Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

fuerant a ma,ribur jura quod ait in oratione pro Caecina , eo.

rumque utilitatem carperet, atque irrideret. . Quae cum ita sint, falso quis praediorum servitutes, ac iu-.ra dixerit a Cicerone haberi eo loco, quo res vix cognitione dignae, habeantur. Sed concedamus iis, qui haec nostra vituperant studia, ut ipsis omnino posthabitis, se conserant ad antiquorum Scriptorum loca eXponenda , atque illustranda ; multiplici rerum antiquarum notitia munitissimi accedant . Quaerit. δε - u- M. Varro quis si ager optimus, eumque esse docet , qui terrae ac loci bonitate ceteris in serendo frumi antecellat. occurrat legentibus ipsis apud veterem latinum Scriptorem haec narratio: ab altero alteri venditum esse agrum, traditumque UTI OPTI. MUM, MAXIMUMQUE. Hisce verbis hanc sententiam putabunt subesse,fidem a venditore falli tum solum, si fructus ager non ferat uberrime; si non maxima loci, terraeque bonitate commendetur ; contra quam emptori promissum sit. Atque ita clausu Iam istiusmodi accipient, cum eam etiam legent apud Siculum Flaccum de conditionibus agrorum. Quam tamen huius clausulae sententiam non esse , intelligerent, si quae tradita funt de juribus, deque servitute praediorum in nostris libris, contemnere si noluissent. Proculus enim Iureconsultus haec eos docuisset : Si

iis; cum fundum tibi darem, legem ita dixi: UTI OPTIMUS MA. XIMUSQUE ESSET :oe adjeci oec .. pars, qua scriptum ese uti Optimus , maximusque fit : liberum esse significat. Paulus etiam

sis, 3 in Iraec verba : non tantum in traditionibus, sed θ in emptioni-

. f. bμt , oe sipulationibus , O testamentis adjectio haec : UTI OPTI MUS, MAXIMUS EST : Me significat , ut liberum praesetur

praedium, non ut etiam servitutes ei debeantur. Eandem clausulam& in aedibus quoque tradendis usurpari, nec alia significati ἐα L. νο. ne, consuevisse , monet Ulpianus hisce verbis r sui : uti opti- mae maximaeque sunt: aedes tradit, non hoc dicit , servit utem illis solum, ipsisi aedes liberas esse, hoc es, nulli

seruire. Haec ubi nescire illi voluerint, certe locum Siculi Flacci, quem indicavi, quo pertineat, ignorabunt: praeterea, etsi hoc mente compresendant forte sortuna, tamen in eundem Iuris errorem, in quem scriptor hic incidit, eos etiam inducat, necesses d. υνι . est. Quem notavit Bristonius parum cohaeret, inquiens, quod Si- ... oti cuius Flaccus de conditionibus agrorum scribit: ''quidam etiam mus. is conveniunt precario, ut servitutem praestent his agris , ad quosis necesse habent transmittere pervium. Nam & id his verbis

22쪽

Etenim hisce verbis , liberum esse agrum, si aiebant , non etiam, ei servitutes deberi ita siquidem Ulpianus& Paulus iis locis,quae a me commemorata sunt, aperte scripserunt fieri non poterat, ut obligatio praestandae servitutis ulla contineretur. Notavit &Cuiacius 3 Sed sidetur, inquit refragari Siculus Flaccus Agri-ε a Cam- mensor c quae disciplina pars es juris Civilis in libro de conditio. 'οῦ nibus agrorum, dum ait, hisce verbis cuti optimus, maximusque t.ν, in Les eomprehendi iter : cum tamen negaverit Jureconsultus , bis merbis comprehendi hoc, servitutem deseri fundo, ut , iter, viam, aquaeductum. Cuiacius tamen ita conciliat Flacci dicta cum sententia Iureconsulti: Sed animadvertendum es, ait, Flaccum tantum loqui de itinere, ides de arcessu, ct aditu ad fundum: bie omnino praefandus es, alioquin fundus inutilis es. Ego vero non negaverim quidem, accessum & aditum ad fundum sic esse ne cessarium, ut sine eo fundus inutilis esset: illud accipere non possum, Culacium interpretari Flaccum , quasi loquentem de itinere naturaliter necessario , quod praestari debet, sine ulla imm- sititia servitute: hanc enim interpretationem summovent Flacci verba , dum habent : ut servitutem praesent: quae verba pro- feeto servitutem haud naturalem , sed imposititiam fgnificant. s. Iam vero ii, qui studia haec nostra contemnunt, quae praediorum iura & servitutes enarrant, quid respondeant, s quis ueterat ex ipsis, quamobrem in antiquis Inscriptionibus hoc diceni genus usurpetur e

PER. HANC VIAM. FUNDO

C. MARCI. C. L.

PHILERONIS ITER. A CT V SDEBETVR

23쪽

HUIC. MONUMENTO. ITUS . A DITUS. AMBITUS. DEBETUR quasi fundus, & monumentum quaedam essent animo & ratio. ne praedita , quibus aliquid obligari, deberi, praestarique posset

Haerebit iis aqua, ut in proverbio est: hoc dabunt responsi: δε-betur fundo, aut monumento : dictum est , pro, debetur domino fundi, aut monumenti. Itane λ Alia fuit veterum, cum ita scriberent, sententia ; & haec quidem ex iis repetenda , quae de servitute praedii; aut vicini praedii gratia, aut personae; a Iure- consultis distinguuntur ; ut , si personae gratia , personae Ius ha reat, eaque mortua, extinguatur: sin autem praedii gratia, sequatur heredem, & quemlibet praedii possessorem: quae non o i, scure docet Gaius iura praediorum, scribens, cum morte , &M.-- f., capitis diminutione, non perire , vulgo traditum es: oe Papinia-οi Mira nus 3 , cuius sententia utitur Cujactus - , quo haec ponat .' Si con- g. I 2 siluantur videlicet servitutes ratione pessonae, non sunt jura D. . Ρεο. praedi alia , sed personalia , quae cum persona extinguuntur: prae-

Σ diatia heredem sequuntur oe quemlibet possessorem . iter plerumque D. d. st ri es jus personae non praedii: sed si respectu praedii concedatur, prae- .gis diale erit: Si respecitu personae, personam non transgreditur. Quid

'f' nonne etiam inscriptiones sunt, in quibus cum tribueretur ius non monumento , sed domino , nihil dicitur monumento deberi, sed ius domino illius conceditur δ Est inscriptio hujus generis apud Fridericum Brum merum in doctissimo ad Legem Cinciam com-L. - a mentario, quam eruditissime cum enucleat; tum, quae corrus .f. tiri Pta sunt, verba restituit: quae inscriptio longior multo; sed quae M LXX- attinent ad rem nostram, haec sunt. A D. ID. MONUMEN-

petitum habeatur CESSIT. Quare Brum merus recte adnotavit,irum, aditum, ambitum, hic non significare servitutem praedii praedio debitam, sed pro iure, quod personae adhaerescat, accipi oportere. Nollem , haec , regulae instar, subjecisset: aditus es Di personale eundi ad monumentum, ct transeundi ad monumentum, oerranseundi per domum, vel hortum monumento vicinum L. I. D. defervit. praed. urb. Scaevola enim hoc loci, secundum propositi facti speciem , aditum non esse servitutem dixit: minime vero statuit hanc regulam, quam Brum merus, aditum esse jus personale. Indi-Diuili od by Corale

24쪽

Indicat etiam Brum merus legem 6. D. de servit. leg. Sed Papinianus in ea talem regulam non tradit: monet diversa esse

iura, si affectu personae, transeundi potestas data st: aut, si non

personae data, sed legatum servitutis esse plenum intelligatur. Imo haec ipsa distinctio probat aperte,aditum non esse tantum ius personale: posse quoque praediale esse, ut pra dium praedio serviat,huius gratia praebendo aditum, ac transeundi potestatem. Hic veniam a justis rerum aestimatoribus peto, si adversor ei Culaeti observationi , quae trigesima sexta libro tertiodecimo numeratur. Sermonem cum habeat de antiquis Inscriptionibus, in quibus praediorum servitutes indicantur , quaedam scribit pace tanti viridictum sit non iis , quae alio loco scripsit, consentanea. Nam , ut supra commemoratum est: uer , ait Cuiacius, si respectu praedis concedatur, praediale erit; si respectu personae, personam non transgreditur. Et servitus praedialis , quae non personae, sed alteri prae- dio praestanda est, definitur ab eodem Culacio jus imminum i ,. Cε-- praedio alieno, adquisitum nostro. Igitur quo deprehendatur, prae- diale jus, an personale dicendum sit, commodissima videtur esse Q. ratio, si spectetur in Inscriptione verbum debetur in hoc verbo Yt 3 totum rei momentum esse puto; in eoque situm esse, Het neccius , tr λώ.

etiam, quamquam obiter , adnotavit . opportuna sunt etiam verba Papiniani, Uno defendente causam communis aquae,sententia praedio datur: quem locum exponens Cuiacius ait: sententia i in L. 3i.

dicta es fundo communi, cui debeatur servitus aquae, non tibi , vel mihi. opportuna & Pauli Iter sepulchro debitum, non utendo, . non amittitur. Et tamen Cuiacius in ea observatione, ius personale agnoscit in iis Inscriptionibus, in quibus iter, vel ruus, alitus, ambitur monumento deberi dicitur: ius praediale vero in iis , in quibus non ipsi monumento servitus itineris, sed libertis,

libertabusque deberi dicta est. Verba Culacii: Iter debetur sepulchro , quas servitus praedialis, o accipitur ita frequenter legibus praediorum vendendorum, aut ultima voluntate, ut in inscriptione Neapolitana sie a Cujacio exhibetur

SEPULCHRI. ET. ITINERIS DCCCL- Et in Canusina hanc etiam ita Cujacius exhibet LiBERTIS. LIBERTA BUSQUE. MEIS. M Gμut. C. IN. CVLTv. MONUMENTUM. CVΜ. P. XV. CDLκκ-ET. ITER XIV. a. Nonnunquam iter accipitur pro jure personali .... fortasse adi-

25쪽

Larina ,

tui quot es Der Jungitur, J- iter praecedat, sise aditur, non pro fervitute iter accipitur, sed pro aditu oe jure personali , ut in illa scriptione , quae sic habet:

Igitur Cuia eius nihil momenti statuit in verbo debetur, sed in voce iter coniuncta cum voce aditus, vel ambitus: quae coniunctio Cum apparet, tum ait, fortasse non pro servitute ucr accipitur,sed pro aditu, oe jure personali. Quod dixit quidem , adjecta particula illa fortasse, optarim tamen, ab eo non dictum fuisset; nam neque probat ullo iuris loco, nec mea sententia probari unquam poterit: iter enim , sive itus cutrolibet modo est apud veteres scriptores ab aditu & ambitu genere certe non differt ; quan- do iter significat hominis ex loco aliquo prosectionem , & progressionem ad alterum locum : hinc apud latinos iter habere, iter facere , iter urgere r servitus autem itineris intelligitur ea facultas nominari, quae alicui tribuitur, ut per alienum solum iter habere possit: quocirca scribit Ulpianus Iter es jus eundi, ambulandi bomini, at non etiam jumentum agendi. Aditus originem plane ducit ab itinere , & usurpatur aut ad accessionem quandam propiorem designandam, ut ab Horatio cum ait:

eoque

Dissiciles aditus primos habet aut ad locum significandum, per quem haec accessio peragatur. Virgilius:

Huc turbidus, atque huc Lustrat equo muros, aditumque per avia quaerit. Ambitus etiam ab itinere derivatur. Varro ita scribit: Ambitur iter, quod circumeundo teritur: nam ambitus circumitus: ab eoque XII Tabularum interpretes, ambitum parietis circumitum esse describunt. Significatur hic, ut proclive est intelligere, circa locum , aliquid concessum spatii, circumeundi, vel circum ambulandi gratia. Ipsam quoque circumitionem vox ambitus indicare potest Diqili co by Cooste

26쪽

ΡRIMA. II potest, qua fgnificatione Cicero ceterarum , inquit, Verum

ambitus ignorantes homines , praeter admodum paucor , neque nomine appellant, neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt, hor siderum errores iis ipsum esse , quod rite dicitur tempus , multitudine infinita, varietate admirabili praeditor . At nonne haec omnia eo redeunt demum, ut iter variis modis temperatum significent, quibus vel eundi, vel accedendi, vel circumeundi sunctiones impleantur,' Nihil ergo impedit, quo minus ita imponatur praedio iervitus aditus & ambitus, praedii vicini gratia, ut imponitur itineris. Et servitute itineris praedio debita , cum contineatur omnis vel e longinquo, vel propinquo loco; vel recta, vel per orbem I itineris habendi ratio, ut manifestum est; iccirco si ve iter deberi solum dicatur, sive deberi etiam aditum & amlitum mutando iuri nihil est causae: lex dicta inter homines in constituenda servitute, ea est, qua iter quo modo haberi debeat, definitur. Si locur , ait Ja volenus, non adjecta latitudine, n minatus es , per eum qualibet iri poterit: ex quibus verbis non aegre intelligimus, eundi, adeundi, circumeundi servitutem prae-

dialem , & vicissim praediale ius, si praedii dominantis utilitas poscat , constitui posIe. Postremo concludam, de iure praediali esse

accipiendas Inscriptiones, in quibus aut iter,aditum, ambitum monumento; aut iter, actum, fundo deberi dicitur r de iure personali eas, in quibus nihil dictum est, fundo, aut monumento Aberi; sed ipsis datum concessumque pertinis indicatur. nisi tamen posteris etiam eorum s tum enim, quia cum praedio, sive monumento ius potiundae servitutis ad eos pervenire debet, merito prae- diale , non personale ius appellabitur: ubi enim tantumdem tu .ris in heredem transferatur , non usum personae datum , sed legatum servitutis plenum intelligi, loco a me supra commemorato 3 scribit Papinianus. 6. Sed redeamus ad eos , qui cognitionem iuris praediorum , , tamquam leve quiddam, contemnunt: hi, si malint assentiri iis, Juae de iure vel praedii, vel personae, Cuiacius in antiquis In-criptionibus observanda proponit, tamen hoc fateantur, oportet , cognitionem iuris, ac servitutis praediorum ad haec quocumque modo intelligenda, necessariam esse , ac dignam propterea , in qua se studiosorum hominum exerceat industria. Speciosa, fateor, non sunt nomina, hae servitutes, haec iura; sed ab eorum cognitione non exigua in civilem societatem commoda importantur . Sozratem laudavit Antiquitas, quod Philosophiam per B a subli-

27쪽

1, EPISTOLA PRIMA

subIimia vagantem, ad inferiora, hoc est , ad hominum ex prae. eeptis honestatis temperanda negotia, deduxi siet : neque vero alio spectant haec studia ; quae praeterea postulant cum Romana eruditione persaepe coniungi . . Habes, Torelle ornatissime, priore hac mea epistola quandam sive desensionem , sive commendationem eius partis nostrae disciplinae , quae est de servitute, deque iure praediorum . Altera, quae hanc excipiet, epistola , eiusdem partis disciplinae nostrae originem exquiram . Neque enim, ut in praesens hoc faeiam, mihi satis est otii. vale; & mihi hoc tribuas velim officii , quod maxime cupio, ut Eximio Viro Ioanni Francisco Musello, Veronensis cum Urbis Patritio; tum Ecclesiae Arehipresbytero meritissimo, salutem plurimam dicas meo nomine, eique testeris, me praeclara studia, quibus ipse rem litterariam

auget in dies , ac ornat, suspicere mirum in modum: humanitatem, ac benignitatem, quibus me vehementer obstrinxit, memoria complecti gratissima , dc quoad vixero, nunquam inte

itura .

28쪽

EPISTOLA ILHERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPH Ο ΤΟRELLO S. D.

Eei epistola superiore quod ii solent, qui agrum optimum ubi emerint, & colere instituant, si

qua inesse agro antea minus culto videant frugibus nocitura, ea runcant diligenter, ac fummovent. Instar optimi soli est materies, quae libris vis. & v m. Pandeetarum ad interpretandum mihi se praebet: sed quaedam huic incommoda, ac perniciosa prius erant quasi evellenda : quae si , sata quorundam opinione, manerent , & magis obfirmarentur, frustra mihi susceptus labor omnis fuisset; ut quem posuissem in re sterili, &indigna cultu hominum studiosorum. Quae tamen quia neque multa fuere, neque praedita satis firmis radicibus , in iis tollendis non multus mihi sermo adhibendus fuit, non longo labore insudandum : brevi epistola rem confectam iudicavi. Itaque statui hac altera, originem praedialium servitutum non paulo diligentius investigare, quam ii, quos ego viderim, secissent. r. Est locus Institutionum Iustinianearum, quem interpretes& Accursiani & eruditi silentio praetereunt , excepto Ioanne

Corrasio , qui locus praedialium servitutum originem iuri gen-a-μν-tium reserre videtur acceptam . Postquam enim egerat Iustinia

nus non solum de rerum divisione, deque, ex iure gentium, adquirendo earum dominio; verum etiam de servitutibus praedio. Diuili red by Corale

29쪽

D. a. si tu

. min.

rum; haec habet in extremo. Extofuimus summatim, quibus mois dir jure gentium res adquiruntur. videtur enim Iustinianus inter adeptiones, quod sunt ex iure gentium, eas quae praedialium servitutum causa contingunt, numerare . Atque initio quidem, ut

assentirer Corrasio existimanti, propter haec verba Iustiniani,sc iuri gentium servitutem praediorum acceptam ferendam esse, ut Florentinus I. C. seri acceptam servitutem hominum , qui bello capti fuissent; prope me impulerunt quae scripta sunt a Plutarcho in Solonis vita, a Platone libro octavo de Legibus, ab Aristotele libro secundo Politicorum. Solon , quod Plutarchus narrat , lege iussit, ut unusquisque in fundo suo , intra certum , ac definitum spatium, & ad certum usque profundum telluris locum, sibi aquam exquireret, quam si invenire non posset , bis quoque die sex hydrias aquae a vicino ei petere liceret . Plato edixit , ut si pluviae abundarent, atqueri, qui humiliora colerent loca , fluentes ita impedirent , ut superioribus nocerent ; aut si qui tenerent superiora , temere,

atque inconsiderate ad inseriora immitterent, ac detrimentum adserrent, nec vero inter eos componi res amice posset , partes

in Urbe, quidem essent AEdilis; in agris vero, eius, qui agris praeesset, ut rei modum imponerent. Aristoteles, quosdam populos fuisse , ait , apud quos praedia essent singulorum , fructus

in commune conserrentur : quosdam contra , penes quCs commune solum, & communiter coleretur, fructus in proprios cuiusque usus partirentur. 2. Haec, inquam , erant, in quibus vestigia quaedam praedialium servitutum apud Graecos etiam , atque alios populos, videbar intueri; quasi Solon servitutem aquae hauriendae; Plato servitutem aquae ex altero in alterum fundum labentis excipiendae; Aristoteles servitutem usus ructus , indicassent . Sed quamquam haec animo mihi obversabantur, tamen magis esse duxi, ne ipsarum originem a iure gentium derivarem. Nam quod praecepit Solon de aqua a vicino petenda , ubi quis eam insundo suo non reperisset; quod Plato de aquae cursu non impediendo, aut non temere immittendo: haec statuere potuerunt, sola naturali ratione permoti; ne suspicati quidem, praedialem quandam servitutem ad id usui esse, certo iure munitam ἰ cujusi

modi haec est, qua de agimus. Quid enim δ Si quis ad vitae usus

necessarios alia ratione consequi aquam non valeat, seret ab al

30쪽

PRIMA

AEque inhumanus ille fuerit, semota etiam omni servitute praediali, qui in fundo suo aditum praebere nolit aquae secundum naturae legem fluenti, & sine culpa cuiusquam. Haec, ut puto,

Solon , ac Plato complexi sunt animo , cum ea, quae diXi, statuerunt. Sane aquam , sine ulla etiam putei servitute a vicino peti solere , cum manifestum est; tum eleganter ostendit locus Plauti in Aulularia t a. Cave quemquam alienum in aedes intromiseris ; .

Tum aquam aufugisse dicito, se quis petat.

De aqua ex altero in alterum praedium defluente, scribit Ulpianus , toties actioni locum esse, quae dicitur aquae pluviae arcendae , quoties manufacto opere agro aqua nocitura sit; ides , cum quis manufecerit, quo aliter fueret, quam natura soleret. Si M. forte immittendo eam aut majorem fecerit, aut citritiorem , aut 'vehementiorem : quae a Platone Ulpianus videri potest accepisse. Ceterum naturale esse, aquam ex editiore fundo in humiliorem

delabi; satisque haberi , si culpa illius absit , qui fundum possidet superiorem . Et supervacaneum est ius praedialis servitutis, ut id praestetur , quod, vel sine ulla servitute istius generis , est

ipsius imperio naturae praestandum. Servitus enim praedio tum imponitur , cum alia de causa non cogitur alter alteri praestare, quod hic optat, ac postulat: quare, cum scripssset Neratius, ut est apud Ulpianum i si quis alicui cedat hausum, iter etiam ces- ι is L. i.

sum intelligi ad aquam hauriendam; tamen ad flumen publicum, L 3 ς ait, iter cedi debere , haustum non oportere : O s quis tantum zm.. 'hausum cesserit, nibit eum agere: atque huius dicti in promptu ratio est , quod e flumine publico , ut privatus prohibere aquae

haustum non potest ; ita nec etiam ab eo concedi, necesse est. . L. a. v.

3. Neque vero, quae protuli ex Aristotele , probant , eos populos, qui ab ipso indicantur, servitutem illam agnovisse, qua praedium alterius , manente apud ipsum proprietatis dominio , alteri ad fructum est, atque compendium I sed tantum intellexisse id, quod naturali rationi patet; aliud esse fundum praedio. rum, aliud praediorum fructum : fundum ab altero possideri posse, altero fructus percipiente. Sed non omnis fructuum peremptio est id , quod dicimus usu ructum : est enim ipse perceptio uidem , sed certo iure munita: hoc est, praedium fructuario. ervire intelligendum est , ad usum fructum ei praebendum , eo ipso tempore, quo praedii nuda substantia, sive proprietas ad alterius dominium pertinet: quaelibet fructuum perceptio , quae

SEARCH

MENU NAVIGATION