Petri Morini Parisiensis presbyteri et theologi ... Opuscola et epistolae

발행: 1675년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4 Petrus Morinus

utinam horum Graecorum commentariorum Veronae CXcusorum emendationes tum Romae

factae a D. Cardinali Sirleto , tum Veronae Fumano conjungerentur atque divulgarentur: dum hi commentarij caeteraque egregi j Doctori. scripta vel Romae e Libris Vaticanis. vel Lutetiae e Regia Bibliotheca Graece edan tur : quod vix sperandum : ita hare studia eontempta jacent : ita his infesta est pacis publicaeque tranquillitatis, perturbatio.

rationes autem in Conventu ordinum

Gallia habitas latinas feci jussu Gregorij

XIII. fel . record . qui eas mallet latinas legere quam Italicas: qui mihi ob hane caus iam, obque alia multa ossicia mea, nonnulla dare voluit, quae mihi cupiditas hominum eripuit. Ea quidem intelligo apud alios bene eollocata fuisse; ideoque id aequo animo fero. Mihi tamen videntur nimis cupide expetita alieno damno. Verum haec bona caduca defluxa sunt, nec habentium propria, cum Ecclesiastica sint: ideoque facile iis carere debemus, quorum extam administrationis reddenda ratio erit : de qua ratione, qui caruerit, non laborabit. A c fortasse beneficium divinum est alicui ea esse adempta , Deum modo diligamus, divina Veneremur & colamus. Humana vero Omnia modice ferenda sunt : iis facile carendum si desint : ad Dei gloriam, ad Ecelesiae utilitatem, si suppetant, utendum est. Ac longe errant qui putarunt me illis aegre caruisse & indoluisse. Nam per mul torum annorum spatia, vix mihi in mentem venit esse illa erepta. Sed alios ex se plerique metiuntur ; suisque cupiditatibus universum genus humanum laborare putant,

62쪽

nec alia aliorum studia esse peisuadere sibi possunt. omnibus pret ceptum est convertationem nostram in coelis esse oportere : ad illum finem humana omnia dirigenda, propterea quod figura hujus mundi pertransit : liceo πηνη, haec brevia: illa aeterna, & πολιτεύα n stra sunt.

Liber De Elaetitione sive De figuris dicenaei in

editione primus esse debet. Nolo autem prius edi, quam veniam impetrarim, quam brevi petam. Eo in libro est quod corrigi velim. Poto enim a me, cum id in animo haberem, oblitum esse ac praetermisisse. Id est in explan tione figurae Apostrophes : in qua non mihi fatis probatur exemplum sumptum aD. Gregorio Nazianeteno de Constantio Imperatore quem metianetesus mortuum assatur 3c arpellat Christi amantissimum, eam ut arbitror ob caussam , quod Imperator i Ile Paganismo valde infestus fuerit, ac idcirco cxistimatus sit Religionis nostrae propagandae studiosisIimus. Sed quia is Arianis fauit, Ecclesiamque catholicam ac Doctores sanctos praesertimque sanctum Athanasium oppugnavit : illo exemplo supersedendum est, quo is laudari ac celebrari videtur, & alia ejus figurae exempla satis superque sunt. Vt autem is liber se liberetur aut hores fuerunt Illustrissimi Domini Cardinales Carolus Borro- maus , & Augustinus Valerius tum V crorae

jam Episcopus . cui probata valde fuit mea industria , quod paucis mensibus cum librum absolvistem. Huie adjungendi tres libri De recto lusenuarum disciplinarum usu : quibus in libris tertius est , De siridio Theologia. Eos autemν

Λ iij

63쪽

s Petrus Morinus

hoc eorsilio scribere sum aggressu S, ut ostenderem quam moderationem putarem tenen-ὰam in Encyclopaedia percipienda. Tum autem cupidus admodum eram scribendi : quo studio destiti tum propter occupationes commentationis Bibliorum Graecorum & Lati' norum , tum quod obscurὶ quidam obh cerent in seribendo me aliena scrinia compilare : a quo longissime aberam , exemplaque αsententias clarorum scriptorum. sumebant εcommentariis meis. ς. Insequi potest ut liui scriptus ad Xystem

V. sel. record .. De LXX. Intermetibus. , T um quae scripta sunt De artianis νum Pontificum : Ubi vero mentio fit Reve sendissimi D. Baronii , adj ungenda menti R. P. Tέoma Bossit, qui iam pleraque egiegia scripsit, tum praeclaros & eopiosos libi os Da signis Stala' , idque argumentum luculenter est prosequutus. Addendus Liber Derarum Ecelsa alienatione: Quo neminem offensum iri puto: quamvis universε avaritiam eorum perstringam, qui Ecclesiae bonis inhiant, & has alienationes occasionem esse putant amplificandarum sua;

sum fortunarum.

In extremo edi possunt quη vero ἡnactus emendatos codices commentariorum. sancti Ioannis Chos omi in B. Pauli Latine transtuli, ex Ethicis illorum commen- tariorum stimonibus excelpta. Pervulgatae enim transsationes mendosos codices sic cutae sunt, ut multa in iis vitia esse 'poc- tea . Praetermitti autem potest oratio B.

Basilii in X L. Mart)res, quod sola sit. Oacrorum editio , Orationum Regij-L

64쪽

de vita es ' seriptis sivis

habitarum , cum ib1 publicum munus Encyclia explicandi Graece dc Latine in talennium suscepissem. Item Latine versarum ea- Ium Grationum quae in conventu ordinum

Galliae sunt habita: & Eristolarum in aliud tempus est differenda :- sed in praesens Ecclesi=ssica tantum edenda sunt. Ex multis tamen Epistolis aliquot carpi potuint qLae in hoc libro ponantur in extremo : ut scrip:ae ad Illustri minos DD. Cardinalem Caietanum , Borromaeum , Cusentistim , To 'etum. Nam quae ast Caietanum deoperibus fanisti Augustini eruendis re cte conjungentur di u.ag ssima tuaeque antecedat. Ad Borromaeum, , praeter strin si quibus laborum peto praemia r est enim φεροικον de propemodum ἀι mos inquit Aristotelet 4-, Sed cum facultaten inibi deesse viderem voluntati navandi pa- ei bio pictus sum pete e quae ' satius er

in istenti ultro , dari: Imedi potest, qua petoni cine σουr es vitreani Conciliis , arbitratu suo quicquam mutent, quod obscurrum aut dubium sit. Εjusmodi Episto ae possunt evulgari, & si quae aliorum commendatitiae sunt. Item ad C entinum edatis, quamvis aliquid petat. Si qbae sunt ad Illustrissimum Io Uam , primae ponantur. vel potius primae quae ad Illustrissimum Sau-Seυerinae commendatitiae : easque sequantur quae ad Iostosam tum ordine ante-iosito. Ad Tolctum longissima quaeque, pri

Has excipiant quae ad Illustrissimum Cissum O aestorem & Thesaurarium Apostolicum. Do Cquo e verum sancti Augusti-

Λ iiij

65쪽

r Petrus Acorinus

ni , tum quae ad Reverendissimum Siliau, Antonianum Piaefectum sacri Cubiculi , in quibus prima fit illa longissima , qua in extrema ejus laudes Sanctissmi ae Doctissimi viri perstringo. Is sibi in AEde A. Mariae ita Vallicula sepulchrum abhinc sedecim annis

paravit, sacellumque ornavit, quod aedem sacram ingredienti ad laevam est : quoque in medio est elogium sepulchri , Antonianus ornamiis sepultura locum elegit. Ita maturiorem mortem non assert ejus meditatio : feliciorem quidem & vitam facit & mortem. Id ego sepulchrum velim invisas vel mea cauta

se, qui Antonia κν in primis diligo de o stavo. Ha igitur aliquot epistolae in praesentia possunt cili et premi autem volo, nedum vulgari, quas scripti ad Illustrissimum D. Ca dinalem Ascanium GrumGam et idque no nullas ob caussas. Sed tollendae ex epistolis crebrae tricae III frissima,Reυεrendissima Amplitudinis vestra, de ad Romanum scribendi morem redigenda res est : ut lite honorifica appellandi ratio sit per quam rara et initio Epistolae & in fine alicubi

inserta.

oblitus binarum literarum sum quae ad Ill strissimum Cardinalem Aldobrandinum , pri*xum quibus universe peto ut me commendet' posteriorum quibus ut mihi honor ium, Obosticium meum impetret Ex oportet illas sequantur quas ad Toletum scripsi. In Epistolis sicubi queror erepta mihi quaedam aliorum cupiditate : mollienda senten- tia est : α ponendum apud alios bene colloca- ta. Haec enim tanti non sunt, ut amissorum querimoniam haberi conveniat. Deinde prO

66쪽

tantum erant, nondum data, nec mea di

cere potui, priusquam haberem. Fugerat me de his Epistolis piaecipere,quas ad D. Iosephum Castillum olim Veronam Roma seripsi r hae in extremo ponantur: sed tollatur ubique mentio Rethoricae Milesiastisae scri piae ab Illustrissimo Veronae Cardinati.

Neque vero laboro, ut haec edere matures: edantur oportet, cum tempestivum erit, cum tibi commodum , . cum vacabis aliorum ac . . potiorum operum immunis . . '. Titulum verbi ni a quidem sententia oportet esse : Peisi Merini Parisiensis De Elocutione Icolis istici or toris Deque mariis incendi μ guriis. Item De studio Theolog ae & alia , sine ullo alio Indice librorum , qualis solet ple. Iumque adjungi . In his scribendis meam quoque memO riam fugerant literae ad to datae, adeo obliviosi sunt senes , quamobrem hae postremae sint & librum concludant. iCum vero haec excudenda erunt, noli me eonsulere de Piae satione, & cui dicanda. viri vel Illustrissimo D'. oratori , vel cui tibi. 'isum fuerit : ac prius huc temere alla- ta videre volo quam de his audierim. Ita-ique n0li. naborare ut habeam : studeo enim

. naiicisci', quasi quilibet.

67쪽

PETRI MORINI

PARISIENSIS

Abutuntur

EA Ecclesiae , parentis optimae atq- sapientissimae, indulgentia, erga nos est, uis quae artes vel non utilissimae sunt, vel in magna utilitate modice attingendae propter brevem concessum nobis hujus vitae cursum, Initis interdum ferat nonnullorum operam paulo diutius & liberius consumi. Nam cum -- elligat, ad aeternam salutem, &riam , Christianorum omnia conulla Iactaque dirigenda, ejus consequendae vias Om 'ixationesque monstrat, ac praescribit, In D-Nue nos varie, nullo errore , spirituS: fana1 numine afflata , exercet. Instituta praerereat omnia, & disciplinas. probat , quae Vel adi salutem adipiscendam conserant D vel nautarmiam. excolant inuent, tueantur. Verumt

68쪽

de recto scientiarum .. Ii

llorum modum aliquem habendum elle, prudenter decernit, ne in levioribus, & minus utilibus occupati, in ii que studium immoderatius ponentes , melioribus eXcidamus. Quod si qui vel propensionem naturae suae sequentes, . vel animo suo & delectationi paulo solutius indulgentes, nimium opeiae si ae& temporis in iis , quae non optima sint, collocent, otioquc intemperanter abutantur, eorum saepe inscitiam dissimulandam sibi esse intelligit , &. cxspectandum , , ut ipsi sua

sponte ad meliorem frugem utilioraque convertantur. Quid nos An non ossicium nostrum esse , cxistimare debemus, ea matris

pietate, indulgentia, patientia non abuti Nobisque potius temperare, & moderari studia nostra , ut illius voluntati atque utilitati obsequamur 3 Equidem eorum consilium laudo, & ad Ecclesiae ipsius tempora vel ma-Σime accommodatum esse arbitror, qui primum pueritiae , & adolescentiae suae studia quo reserenda essent intellexerunt , deinde illis studiis perfuncti, maturam aetatem ad

graviores artes, utilioresque contulerunt. Puto antem bonis omnibus , & sana mente praeditis eorum non probatum iri rationem , qui cum intelligant se ab Ecclesia,& a parentibus suis ad salutem aeternam conssequendam , & ad utilitatem publicam augendam esse susceptos ,: in levioribus literis diutius, quam eorum aetas ferat , consistere animum inducunt. Nobis non libido sequenda, non voluptas consectanda est, non delcctationes undique aucupaludae. Ad gravitatem nati sumus , ad virtutem atque honestatem. Maiorum idcirco nostrorum

69쪽

tti Petri eo forini Lib. I.

eXempi a tenenda 1 unt, & ad eorum imitationem vita omnis nostra dirigenda. Sanctum Athanasium Patriarcham, Alexandri num scribit Divus Gregorius Naaianzenusi 'nam tum ex ipsius egregiis Histis, quae hominum ejusdem ordinis ossicia sint, intelligi potest, tum. exemplum ab eo in caeteris vitae:

D partibus sumi I Eumdem igitur scribit divinis institutis disciplinisque statim eruditum. fuisse, encyclia modice attigi δε, & eousque, ut ne eorum prorsus ignarus esse videretur D neque enim, inquit, bona ipsius, & praestans,, natura, ingeniique indoles liberalis ferebat , , ut in levioribus diutius occuparetun,& idem et , quod, imperitis athletis accideret, quem, aerem magis,quam corpora, ferientes, propo- is sita pietmia non adipiscuntur. Theologiet ita . is que capita omnia, sacras Literas,vetus Te is mentum,&novum studiose meditatus, rerumhis cognitione,& conte platione sese locupletan ,, locupletat item. splendore vitae , & mirifice, , utIumque connectit , aurea fanὶ cathena ,, cum vitam, contemplationiS ducem, con- . , , templationem, Vliae obsignationem habereti Τanti viri. institutum laudat sequendum proponio mater Ecclefia, eum modum finemque nobis cuiusque disciplinae praestitit. Dicet aliquis. . Eum ne finem igitur,. quem modo exposuisti , nunquam praetergrediemur & his cancellis, circumsepti, cum primas literas H & arte& vix imbiberimus, tum ab iis immatura properatione dere demur

Minime vero: Haec enim αν πλατει:ut V

texes Jutisconsulti locuti sunt , intelligi

.portet, . nec ita angustum, latum potius, α

statiosum camgum habent in quo varie e

70쪽

De recto Oentiarum Πβ.

eurrere nostra industria possit, & alij propiores sibi fines circumscribant , alij liberius

evagentur. Ad eum sanξ finem spatiari omnes debemus ut liqc primum alio dirigamus, deinde ut in iis ne hqreamus , sed mature animum , studiumque ed conferamus , quo priora illa spectabant. Nam quid idem Na-Zianzenus de aequali suo , Basilio Magno , in laudibus ejjus scripserit, non alienum huic M loco est, intelligere. Patre, inquit, suo Ma-πι gistro utens, , quem eo tempore Pontus m communem virtutis Doctorem habebat,

quasi primis fasciis involvitur, & disci

α, plinis optimis sanctissimisque informatur, 13 ut hac primae imbutus doctrina , paulatima: ad perfectionem adduceretur. Deinde ad jungit : Non levi eum, & subita opera bonarum artium cognitionem percepisse , sed dicendi cupiditate inflammatum , Caesaream primum venisse, inde Bizantium , post Athenas ipsas disciplinarum omnium Altrices. Quo peregrinandi labore , incensoque doctrinae studio,. quantum progressus sit, quoiaque ex singulis artibus fructus sbi carpen

dos duxerit, jam ex ipsius Gregorij verbis intelligamus, & , quem studiis nostris statuamus modum , tanti viri exemplo disca-οα mus. Hic, inquit ibidem,literarum, artium a que omnium scientiam in parergis habe-aabat, tantumque decerpebat ex singulis, quantum adJumento esse posset Philoso-

,, phiae Christianae. Quod genus doctrinae non , perlustravit Z Qui s ei in Rhetoricis , quis ea in Grammaticis par fuit in Philo- is sophia, quae vel in agendo posita sit, vel inax contemplando vel quae distulationes su

SEARCH

MENU NAVIGATION