erpitus praedii aut urbani, aut rustici, patefacerem: quam juris Vim atque naturam qui probe perspectam, cognitamque teneat, is non miscebit quaestiones illas, quas parit ve

rae Diuili od by GOrale

14쪽

rae naturae juris ignoratio, quaeque homines transversos agere solent, & longissime a veritate abducere . Rei peragendae sum usus

eruditionis luce necessaria, quae veterum Iu- reconsultorum menteS aperiret: neque enim eorum verba si alio, quam, quo pertinent, eruditionis ignoratione, tradu XerimuS , naturam, Vimque genuinam juris agnoscemus

Tum illud etiam ossicii mei esse duxi, ut ex aliquo juris dogmate lucem grato animo Romanae eruditioni rependerem , & aliorum Scriptorum sententias illustrarem : nam &hoc decet interpretem civilis Romani juris;& pertinet ad eam, quam Tullius sapienter animadvertit, inter studia litterarum omnia, societatem & cognationem. Superest id unum , de quo te monitum volo , me indicandis capitibus , seu legibus , quae sunt in Pandectis , non sequi partitionem , ac numerationem illam , quam eXhibet, perperam saepe, vulgaris editio : quod cum se tulit occasio, ex edito loco, auditoribus a me demonstratum est : sed quam e-Xempla meliora praebent, quibus eruditi juris interpretes uti solent, & sunt ad normam Florentini Codicis exacta . Quod eo dico, nequis forte vulgatam consulens editionem , si qui numeri a me capitum, sive legum indicantur, eos non reperiat; neve me nota

satis

15쪽

satis candidum , aut minuS , quam aequumst, diligentem esse , suspicetur . Labores meos, tu, Lector humanissime, honi consule, ac Vale .

16쪽

EPISTOLA L

HERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPHO TOR ELLO Iuveni litterarum laude florenti S. D

Ptimis vel disciplinis , vel artibus quaedam illa-cebrae insunt honestissimae , quibus in amorem sui rapiunt in dies magis, & flagrantius incendunt eos , non qui ipsas quasi e longinquo loco salutant, vel sic adeunt, ut illas inter ac nugariaeque tempora dispertiri velint; sed qui prope accedunt, ac familiariter, & perpetua consuetudine oblectantur. Itaque illi quidem, ut ut ad speciem , & quadam acti

gloriolae cupiditate, inter litterarum amatores numerari optent: Vere tamen non sunt; ac proclivius ipsi a litteris migrant ad nugas, quam ex arboribus folia vix levissimo tacta vento decidunt autumno exeunte : hi propositi sui tenaces ita sunt in studiis doctrinarum persequendis , ut dimoveri nulla ratione possint. Haec plane sunt in causa, quamobrem te Patavio reverium in Patriam ea non occuparint oblectamenta , quae fert adolescentia, sed eodem tenore, quo coeperas, laudabilissime in sim dia litterarum incumbas : haec item in causa , cur disciplinam

17쪽

1 EPISTOLA

ei vilis iuris Prosessore Iosepho Alaleonio, non deserendam putaveris , ut plerique faciunt hac aetate , qui se a perdiscendo iure ad alias disciplinas facile convertunt; quod tu in scientia iuris

assidue, diligenterque versatus, probe cognoveris, iniuria ipsam contemni, quae utilitatis fortasse plus, quam aliae pleraeque; Iaudis, gloriaeque, non minus afferre possit. De hoc tuo in juris disciplinam amore amo te plurimum ..Et cum pollules a me, ut tibi absenti significem, quae Pandectarum e libris hoc anno sumpserim exponenda, non obsequi petitioni tuae, durum admodum mihi visum est ; praesertim quod ceteros dialogos de forensi scribendi ratione culta atque perspicua , quos tu pro humanitate in me tua hortaris, ut cito edam; atque adiicis de primo, quem ediderim , iudicium doctissimorum virorum , qui ea , quae Lipsiae prodeunt, Aeta conscribunt; quod ego plus aequo in me benignum agnosco ; institutos quidem habeo sere omnes, sed nondum absolutos, atque expolitos : defuit enim mihi otium, quo perficere possiem . Nam , quod te non latet, Pandectarum interpretationem ita sum aggressus , ut non definito numero quosdam , sed omnes, qui sunt quinquaginta , libros; item, qui duo- deeim, Codicis Iustinianei,& Novellas Constitutiones, perseque-

Ter . Parandis vero tot ac tantarum rerum commentariis, quicquid a praelectionibus habendis mihi seriarum est temporis , impendatur, necesse est Isubcisivae tantum horae quaedam , quas excidere mihi non patior, fatis suppeditare temporis nequiverunt, ut inchoatam dialogorum scriptionem absolverem. Eorum loco interim haec ad te mittam, quae hoc anno litterario a me publice traduntur, aliquot epistolis comprehensa. r. Neque enim domissimis viris probata est Demetrii Phale- , , V ru sententia,negantis, rem gravem, ac disputatione tractandam idoneum esse argumentum epistolae; quae simplici de re sermonem tum . habere debeat, a morisque significationes, atque inter amicos aptas blanditias, & crebra proverbia. Nam inter angustos adeo cancellos argumentum epistolae nec Plato, nec Cicero definierunt. Platonis epistolae ad Sapientiam docendam institutae. Ciceronis prima ad in Fratrem omnibus eloquentiae luminibus, ad leniendum, monendum, hortandum , instructissima. M.Varronis libri Epsoli., Aι. carum quaesionum Gellio memorantur , exemploque fuerunt a- -- lib. 34 liis eruditione,ac doctrina praestantibus viris, qui simile scriptionis

genus imitati sunt. Nosti, quae hisce temporibus in hac Urbe, eη hoc ipso Gymnasio prodierint plena summae doctrinae,sngularis

18쪽

PRIMA. 3

& exquisitae eruditionis monumenta latinis epistolis consgnata . Sed ad meipsum magis quod attinet, Proculus, Iavolenus, Ρomponius qui, quantique, iuris , quod ego interpretor, auctores ac magistri, disputationes suas epistolis mandarunt, quarum particulas in Pandectis legimus ad hanc diem. Quid, quod Artemon Peripateticus adnotavit, cum locutionem, tum etiam ma- .

teriam , quae dialogi, eandem epistolae , esse oportere st epistolis lenim inter absentes aialogi quasi quidam commiscentur. At ve-bro dialogorum materiam esse res, quae ad disciplinas pertineant, ille negaverit, qui Platonis, Xenophontis, ac Tullii dialogos, ut

alios mittam , legerit numquam . Σ. Rem ergo epistolis exequamur. Liber vis,& v Ira Pandectarum, hoc anno, interpretationi nostrae praebent argumentum, in quibus tota pertractatio est de servitutibus praediorum, cum aut praedium praedio, aut praedium personae servire dicitur; nec minus ea praebent, tum quae in Codice Iustinianeo , inque Novellis Constitutionibus consentanea iis, aut distentanea exhibentur. Atque in primis expendendum judicavi laudabile hoc tu. 2ris commentum, quo tale genus servitutis proditum est, cui non homines , sed hominum praedia subderentur . AEdificia namque servire placuit aedificiis, agros agris, ut nost i: s contigua illa, confines hi fuerint. AEdificia , & agros commodum etiam personis adserre , non iure dominii, at servitutis; apud alios eorum manente dominio. Porro ita servire aedificia aedificiis , ut horum onera ferant, tigna immissa non recusent, stillicidia excipiant, lumina obscurari sibi patiantur; ita servire agros agris, ut ad ipsorum utilitatem, domino, & cultori aditum praebeant ad iter habendum ; agenda iumenta; ducenda vehicula , rerum importandarum , & exportandarum causa ; ad aquam hauriendam; pecus pascendum; atque alia, generis eiusdem : illa demum, atque hosce, personis ita servire, ut non dominis suis, sed aliis, aut usum simul & fructum largiantur ad compendium s aut merum usum lassiciant sine lucro; aut locum praestent ad habitandum. Huius commenti utilitatem initio expendendam, tum vero investigandam originem mihi sumpsi . Primum illud , magis adeo , ut quorundam plus aequo delicatorum hominum voces retunderem , quam quia putarem , commendatione mea utilitatem hanc indigere: ipsa enim se ostendit. Alterum, ideo, quia deservitute, quam aedificium aedificio, vel ager agro praestet, nonnulla quidem ex Romanis antiquitatibus affert Heineccius:

19쪽

EPISTOLA

deservitute, usus frumis causa , quatilam Calvanus observat: sed harum servitutum originem , adhuc quem legerim , satis perquisivit , ac ostendit nemo. 3. Sunt, quod te non latet, qui cum totum studium hoc nostrum fastidiunt, ac sterile quiddam esse ducunt, nec satis di. lgnum hominis mente celsa atque elata; tum ad servitutes praediorum quod attinet, loca proserunt Ciceronis, in quibus ille, aut Atticum alloquens , ita se de legibus verba facturum pol licetur, ut sontem earum adeat, negat vero ab se expectandum, ut libellos conficiat de sillicidiorum , ac parietum jure ; aut L. Murenam defendens contra Servium Sulpitium Iureconsultum, haec nostra deridet, ut evincat, Sulpitio non multum praesidii ad honorem in suo studio esse debere , quo Μurenae gloria militari claro praeseratur. Haec illi, quasi victricia signa solent attollere. Cur ea vero silentio praetereunt, quae de servitutibus praediorum , deque horum iure Tullius idem ita differuit, ut non modo fatis ostenderet, inutilem hujus iuris nequaquam esse tractationem ; sed praeterea dignam, quae oratori summo ad eloquendum materiem suppeditaret y quis enim vero Iatinorum Oratorum cum Cicerone conserendus p quid hujus oratione, qua Caecinae cautam defendit, eloquentius 8 At Cicero cum omnem in hac oratione callidarum consultationum , aut iniquorum iudiciorum culpam avertisset a legibus& a iure civili, contulisset- ue sapienter in eos qui pravo aut iudicio, aut animo responent, aut judicant; tum generatim haec primo habet de utili late omnium praeceptorum iuris: qui jus civile contemnendum putat, is vincula revellit non modo judiciorum, sed etiam utilitatis , vitaeque communis : deinde ad hoc , quod posuerat, comprobandum , utilitatem commemorat , quae ex iure Civili in hominum vitam proficiscitur, ob constituta praesertim iura praediorum , eorumque servitutes institutas. Nihil es, ait, si videlicet ius civile tollatur, qu 'd quisquam sese habere certum , aut

a patre accepturum, aut relissiturum liseris arbitretur cuid,

inquit, prodes fundum habere, si quae decentis e descripta a majoribus jura finium, possessionum, aquarum , itinerumque sunt,

haec perturbari aliqua ratione, commutarique possunI Θ.... Fundu

a putre relinqui potes : at usucapio fundi, hoc es finis follicitudinis, ac periculi titium, non a patre relinquitur , sed a legibus: aquae δε ius, bausus, iter, amis, a patre;sed ratia auctolitas harum rerum omnium a jure Civili sumitur . Ad haec satis constat, Diuitired by GOrale

20쪽

in rapicis ita Ciceronem de juribus praediorum verba facere ,

ut eum non pudeat qua mente, quo ingenio virum i de fundo, de sedibus, de pariete, de stillicidio exempla in rem suam mutuari. Igitur, cum in dialogo primo de Legibus colloquentes secum admonuit, ne ab se expectarent, libellos confici de stilli eidiorum , ac parietum iure ; non horum quidem iurium, quae plurimi semper fecit, contemnendorum causa , ita locutum ip. sum existimare debemus, sed eos leguleios carpere voluisse, qui omnis divini ac humani iuris , & legum cognitionem in una foris

mularum notitia ponebant; quos certe nullus egregius iureconsultus non derideat. Eodemque pertinent ea , quae Cicero pro Murena contra Servium Sulpitium disputat de formulis Iure-eonsultorum , in ipsisque minus utilitatis esse ait, & gloriae, quam in armis, atque militia . Nam si attente perpendantur Ciceronis verba , facile deprehenditur callidum eius artificium,

quo non legibus ipsis constituta; ipso iure Civili recepta ; ipsis

Praetorum edictis imperata; sed curam, & sellicitudinem irridet leguleiorum in sormulis conficiendis, quasi vim iuris in verborum structura, non in aequitate, iustitiaque locandam putarent e atque ex horum vitio, non Servio quidem ipsi, sed ejus muneri, atque ossicio, laudes & commendationem imminuit , ut causae suae, temporique serviat: secutusque mihi videtur quae de huiusmodi artificio in oratione disserit pro Caecina ; hoc esse in . more positum, ut, cum occasio postula, auctoritati Iureconsultorum detrahatur, iisque, dicatur, obtemperari non oportere; sed tum , inquit, ad sam hortationem causarum patroni decuriarunt , cum se in causa putant habere aequum O bonum , quod δε-

fendant : si contra, verbis o litteris, o, ut dici solet , fummo jure contenditur I solent hujusmodi iniquitati , boni o aequi nomen , dignitatemque opponere; tum illud , quod dicitur SIUE .

NIUE , irrident ; tum aucupia verborum, oe litterarum tendiculas in invidiam vocant; tum vociferantur , ex aequo ct bono , non ex callido , versutoque jure rem judfcari oportere : scriptum

sequi calumniatorii esse ; boni judicis, Doluntatem scriptoris, auctoritatemque defendere : En artificium , quod & probat Cicero in oratore, si quis commode eo uti sciat ue & quo ipse usus est, ut laudes, quas ossicio sureconsulti Servius Sulpitius tribuebat, quo se commendaret ad dignitatem, extenuaret : sOrmu larum irridere verba ; litterarum aucupia & tendiculas appellare hac ratione studuit: non ea , ut quae decentissime descripta

SEARCH

MENU NAVIGATION