장음표시 사용
41쪽
HERCULES FRANCISCUS DANDINUS IOSEPHO TOR ELLO S. D.
Erscripsi ad te , quae de origine servitutum . quibus agri subducitur , ac aedificia, sum meditatus ; unde ipsarum non aegre patet conditio , atque natura ; nunc de appellationibus, quibus nominantur, quaedam scribenda sunt; consiliumque eodem collineat. r. Quoniam Marcianus' ait: Servitutes aut personarum sunt, ut usus oe usu ructus : aut rerum, ut servitutes ruficorum praeis
diorum, o urbanorum; quae verba Tribonianus in titulum de Servututibus Institutionum Iustinianearum transtulit; & Pomponius Quoties cohaeret personae id quod legatur, veluti personalis fervitus , ad heredem ejus non transit; si non cohaeret, 1ransit; αUlpianus i servitutem personae itidem vocat: propterea interpretes nostri cum Accursiani, tum Eruditi, cum praedia serviunt personis, servitutes istius generis personarum oe personales dicunt rcum autem praediis vicinis, servitutes praediorum, & praediater, aut realer appellant. Et rationem Vinnius tradit non inelega ter in haec verba: Sic autem distinguuntur non a re, quae se situtem debet ; sed ab ea re , cui debetur et recte sententiam effert; sed orationi tamen, quae inest ambiguitas, non tollitur ; sicut enim personarum bello captarum dicebatur servitus s
42쪽
TERTIA. 27tus , quam eae personae serviebant οῦ ita haec oratio e Semlaures personarum : videri posset eas indicare servitutes , quibus pers nae subjicerentur . Sane istho dicendi ratio servitutes accipit pro iuribus: personarum enim iura sunt verius , quam servitutes, nominanda. Animadverto autem , eundem Pomponium alio loco genus loquendi usurpare ad eandem rem significan- ζdam , in quo nihil est ambigui: Si quis , inquit , unas Misi , ma. ω quas solas habet, vel fundum tradit, excipere potes id quod per--ma masse, non praedii es, Ceruti usum, oe usumfructum . Et : Hau- .riendi jus non hominis, sed praedii es . Et Gaium : Eodem uIt. D. funt in numero jura praediorum urba rum , o rusicorum , quae etiam servitures vocantur. Pomponius igitur, & Gaius hisce . Iocis, cum sermonem habent de persisnis, deque rebus, quae, non debent, sed quibus debetur, jura dicere , quam fervitu- rex , maluerunt. Cicero id ipsum fecerat scribens ad Q. Fratrem : 3 ius enim aquae tribuit praedio, cui debebatur : fervi- , ., tem praedio, quod debebat: hκc eius verba : Calvus abebat, a. inqua dempta , se ejus aquae jure consitum , ct fervitute fundo illi imposita ; tamen nos pretium fervare posse , si tendere vellemus. Cum veteres utramque dicendi rationem adhibuerint; alterutram seligendi , optio nobis est; non cogimur servisuter Uonarum appellare ea, quae personarum funt jura . quare usum- fructum , usuio, & habitationem ego quidem, praediales servLtutes personarum gratia r tignorum in aeὸes vicinas immissionem, stillicidia, iter, actum, viam, atque alia generis ejusdem, sedivitures praediales , praediorum causa , nominarim e quae appellationes non modo nihil habent ambigui , sed etiam in ostendenda utriusque iuris disterentia , ferme definitionum sunt in.
2. Ad notionem nominum , nosti haec alia quoque pertinere. Quamvis usus , & ususfructus ita constituantur , ut praedia, resve servire intelligantur iis, quibus vel usus , vel ususfructus iii. I. sis datus est: tamen usum & usumfructum, sine adjectione vocabuli fervitutis, commemorari solere. Praeterea servitutes dici quidem ,- modo rusticorum , modo urbanorum praediorum: sed non semel punimis . etiam easdem simpliciter appellari servitutes , sine ulla a die. setione, Duarenus . prudenter animadvertit. Et generatim quoque servitutem impossitiam nominari posse , non incommode nunciari/usus Ulpiani loco existimavit 1 Duarenus :η Servitus , ait, de qua bic loquimur, naturalis non es , sed imposititia , nec aliter D a compein Diuiligoo by Corale
43쪽
competit ; quam s praedio imposita fuerit. Ulpiani verba r Et
felle Sextus Pedius definiit, triplicem esse causam operis nou
nunciat itinis r aut naturalem, aut publicam , aut twostitiam.
Naturalem, cum in nos ras aedes quid immittitur , aut aedificatur in nostro . Publicam causam , quotiens leges , aut Senatus- confulta , Consiturionesque Principum per operis novi nunciationem tuemur. Imposititiam, cum qui1 , posteaquam jus suum δε-
minuit , alterius auxit, hoc es, postquam servitutem aedisus fuit imposuit, contra servitutem facit . Impostitiam ergo servitutem recte vocavit Duarenus, ut ab ea, quae naturalis diei potest , quaeque non pertinet ad ius nostris libris comprehensum , distingueret. Et epistola , quam haec excipit, iam dixi; iuri gentium notam esse naturalem servitutem, per quam ea praestentur , quae imperat ipsa natura: hanc vero, quae a Duareno imposititia dicitur eleganter, iuri tantum civili Romanorum cognitam esse: qua de re tamen non egit Duarenus.
3 Sed quod in hoc argumenti genere caput est, & de quo
recte ais, non satis tibi fieri ab interpretibus nostris, concilia. tio eorum est, quae Neratius,& Ulpianus docuerunt. Frequens, & communis apud omnes Iureconsultos appellatio quidem servitutis praediorum urbanorum , & servitutis praediorum rusticorum; quae res probatione non eget. Illud etiam planum,exploratumque est , aedificia , quae sint in urbe , vel oppido, urbana praedia , & urbanas eorum servitutes . cultos agros, &frugiferos , qui extra moenia snt oppidorum , rustica praedia,& rusticas ipsorum servitutes, nominari. Haec vero quiddam habent reconditum, quae tradita ab Ulpiano , Tribonianus in Institutionibus Iustinianeis exhibet , quasi principium a cunctis veteribus Iureconsultis acceptum , probatumque ἰ urbana,& rustica praedia , eorumque servitutes urbanas , & rusticas , appellari non eloco in quo sint, seu in urbe scilicet, seu ruri: sed ex materia , qua constent; aedificio nimirum, aut sola tellure , gignendis frugibus , alendisque plantis destinata. Fuit certe hoc pronunciatum Ulpiani, qui non uno loco illud extulit inam Institutionum suarum libro secundo scripsi r AEdimiisis. νzz urbana quidem praedia appellamur : ceterum , et si in villa aedi-ν m. Hi a sint, aeque servitutes urbanorum praediorum constitui possunt.1 j, L. tua. Et libro item secundo de omnibus Tribunalibus: Urbiana prae- 'L dia, omnia aedificia accipimus, non solum ea, quae sunt in oppidii , sed ets forte sabula sunt, vel alia meritoria in villis, O in Disitirco by Corale
44쪽
TERTIA. 29Ο ἰη u e s r vel si praetoria voluptati tantum deservἰentia , quia urbanum praedium non secur facit, sed materia. Plane se plurimum horti in reditu funt intra urbis moenia ); vinearii forte, vel etiam olitorii; magis haec non sunt urbanu . Memoriae lapsu contigisse puto, ut Goveanus postquam superiora , quae ego x Lectis'. quoque dedi, Ulpiani verba produxisset , ita scriberet : Pro Ulpiano facit Paulus in L. Urbana praedia : de verborum significa. cap. 14.rione : est enim & hic locus ejusdem Ulpiani , haud Pauli; nec solum in vulgata editione Pandeetarum , sed etiam in exemplo Florentino, aliisque emendatioribus quidem cunctis, quae inscriptionem exhibent: Ulpianus libro secundo de omnibus Tribunalibus .
. Sed, an idem senserit Neratius Priscus hac de re, quod
Ulpianus, merito post interpretum nostrorum conatus in Ulpiani, & Neratii verbis conciliandis, adhuc dubitas. Duobus enim locis Neratius disputat ,quae urbana , & quae rustica dicantur praedia; alter est in libro quarto Regularum in quora ν η L. a. Rusicorum, ait , etiam praediorum servitutes funi, licere altius tollere , oe incere praetorio vicini: vel cloacam habere licere per Aia . νυμ vicini domum, vel praetorium , vel protectum babere licere. Al- 'ter loeus est in libro primo Membranarum. Eo jure , scribit, , ist... timur, ut quae in praedia urbana induLia, illata sunt, pignori es ' se credantur , quas id tacite convenerit: in rusicis praediis con. tra observatur : rustica praedia hic certe dicuntur aedificia ru- ,γρμιεcari, in quae res a conductore invectae, & illatae fuerint. Etenim an invecta, ct illata dixerimus ea, quae in vacuo aedificiis agro, di sub dio, ponantur st quare non bene hunc locum accipiuntii & plures sunt qui ipsum citant confirmandorum eorum gratia, quae statuit Iustinianus circa discrimen praedii urbani, atque rustici ; quod fecit etiam Altaserra Tolosanus, interpres non contemnendus; permoti fortasse , quod Bariolus sum- , marium verborum Neratii ita confecerit: Hic ponitur diffrentia inter praedia rustica, ct urbana : Non haec disserentia ρο- i. .eπc.iuneratim a Neratio constituitur : sed tantum inter ea aedificia, 'quae urbana praedia vocentur , ct ea aedificia , quae rustica prax dia.dia nominanda sint . Pergit haec scribere Neratius: Stabuia , quae non funt in continentibus aedificiis , quorum praediorum ea
numero babenda sint, dubitari potes : er quidem urbanorum, fine dubio, non sunt, cum a ceteris aedificiis separata sntiquod ad causam tamen taciti pignoris pertinet , non multum ab urbanis praediis Diuili ed by Corale
45쪽
praediis differunt. Adnotemus operae pretium est, mi Torelle, Neratium postremis hisce verbis non dicere, quae commemorat aedificia , posse aliqua de causa , urbana praedia nominari; sed quamquam semper rustica, tamen, quoad causam taciti pignoris pertinet, urbana praedia imitari. Sunt interpretes, qui sus deque versant Neratii verba, ut eum cogant, ita dixerim, in eandem, in qua Ulpianus est , coire sententiam : quorum hie ego si vellem subtiles commentationes eXcutere, atque a vero alienas ostendere, taedio te adficerem. Molestam hanc provinciam quidam susceperunt , atque in eo praeterea ipsi frustra operam posuerunt nam, quod aliorum explosis interpretationibus, novas protulerunt, quae pugnantia certe veterum Iure- consultorum dicta conciliare non possunt. Quae scripsere Go-veanus, Connanus , & Cuiacius , tantum attingam. Antonius Goveanus novum quoddam quasi stadium percurrendum aggressus est: cuius verba , quia pauca sunt, ipsa hic adscribam .is Neratius & Ulpianus contradicere videntur. Ille o Ulpianus Cum ergo ius hoc a Itius tollendi aedificiori debeatur , ipsque adeo aedificio inhaereat : aedificia autem is omnia urbana praedia sint, quomodo Neratius rustici praediiis servitutem esse statuit servitutem altius tollendi e Sed videa- mus, an loco urbana praedia distinxerit Neratius, qui ita seriis bat: Stabula, quae in continentibus aedificiis non sunt, quorum is ea praediorum numero habenda Ant , dubitari totes : O qui. se dem urbanorum sine dubio non sunt , eum a ceteris aedificiis is separata snt . Quae licet eo loco ita distinxerit Neratius is verius tamen est , rustica aedificia esse villas : ita enim vete res appellarunt, ut scribit Varro,& ipse Jureconsultus nem-
pe Florentinus in L Fundi de verb. Agni'. Rustica, inquam,
is aedificia, quae materia ab urbanis separantur, non loco : utiis iam docuimus ex l. Urbana praedia: de vers. Agnis rustica prae- dia esse , neque proprie aedificia dici : nam aedes tk aedificia se coniugata sunt: villas autem nemo aedes appellat: d. l. fun-
,, di de verb. signis. Villis porro, quas rustica praedia esse diri ximus, deberi haec servitus potest, altius tollendi, & officienis di luminibus vicini, ceteraeque, quae aedificiis, hoc est aediri bus , debentur . Ulpianus in L fundi : quibus modis usu p.ri amittatur , villam fundi accessionem esse dicit. Quod ipsum ,, significat Alfenus in L haeres in fundo: de usu θ r. legat. . Igitur Goveanus, cum stabula non in continentibus aedi.
46쪽
sieiis posita Neratius negasset urbanorum praediorum in numero habenda, ei adversatur , aitque verius esse, rusica aedificia esse uillas; sed adversatur etiam Ulpiano , qui, dum ait : OeIF praetoria voluptati tantum deservientia, attexitque is hare iis, quae, in vicis , villisque ponit , & urbana praedia nominat ;aperte indieat villarum partem illam elegantiorem in qua dominus fundi habitat, & quae praetorium dicitur Columellae, ac Palladio, scriptoribus de re rustica. Deinde ait Goveanus: Ru stica, inquam , aedificia, quAE materia ab urbanis separantur, non loco. Villas igitur Goveanus vocat simul rustica aedificia,smul urbana praedia: quandoquidem Ulpiani sententia utitur , scribentis : quia urbanum praedium non locus facit, sed materia : quod , quam hoc recte fiat, alii viderint. Postea ha esubjicit, Villas rusica praedia esse, nec proprie aedificia dici Nam aedes, ct aedificia conjugata sunt: vitias autem nemo aedes appellat. Quid hoc rei quaeso est y Ad jocum , non ad contemptum , dicam: Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis rProseri in rem suam Florentini IC sententiam, quae in vula a is L. gata quidem editione Pandectarum hac interpungendi ratione
exhibetur: in usu , urbana aedificia, aedes : rustica , villae di- , . D. Meuntur . Sed tamen in exemplo , quod sequitur Cujacius ita legitur . in uis, urbana aedificia : aedes rusicae villae dicuntur: ita etiam legit Laurentius Valla. Si hoc exemplum accipia- - , i mus , villae dicuntur aedes : sin alterum , villas aedificia tamen . nominari , deprehendimus. Sane miror haec excidisse viro doctissimo : sillas autem nemo aedes appellat: siquidem scribit Var- ,.ὰρ,- tis. ro: Ex aedibus efferri indictivo funere praeco etiam eos dicit, si v qui e tabernis efferuntur; θ omnes in censu villas inde dicimus
AEder . Vitruvius: ε suae autem aedificia fructibus rusticis fer- , Iis etiolunt , in eorum vestialis tabulis , tabernae; in AEdibus criptae, ε
horrea , apothecae Oc. Quid δ Villae non proprie aedificia, nun-
quam aedes vocentur λ si & nostris temporibus villae qua damsunt, quae splendidiora urbium aequant aedificia r & veterum aetatibus Romanorum aequarunt R Cicero ita loquitur de villis iasuis o ut laudet domum suam in urbe hoc nomine , quod nulli Mil. m. I. Oillarum suarum cedat. Nunc ad Connani sententiam . Cum v. Ulpianus dicat , non loco , sed materia distingui appellationem , qua de agimus, ita scribit materiam non hic interpretabimur Diuili co by Corale
47쪽
rabimur lapides, eaementa , lateres , ct similia , sed rei usum:
in quo habitandi materia est, ct commoditas , urbanum e in quo fructuum , ct reditus , rusticum appellabitur. Materiam habitandi, pro habitandi facultate sumit; ut, cum latine dicitur, materiam fermonis praebere. Sea inducere in animum haud ego
quidem possum , Lipianum , qui , si quis alius, perspicuitate
dicendi excellere voluit, cum usum nullo negotio scribere potuisset, pro usu materiam scripsisse: seu materiam , pro facultate habitandi accepisse; praesertim , quod qui tritas habeat aures consuetudine legendi optimos latinae linguae Scriptores, is intelligit, genus hoc orationis : materiam praebere sermoni , non significare usum , non proprie facultatem , sed argumentum sermoni copiam suppeditans; figuram esse sumptam ex materia fructuosa. Quae si secum reputasset Connanus, vidisset, locum etiam illum Ciceronis, quo nititur , ad rem suam non pertinere : habet enim : Fac fuisse in iso, C. Laelii, M. Catonis, materiam, atque indolem; quid ex eo boni sperari potes ρ mate. riam, idest dotes animi fructuosas indicare Cicero volebat. Materia vero aedificii nobis ab Ulpiano fignificatur, diversa a telluris materia, quae vacua sit aedificiis. Ad haec : si villae praetorium , quod habitandi facultatem, & usum domino praebet, Nerratius praedium rusticum esse ait; Ulpianus, urbanum; quid hisce locis iuris conciliandis interpretatione ista sua Connanus proficiat ζ Superest Cuiacius, qui haec habet, quae mihi magis videntur probabilia : In summa, Neratius in definiendis praediis
urbanis, ac rusticis , locum intuetur : ceteri contra sentiunt, ct
existimant, spectandam esse qualitatem, oe speciem pr dii, non
locum. Sed cum dicat '. ceteri : unumque Neratium excipiat: planum ne id si, videamus. Ego non inficior, alios bene multos veteres Iureconsultos dicere quidem , servitutes urbanorum praediorum esse , altius non tollendi, tigni non recusandi, stillicidia excipiendi , onera ferendi. Sed hi tamen eam disputationem non attingunt, an , ut in Urbe aedificia dicuntur urbana praedia , urbanae illorum servitutes; ita hoc nomine appellari etiam debeant, cum ruri posita sunt aedificia , ct ruri hae servitutes praestantur : quae disputatio ab Ulpiano dumtaxat, & a Neratio tractatur. Non ergo compertum est , quid alii Iure- consulti hac de re senserint : tota enim eorum oratio esse ρο- tuit de servitutibus aedificiorum, quae intra oppida incoluntur , circa quae aedificia controversiae solent esse: raro evenit, ut ruri
48쪽
contigua sint aedificia , & servitutes huius generis postulent taliudque est tales servitutes urbanorum praediorum appellare: aliud decernere, ita quoque appellandas, vel si ruri praestentur . Solent cum Ulpiano coniungi Pomponius & Paulus . Sed hi non dicunt id, quod Ulpianus, res urbanas & rusticas distingui non loco, sed materia : ab usu, ac destinatione patrisfamilias, urbanos, vel rusticos servos esse nominandos, aiunt ede servis, non de aedificiis verba faciunt; de servorum usu, non de rerum materia . Pomponius: Urbana familia , ct rustica , , ἰa L. ,εε. non loco, sed genere disinguitur: potes enim dispensator non es se fervorum urbanorum numero , veluti is, qui ruficarum rerum rationes dispenset: recte Alatatus exponit: genere Uur: & Cu- iacius: non spediatur sicus, sed genui usus, operisque , π fam liae qualitas . Paulus : Venatores, inquit, fervi, vel aucupes, , tu. an inter urbana miniseria contineantur e s scilicet an, Iegata σε r. β. γε- urbana familia , praestandi sint δ dubium remansit, ct ideo voluntatis es quaestio : tamen si infruendarum quotidianarum epularum gratia habeantur, debentur . EX quo loco prudenter Laurentius Pignorius 3 cum Iulius Capitolinus narret in vita An- 3 δεδ'ον-tonini Pii, eum curasse, ut mensa ejus per proprios servos aucu- 'pes, piscatores , ct venatores inserueretur : colligit, urbanae familiae in numero servos istos fuisse, quod instruendarum quotidianarum epularum gratia haberentur nimirum , ut proclive est intelligere, totum hoc facit usus, ac destinatio patrisfamilias . Hic obiter, quod nemo, quem viderim, secit, adnotabo, scribere in citato Sententiarum libro Paulum : venatores fervi, vel aucupes , an inter urbanis miniseria contineantur R dubium remansit; ct ideo voluntatis es quaesio : hoc est, quae tota facti est : certa iuris documenta ad controversiam finiendam non suppetunt . Ipsius tamen exhibentur in Pandectis Pauli verba . in L. ιν.
sumpta ex libra fingulari de ustrumenti significatiοηe: quae sic
habent: Venatores , o aucupes, utrum in urbanis, an in rusiclycontineantur λ potes dubitari r sed dicendum es , ubi paterfamilias moraretur, O hor alebat, ibi eos numerari : sed quomodo haec duo inter se contraria Paulus potuit ab se scripta posteritati relinquere e dubium remansit; ct ideo voluntatis es quaestis: &: potes dubitari ; sed dicendum es , ubi paterfamiliar&c. quibus verbis traditur iuris principium , cujus causa, non solius voluntatis quaestio est, sed imo quaestio ex iuris principio tollitur. Ego vero suspicor, non Pauli verba omnia esse, quae le-E gimus Diqiligod by Corale
49쪽
gimus indicato Pandectarum Ioco, sed Triboniani concinnatoris, qui de suo , ad rem definiendam quae spectant, adiecerit; neque enim cum veteres IC de re dubia sermonem habent, ita praecise vel negant, vel aiunt, ut ille, qui pronunciet: dicendum es
sed eorum seribendi consuetudo solet esse: verius puto magis es, tit exsimemu/ : baee sententia rationem habet probari potes :nam, ut opinor, impudentiae notam certe non vitasset, qui se praeter ceteros extollens, unus ipse respondisset in re controversa , dicendum es. Triboniano autem & concinnandi iuris , & siquid controversum esset, definiendi, partes & auctoritatem dederat Iustinianus Imperator; quem decuit proinde haec oratio :mtes dubitari ; sed dicendum es : viderat ea quoque Pauli verba
Tribonianus , quae sunt in libris Sententiarum in hane rem scripta; sed ea in volumen Pandectarum non transtulit, fortasse ne Cum decisione sua pugnarent. verum unde tantisper, dum harenotaremus, digres sumus, revertamur . Disputationem igitur , essent urbana praedia a rusticis, materia, an loco distinguenda, Neratius tantum, & Ulpianus, attigisse videri possunt. 6. Nec turbor quod Ulpianus dixerit: Urbana praedia , omnia aedificia ACCIPIMUS , non solum ea , quae sunt in oppG dii, sed etsi forte fabula funi, vel alia meritoria in villis , ct n vicis, viderique possit verbum illud : accipimus: idem signifieare, ac fi dictum ab Ulpiano fuisset: no/ Jureconsulti accipere solemur; ideoque non peculiaris quaedam sit Ulpiani haec
opinandi ratio, sed ceterorum communis. Etenim venit in mentem suspicari , aetate quidem Ulpiani Prudentum interpretation C receptam, probatamque fuit se hanc distinctionem; de qua tamen Nerati, Prisci temporibus, qui Traiano imperante floruit , quem non brevi post intervallo consecutus est Ulpianus a consiliis Alexandri Severi, adhuc inter Prudentes disputaretur . Plinius minor aequalis temporum Neratii nam ct ipse Traiano Caesari acceptissimus & quamvis Iu reconsultum non egerit, Romanae tamen Iurisprudentiae peritus fuit, quod eius Epistolae probant; scribens Fabato , sarcire rusicum praedium dixit, pro : sarcire aedificium ruri positum, idest villam. UiLL , inquit, Camilliana, quam in Campania possidet, o quidem
vel flare vexata e ea tamen , quae sunt pretiosora, aut integr manent', aut levi me laesa sunt. Attendimur ergo , ut quam s Iuberrime reficiantur . Ego videor habere multos amicos , sed bu-jur sendris, cujur O ta quaerit, ct re1 exigit, Irose neminem t
50쪽
sunt enim omnes rogati, O urbanir rusticorum autem praediorum
adminifratio poscit durum aliquem , ct agrestem. Rustio umpraediorum administratio hic significat curam & sollicitudinem, quae in villas reficiendas impendatur , quaeque delicatulis , &umbrae , quae in urbe solet esse , assuetis, durum quiddam re agreste videri solet; ac proinde , Villarum , ut diceret, dixi Lω , Rusticorum praediorum , intelligimus. Igitur Neratii & Plinii aetate distinguebatur ex loco rusticorum, & urbanorum Praediorum appellatio; nondum in Romanam Iurisprudentiam invecto principio illo , quod est apud Ulpianum : Urbanum praedium non locus facit, sed materia: ut probabili conjectura licet suspicari. Hic tu haerebis sortasse, propter verba quaedam Ciceronis , quae si accipienda essent , ut accipit Hottomanus , falsum esset , Ulpiani pronunciatum aetate Neratii geceptum nondum fuisse; quippe quod iam inde ab aevo Ciceronis repetere possemus. Ait Cicero in oratione contra Verrem, vexatae rei frumentulae causa: Nummos vero ut det arator, quoν,-ta. non aratro, ac manu quaerit; boves oe aratrum ipsum, oe omne infrumentum vendat, necesse est: non enim debetis hoc cogitare:
habet idem in nummis : habet idem in URBANIS PRAEDIIS: nam cum aratori onus aliquod imponitur , non omnes, si quae fune praeterea facultates , sed arationis ipsius vis, ac ratio cc Ud
randa es , quid ea fusinere , quid pati , quid incere possi, ac
debeat. Ad quem locum Franciscus HOttomanus . Urbana , ininquit , praedia Dreconsulti appellant omnia aedificia , quamvir in sillae sint. Sed nihil est causae, mi lorelle, cur verearis, ne verba haec Ciceronis coniecturam meam evertant: nam Franciscus Hotto manus ita interpretatus est, ut ex Ulpiani quidem dictis locum hunc Ciceronis illustraret : non tamen , quo id faceret , ullam ei occasonem Ciceronis verba praebuerunt. Urbana praedia tantum a Cicerone memorantur : potuit indicare domos , quas in oppidis haberent aratores isti, quorum meminit, qui nomines oppidani, locupletes , cives Romani erant ;quique non suas operas, mercedula pacta , arandis agris locabant; sed publicos agros ad arandum ab se conductos, rusticorum Operam tenuiorum, colebant: quod non ex uno Ciceronis loco prudenter Sigonius observat; & haec, qua de agimus, Ver-x D ηDq. rina , satis ostendit. Potuit etiam ceteras eorumdem hominum in Urbe possessiones indicare , quae aliquid ipsis annui lucri prae- cap. ..
starent: Praedia enim, ut Praedes , a praestando esse dieta, stri.
