Herculis Francisci Dandini com. et jc. ... De servitutibus praediorum interpretationes per epistolas ad loca quædam libri 7. & 8. Pandectarum illustranda pertinentes

발행: 1741년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

hoc modo comparata non sit, nihil commune habet cum aure , quod usumfructum appellamus; usque adeo, ut ne ipsa quidem fructuum perceptio, quam dominus in praedio obtinet suo, pos-st ususfructus nominari: qua de re tamen alius nobis erit disiserendi locus .

. Nunc ad verba Iustiniani, quae sunt : Exposuimus fumma. tim quibus modis jure gentium res adquiruntur . Quibus modis ;ait λ Igitur non quae res ex iure gentium sint, sed quibus modis adquirantur & ea, quae a jure gentium, & ea , quae a jure peculiari Romanorum originem ducant; hoc est; omni genere contractuum ; qui modi sunt ex iure gentium profecti, ut notum est . Et si enim servitutes praediales non sint ex iure gentium ; 'tamen his modis adquiruntur , qui iure gentium ad adquirendum comparati fuere. Atque ita hunc locum, qui ab omnibus interpretibus negligi solet, ut dixi, accipiendum censeo: minime vero , quasi Iustinianus praediorum servitutes iuri gentium attribuerit: cuius dicti sui nullam probabilem rationem ex historiarum monumentis posset adferre. Nego propterea, quicquam fuisse causae , cur hisce verbis Corrasius moveretur, ut crederet,a iure gentium ortas esse praediorum servitutes;& suma ν L. 4. ptis verbis Florentini ita definientis servitutem hominis bello. capti: servitus es constitutio juris gentium, qua quis dominio alie- no contra naturamsubjicitur: servitutem praedii se definiret: Con situtio es juris gentium , qua praedium contra naturam, vicino praedio, ad ejus utilitatem, vel domini commoditatem, cum juris

fui diminutione, servit. Et pace Corrasii dictum sit, inter se vitutem hominis bello capti, & servitutem praedialem nullas militudo intercedit; imo sere opponuntur : quod & Vinnius, ad rumi. non obscure indicare videri potest . Homines enim bello capti tum servi simi, ac nominantur, cum domino suo subsunt : prae- . iis ;sis, dia vero , sive urbana, sive rustica, ubi domino suo subjiciuntur, P AE eb, eique obnoxia uni sunt, libera tum appellantur. Quare, olim ..ι;-;ι a. in venditionibus, praedia , quae absolute domino suo essent addicta, tradebantur emptori ea formula: UTI OPTIMA, MAXIMAQUE : cuius memini epistola superiore, & quae libertatem praediorum significabat ; quod ii, quos produxi, loci palam fa-

. ciunt. Praeterea , ut homo serviat, naturali amissa libertate , id quidem contra naturam; ut praedium serviat, secundum na-t ἰib. i. de turam est. Stoici enim recte, ut est apud Tullium, aiebant, quae in terris gignuntur ad usum hominum omnia creari : idest,

quo Diuiligod by GOrale

32쪽

SECUNDA . II

quo servirent: homines autem hominum causa esse generator, ut alii aliis prodesse possent : hoc est, quo integra libertate, ingenua sibi vicissim ossicia rependerent. Neque vero quis reponat, videri recte dici, contra naturam esse, praedium alteri praedio servire. Etenim an eo spectat huius servitutis commentum, ut rei inanimae, cuiusmodi est praedium, bene sit, ut vere praedium praedio famuletur λ Eo spectat, quo dixi epistola superiore , ut praediale ius, non personale censeatur, ne pereat morte personae, sed ad heredes perveniat. s. Undenam ergo cinquies talium servitutum originem repetemus p Dicam tibi quod sentio . Ex iure plane Romanorum. Sed illud tamen multiplex fuit. An ex legibus XII tabularum At in iis nulla mentio praedialis servitutis; semina tantum quaedam deprehenduntur. An ex ulla alia lege λ Si hoc evenisset, ita inscripta verba Iureconsultorum veterum ad eam legem haberemus, uti eorum habemus ad Legem Aquiliam, Falcidiam, Corneliam, Pompeiam, Iuliam & Papiam, atque alias non paucas , cum aliquid iuris exponunt , quod eX iis ortum est legibus. An e Senatusconsulto p Sane , ut S. C. quod servituti iis usseu-etiis iam constitutae quaedam ais didit, meminerunt Gaius,& Ulpianus ; ita quoque mentio aliqua esset in libris Pandectarum ejus S. C. si quod servitutes praediales in Romanam societatem intulisset. An ex Edicto Praetoriost occurrunt quidem inscriptiones nostris legibus, sive capitibus: Ad Edictgm. Verumtamen ex ipsis elicimus aliud nihil, nisi , vel Prlatorium , more suo , iuvisse istud quoque ius praedialium servitutum antea receptum; vel Iureconsultos veteres, per occasionem similia tractandi, cum ad Edictum scriberent, de servitutibus etiam praediorum obiter sermonem intexuisse. Nam et ii nihil a servitute praediorum magis alienum, quam lex Iulla & Papia, de qua Iacobus Cothoseediis in notis ad eam, usus auctoritate Taciti libro tertio Annalium et Causa , inquit , se endae sub Augusto Imp. legis, Juliae , ct Papiae Poppeae , duplex fuit ; prior , ut ex bis usa civilibus bellis

Respublica , IL,ole frequentaretur ἰ pserior , ut aerarium Populi Romani locupletaretur : tamen haec ab Ulpiano, cum legem &Iuliam di Papiam interpretaretur, dicuntur: Jus cloacae immittendae feroitus es. y Itemque Terentius Clemens, dum legem eamdem ex poneret, hale dixit ad usum 1 ructum pertinentia: Operis fervi legatis , usum datum intelligi , ct ego didici , ct Julianus exisimat. 3 An ex Constitutionibus Principum 3 At prius-

C quam

33쪽

quam Civitas Romana, in unius potestatem redacta esset, erant jam i starum iura servitutum: siquidem de iure ususfructus, &stillicidiorum, & parietum, & aquaeductus , haustus, itineris actus, non uno loco termo est apud I ullium. An demum a iure non scripto, sed receptoy Duplex ius apud Romanos receptum appellatum est ;alterum moribus& consuetudine populari, alterum interpretatione Prudentum : quae duo distinctius optarem explicata fuissent a Culacio,& Gravina, qui jus a Prudentibus illatum, pro eo accipiunt, quod Gellius nominat tacito ct illitterato hominum, Cuiae.ad consensu, moribusque receptum. illitteratus enim, hoc est, non mandatus litteris consensus, idemque tacitus, significat jus usur- in D. V patum consuetudine populari, quod tacita populi consensione aeo Q. ,Mν. moribus in lucem venit: at ius illud alterum non parentem agnoscit popularem consuetudinem : sed Prudentum in iure scripto interpretando consensionem: quamvis postea consuetudine popu- , p ε - lari adoptatum etiam, & moribus comprobatum sit. Quidῖ quod legibus Regiis comprehensa quaedam, exacto Regio dominatu . moribus,& populari consuetudine usurpata dicuntur; in leges x I rtabularum deinde translata ; priusquam Prudentum ulla esset scripti iuris apud Romanos interpretatioὸ Ad hanc distinctionem inter ius receptum interpretatione Prudentum, & receptum consuetudine populari confirmandam , faciunt optime quae scripsit Cicero libro tertio de Legibus: quamquam video, inquit, propter depravationem consuetudinis, neque more turpe haberi en jus m ribus , ac tacita consensione totius populi receptum neque aut

lege sanciri cen ius legitimum aut jure civili en ius receptum

sola Prudentum interpretatione in Nam haec interpretatio statim post latas leges x I i tabularum consecuta est, ut scribit Pompo-a .nt . . I. nius i EX eaque ius ortum , ut ait idem Pomponius, peculia

Di rem appellationem obtinuit iuris civilis, quod ab ipso iure legi. ,. bus XII tabularum expressim constituto distinguebatur, quodque civile r illud vero legitimum vocabatur : quo pertinere in-3 n. 114. terpretor verba I ullii in Oratore in cum ait: quid es enim tum pius , quam legitimarum , ct civilium controversiarum patrocinia fuscipere , cum fis legum, oe civilis juris ignarus 8 Itemque de ora- . lib. i. m tore ' En ipsum Carbonem ignarum legum , bastantem in majo- φ- rum insitutis , rudem in jure civili. Puto etiam huc pertinere

genus loquendi, quo usus Iustinianus initio tituli de Usucapionibus , haec ait: quilus modis legitimo , ct civili jure res adquirantur I ut indicaret ius usucapionis cum institutum primo legibus

34쪽

sECUNDA . Is

xii tabularum; tum auctum deinde Prudentum interpretatio. ne r cuius incrementi eX interpretatione vestigium elegans habemus apud Tullium in Topicis : quoniam, inquit, asus aucto. 'stitas fundi biennium est , fit etiam aedium. As in lege aedes non appellantur , ct fune ceterarum omnium , quarum annuus es usur, hoc est, aedes sunt inter eas res omnes, quarum annuus usus esse potest : ita locum accipio vulgo neglectum s nec tamen di. gnum qui negligeretur: valeat aequitas , quα paribus in causis pariis jura desiderat : & in Oratione pro Caecina: Lex usum, ω au toritatem fundi jubet esse biennium . At utimur eodem jure in aedibus , quae in lege non appellantur . p. 14.

6. Huic iuri, Prudentum interpretatione , recepto, quodque peculiari appellatione Civile nominari solet, debetur, ut arbitror, mi Torelle, praedialium origo servitutum. opportunum ad id maxime argumentum suppeditant loca duo Ciceronis: locus alter est libro tertio ossiciorum cum scribit, jura Ula prae- 3 diorum , de quibus sermonem habet, non a lege, sed a jure civili profecta esse: & quod posuerat, moX explicans, aperte cum imges XII tab. tum earum interpretationem commemorat, quam

Iureconsulti praestiterunt. Ac de jure quidem praediorum , inquit, sancitum es apud nos jure civili .... Nam cum ex XI I tabulis satis esset ea praesari , quae essent lingua nuncupata , quae qui inmeiatus esset, dupli poenam subiret; a Jureconsultis etiam reticentiae poena es consituta : porro iura praediorum qui dicit, servitutes eorum etiam dicere intelligitur, quando jus praedii est, ut alteri praedio dominetur. Alter locus Ciceronis est in Oratione pro Caecina. Usucapionem enim quia lex XLI. tabularum expressim . O.. iusserat, ex legibus esse dixit; aquae ductum, haustum, iter, actum quia extulerat Prudentum interpretatio, ait esse ex iure civili. Usucapio, inquit, non a patre relinquitur, sed a legibus raquae duLIur , bausus, iter, actus, a patre; sed rara au Dioritas harum rerum omnium a jure civili sumitur . De praedii servitute, qua servit non domino suo ad usum fructum, consimilia exstant

apud Ulpianum in fragmentis Institutionum. 1 Ususfructus, ait, 3 cirrit 'jμre civili legari potes earum rerum, quarum Disa subsantia, δ' 'utendi fruendi potes esse facultas . Ulpianus enim hoc loco nomen iuris civilis haud accepit lata significatione , quae iura cuncta Romanae civitatis complectitur: etenim ius civile opponit ei Senatusconsulto, quod usum fructum legari poste voluit etiam

earum rerum, quae usu consumuntur, ac pereunt: statim enim

35쪽

eto EPISTOLA

, ,...il. haec subiicit : Senatusconsulto cautum es, ut etiam earum re. F. M. rum, qsae in abusu continentur, ut puta, vini, olei , tritici, usus- fructus legatus sit, legatario res r radantur , cautionilux interpositis de resiluendis eis , cum usu frustus ad legatarium pertinere deserit. Nis enim Vlpianus peculiari, & angusta significatione accepistet ius civile pro iure Prudentum interpretatione recepto, opponere illud Senatusconsulto nequivisset , quando jus civile , , ἐκ n. . lata fgnificatione dimam est , ut ait Papinianus: quod ex legie, j. . bus, plebiscitis, senatusconsultis, decretis Principum, auctoritate

Prudentum venit.

7. Quaerenti mihi , quo primum tempore servitutes praediales a Romanis Iureconsultis excogitatae , & in societatem civilem'. invectae fuerint, duce coniectura, haec suspicari licuit, eas quidem , quae sunt agrorum, originem iam inde a prima interpretatione x II tabularum habere potuisse r vetustissima enim omnium res est agri cultura; & agriculturae hae servitutes prosunt. Ego ita ratiocinari me posse puto. In lege xii tabularum haec erant praecepta, si via ab iis, qui vicina praedia possiderent, munita non esset ciumentum , quo vellet, quem agere posse, tum vero latitudinem viae , qua se recta porrigit, oeto pedum esse debere; sexdecim pedum , ubi uia se inflectit; quod ex fragmento ejus legis collecto diligenter a Iacobo Gotho fredo, quem Gravina secutus est , & in Tabulam vi relato deprehendi-3 ωρ. s. tur; tum e Tullii oratione pro Caecina a scribentis: Si via si im- t. . munita, jubet, qua velit, agere jumentum : & e Gaio: Uiae la- , eis titudo cx lege xii tab. in porrectum octo pedes habet, in anfractum, ides, ubi flexum es, sexdecim : haec expressim constituta prudentibus Jurisperitis occasionem praebuere,censendi praedium serviens , illud , quod uiam exhiberet; dominans alterum , in cuius utilitatem hoc fieret. Praeterea , lex viae mentionem habens, ac spatium definiens, nullum alium eius usum , quam agendi iumenti, commemorat I cum tamen & iter habere pedibus sine iumento; & agere iumentum sine vehiculo ς & vehicula , nec ea quidem unius amplitudinis, ducere prout opportunitates agriculturae postulent, necesse sit. Itaque , ut probabilis fert coniectura , triplex in praedio serviente spatium ipsi excogitarunt; angustius, quod iter vocarunt, dederuntque hominis personae, transeundi gratia I minus angustum, quod nominarunt actum , ac tribuerunt cupienti agere iumentum; latius ceteris, quod viam appellarunt, commodum iis, qui vehere plaustro ,

36쪽

SECUNDA . 2Inec unius sormae , suas res e Xoptarent. Atque id ego interpre. tor in causa fuissὰ, cur veham dicerent rustici pro viam: duodnarratur a Varrone , quia spatium hoc ita comparatum erat,

ut per illud homines quacumque ratione suas res vehere postent: placetque magis proinde origo huius vocis vitta, quam non semel j j dedit Varro scribens: Ulia quidem iter , quod ea vehendo teritur; actus iter in agros, quod agendo teritur , non longe post : tD . . ut qua agebant, actus , A qua vebebant, viae dime ; qua ibant, ab itu, iter appellarunt. Et de re rustica, loco supra indicato: A quo rusici etiam nunc quoque viam, veham appellant, proptervenuras. Quae Varronis doctissimi hominis verba consentanea sunt partitioni, quam dixi, a Prudentibus X O tabularum interpretibus inventam fuisse, cum in xxx tabulis viae mentio tantum esset; & quam partitionem egregie Pomponius 3 describit; 3 x ait enim: Si tam angusti loci demonstratione fa ta, via concessa fuerit, ut neque vehiculum, neque jumentum ea inire possit, iter magis , quam via, aut actus adquisium videbitur. Sed si jumentum ea deduci poterit, non etiam vehiculum, αἱ ius videbitur assiquisitus . Pomponii sententia igitur via tum solum dicenda est, cum loci spatium conceditur , per quod vehiculum duci possit, importandis, & exportandis rebus opportunum. At Menagius in ea , quam ad Fabrottum Iureconsultum dedit, epistola perquam erudita , ' probat vel Iosephum Scaligerum originem vo-

cis Latinae via derivantem e graeco nomine o α, idest vicus, pa- iis .eisp..ε

gus; vel sullum Scaligerum e graeco verbo ἰα, , eo , vado : &quam Varro tradiderat, falsam originationem appellat. Haec me non latent. Sed cum etymologia tradita a Scaligeris, exploratum aliquid non sit, ac manifestum , & contemira tantumnitatur , non licuit Menagio absolute pronunciare falsam esse quam dederat Varro, totius antiquitatis testimonio vir docti csimus, & qui tum scripsit, cum latinarum vocum natura, vis,

proprietas maxime noscebatur , permotus sorsao etiam iis , quae de uia lex Decemviralis dixerat,& Prudentes interpretatii uerant ; quorum Prudentum aperte mc minit in voce ambituin

exponenda.

8. Sunt etiam isthaec in lege XII tabularum : Ne quis tignum

junctum aedibus , aut vineae solveret, vindicareve tentaret. Li- sis t. 14.quet non solum ex fragmento, quod Gothofredus in Tab. retulit, sed etiam ex pluribus locis Pandectarum, & praesertim L 1i,.si. i. ex Gali verbis :i Tigni appellatione , inquit, in lege xii tabu- D. M ut

laxum

37쪽

Iarum , omne g nut materiae , ex qua aedificia consant, Rufeis. tur . Et r Fabros tignarios dicimus non eo1 dumtaxat, qui tigna dolarent, sed omnes , qui aedificarent. Atque hinc intelligimus, eum Cicero in Bruto scribat : tamen ego me Phidiam esse malis Iem , quam vel optimum fabrum tignarium, non eum indicare, qui dolaret tigna, sed qui ad omne aedificium suam operam navaret : quae observatio ab aliis, quos viderim, praetermisia, est cur a me fiat, Ciceronem dicendi genus usurpare, in Latinam linguam invectum ab Interpretibus xi I tabularum. Igitur quia tigni vox tam late accepta est, non incommode suspicio oritur, iccirco prudentes viros, iurisque peritos excogitasse non modo tigni, sed etiam oneris, luminum , stillicidii servitutes: paucis dicam : quae ad fulcienda, exoneranda, & reddenda meliora aedificia pertineant. Sed harum inventio servitutum posterior, ut arbitror, agnoscenda est, inventione earum, quae ad agros pertinent. Nam ut etiam Het neccius adnotavit, cum lex XII tabularum inter vicinas aedes, duorum pedum, ac semipedis, intercedere spatium iussisset, quod ex fragmento legis apparet; ex Varrone, ex Papirio Iusto, ex Festo in voce ambitus; quomodo vicinae domus in vicinam onus recumberet, tigna immitterentur, tectorum proiecta imminerent, stillicidia cassitarent ζ Heineecius nihil definite suspicatur, sed tantum universe, post auctum civium numerum , prolata pomoeria , occupatis vacuis, lege x Ir tabularum definitis, circum aedes spatiis, haec putat contigisse. Ego vero coniecerim, ex eo tempore nos istud metiri posse, quo a Gallis Roma incensa, & vastata fuit, ac denuo a Romanis exaedificata. Primam enim mutationem sormae aedificiorum urbis Romae hinc natam ita docet Livius, ut non obscure colligatur , celeri, & quasi tumultuosa novae urbis aedificatione, spatia , quae lex Xri tabu Iarum praescripserat, neglecta omnino, & contempta suisse. Festinatio , inquit, curam exemit vicos dirigendi, dum omisso fui , alienique discrimine , in vacuo aedificant. Ea es caussa, ut veteres cloacae primum per publicum ductae, nune privata passim subeant tecta , formaque urbis sit occupatae magis, quam divisae similis 1 igitur proclive est opinari , contiguas domos etiam positas fuisse, nullo spatio in. ter eas interiecto; unde necessario excogitandae fuerint eae, quae a me commemoratae sunt, aedificiorum servitutes, quibus contiguae domus carere non possunt. A legibus vero XI I tabularum

Iatis, ad Urbem ita denuo aedificatam, sexaginta atque amplius anni defiuXere . 9. Iam Dioli eo by Corale

38쪽

SECUNDA . a I

s. Iam vero ad servitutem usus se uetus quod attinet, venit in mentem, ortam illam esse ex interpretatione legis x in tabula. rum, quae voluit, ita defuncti voluntatem Observari, uti ipse dixisset ; cuius legis verba variis modis, qui tamen sententiam semper esserunt eamdem, a Tullio, de Inventione ; ab A velore ad Herennium; a veteribus Iureconsultis, recitantur; & a Gothosredo in Tab. V, reseruntur. Prudentes enim ita secum ani mo reputare potuerunt. Qua quisque ratione legasset, ita ius esse oportere, praecepto legis manifesto continetur . Sed hoc tamen aliud non apertum; pendet enim ex facto, & ex iis , quae factum circumstant; qua nimirum quisque ratione legasse, an non , dici debeat : aliam esse rationem , si fundos omnes heredi frugiferos testator esse velit: aliam, si cupiat, aliquem sundum praebere fructus alteri; non tamen perpetuo, sed ad tempus, eo. que fluxo, ad heredem fructus pervenire. Porro si hoc posterius testator optaret, quaerenda erat via & ratio, qua secundum iuris normam voti tui compos ille fieri posset . Si enim translato fundo ad legatarium, dominium quoque sundi ab herede secessisset, non mansisset penes heredem radix veluti quaedam fructuum suo tempore ex eo fundo percipiendorum. Potuisset, non

inficior , & fundus, & fundi dominium migrare in legatarium ad tempus ;& postea ad heredem & fundus, & fundi dominium

reverti : sed commodius visum est, & civili iurisprudentiae magis consentaneum, heredem, qui ex eo fundo esset aliquando fructus, uti suo, percepturus, interea temporis iure suo prorsus non spoliari r quare placuit, dominum ipsum esse nudae proprietatis . At vero legatarius, quod proprietatis non esset dominus, nullum titulum videri potuit obtinere ad fundi fructus, non laeto solum, sed etiam iure, consequendos: itaque alter, eius gratia , titulus excogitandus fuit, fingendumque, impositam esse funis do servitutem a testatore , qua legatario ad usum fructum serviret eo spatio temporis, quod esset ab eodem testatore praescriptum, ac desinitum; quo tempore Iapso, cessaret servitus, &heres dominii sui titulo plenam ut vocant veteres IC i. recuperaret, hoc est frugiferam, illam ipsam, quam ante nudam ha buerat , proprietatem. Commentum istud Interpretum XII tabularum non vidi ab aliis observatum. Collegi tamen ego ipsume X iis, quae de natura ususfructus veteres Iureconsulti docent in

libris Pandectarum, scilicet usumfructum jus esse alienis rebus ἔφη i, fruendi, salva earum substantia; tum vero, fi us ru

39쪽

ctuarius dominium praedii Hi fervientis , nanciscatur, cessare u ructum, quod nemini sua res servire possit; & , usumfrustum,

non domini partem, sed servitutis esse: ut alios mittam locos, in quibus cum legatario ususfructus est, nuda proprietas heredis: cum ille cessat, plena proprietas, nominatur. verum qua aetate ususfructus apud Romanos esse coeperit , Obscurum est : vetustior mihi quaedam ejus mentio apud Terentium in Adelphis. Etenim ait Demea: Hegio his est cognatus proxumus: Adfinis nobis, pauper, bene nos aliquid facere illi decet.

M l. suid facere Z DE. Agelli es hic sub urbe paulum

Huic demus qui fruatur: quod locitas foras: Donatus exponit reine : ut fructum capiat, alatur, non proprietate potiatur. Distinctam ab usufructu proprietatem Lucretii versus ille indicat imiaque mancupio nulli datur, omnibus usu . Nam cultioris latinae linguae temporibus mancipium quoque pro eo dixerunt, quod postea nostri Iureconsulti proprietatem appellarunt. Itaque M. Curio scribit Ciceroni Si vales, bene es . Sum ρ enim χρήσω μεν tuus, δἰ Attici nostri et ergo fructus es tuus, mancipium illius, idest proprietas illius. Curioni respondens Cicero ait: Nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nos rum, cujus cum proprium te esse scribas mancipio oe nexu ; meum autem usu oe fruZtu, contentus iso sum : id enim es cujusque proprium , quo quisque fruitur, atque utitur Creechius ad hunc loeum haec quae a me lupra dicta sunt, adnotare potuisset: sed tamen opportune in rem nostram haec profert ex Arnobio : Us ructu illi es sita, non mancipio tradita. Apud Ciceronem cum aliis in locis, tum praesertim in Topicis aperte sermo est de iure u- suffrumis. Sed merus tamen usus a fructu seiunctus, de quo genere servitutis praedii, est peculiaris in nostris libris perti aestatio, posterior est, uti suspicor . Nam vocem χρ ιν Curio interpretatur fructum; Cicero, usum & fructum Contra Papinia nus, teste Ulpiano F eam vocem interpretatur. Ulpianus ait: , -st relicta, an usus fit, videndum 8 Et Patinianus libro risu ο ba- septimo Responsorum ait, usum esse, nou etiam fructum relicium. Puto enim tum primum dubitari coepisse , an graeca ista voce usus tantum, an etiam fructus figailicaretur, cum servitus usus

40쪽

SECUNDA . a s

usus inducta esset , distincta a servitute usu Ssructus; propterea quod usum fructum ad lucrum etiam : merum usum non ad lucrum & utilitatem , sed ad commoda tantum vitae necessa. ria , institui placuit: - χρησις autem , ut monemur a Suida, L nihil aliud est , quam utilis sibi rei χρεια, idest, Pro necessita- o. Missis te, indigentiave perceptio: quae potirema Alciatus exhibet o babit.' opportune, ut ostendat , quamobrem ita responderit Papiis , M., Pa nianus ,& hunc Ulpianus probaverit. Sed non protulit locum M. Curionis, & Ciceronis : fortasse , quia servitutis praedii, quae ' 'usus dicta est, originem non quaercbat. Cuiacius 3 plures es-1 fert hujus graecae vocis significationes s erudite quidem a sed non eam , quam e livida protulit Alciatus, & quae una maxime idonea est ad causam ostendendam , qua permotus ita Papinianus responderit. Connanus etiam ' erudite multa, sed conten ,. 'tus eruditione , quemadmodum Culacius, tradit quidem, ut Cu- . Comm. iacius facit, quid Papinianus responderit; sed cur ita ; mini. I r. ii. 4- me Ostendit : quod unus, mea sententia monstravit Alciatus; qui observavit etiam cum alia in hanc rem erudite ; tum a Cerbidio Scaevola referri verba mulieris Graecae in testamento loquentis, quae, ut usum simul & fructum legaret, scripserat χρ ιν , 6 ε ιχαρπίαν : idest usum, & fructum. Io. Longior fortasse, quam par esset, in hisce quaerendis originibus , alicui videri possum . .aequi autem rerum aestimat res, inter quos te habeo, mi Torelle, fatebuntur, hac ratione patefieri maxime vim & naturam huius iuris, quod pertracta mus : quam quia non fatis quidam habuere perspectam & cognitam , iccirco in verbis veterum Iureconsultorum exponem dis, aliena ab eorum mente protulerunt. Vale.

SEARCH

MENU NAVIGATION