D. Iunii Iuvenalis Satirarum libri V

발행: 1851년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Pascendi. quid agam bruma spirante quid, oro,

quid dicam scapulis puerorum mense Decembri Et pedibus durate atque exspectate cicadas Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto οΜetiris pretio, quod ni tibi deditus essem

Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret

Scis certe, quibus ista modis, quam saepe rogaris Et quae pollicitus. Fugientem saepe puellam Amplexu rapui tabulas quoque ruperat et iam 5

Signabat tota vix hoc ego nocte redemi, Te plorante foris. Testis mihi Iectulus et tu, Ad quem pervenit Iecti sonus et dominae vox. Instabile ae dirimi coeptum et iam paene solutum Coniugium in multis domibus servavit adulter. 80

quo te circumagas quae prima aut ultima ponas Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel Mia nascitur ex me Tollis enim et libris actorum spargere gaudes

Argumenta viri. Foribus suspende Oronas, MIam pater es dedimus, quod famae opponere possis; Iura parentis habes, propter me scriberis heres, Legatum omne apis, nec non et dulce caducum. Commoda praeterea iunguntur multa eaducis, Si numerum, si tres implevero. Iusta doloris, 90 Naevole, causa tui. Contra tamen ille quid assert

MNegligit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

Haec soli commissa tibi celare memento, Et tacitus nostras intra te fige querelas; Nam res mortifera est inimicus pumice levis. 95 Qui modo secretum commiserat, ardet et odit, Tamquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum, Fuste aperire aput candelam apponere valvis Non dubitat. Nee eontemnas aut despicias, quod Ηis opibus numquam cara est annona veneni. 100 Ergo occulta teges, ut curia artis Athenis. o Corydon, Corydon, secretum divitis ullum Esse putas servi ut taceant, iumenta loquentur, Et canis et postes et marmora. laude fenestras,

92쪽

105 quod tamen ad eantum galli facit ille seeundi, Proximus ante diem caupo sciet audiet et quae Finxerunt pariter ibrarius, archimagiri, Carptores quod enim dubitant eomponere crimen Iola dominos, quoties rumoribus ulciscuntur Baltea nec deerit, qui te per compita quaerat

diolentem et miseram vinosus inebriet aurem.

Blos ergo roges, quidquid paulo ante petebas

nobis taceant illi sed prodere malunt 115 Arcanum, quam subrepti potare Falerni. Pro populo faciens quantum Lausella bibebat. Vivendum recte est, quum propter plurima, tum his Praecipue causis, ut linguas mancipiorum Contemnas; nam Iingua mali pars pessima servi. 120 Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,

Quorum animas et farre suo custodit et acre. -Ιdcirco ut possim inguam contemnere servi, Utile consilium modo, sed commune, dedisti: Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes 125 Deceptas festinat enim decurrere velox FIOsculus angustae miseraeque brevissima vitae Portio dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas Poseimus, obrepit non intellecta senectus.

Ne trepida numquam pathicus tibi deerit amicus, 130 Stantibus et salvis his collibus undique ad illos

Convenient et carpentis et navibus omnes,

Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior Spes superest tu tantum erucis imprime dentem. Haec exempla para feIicibus at mea Clotho 135 Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter. parvi nostrique Iares, quos thure minuto

Aut farre et tenui sole exorare Corona,

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta seneetus tegete et baculo viginti millia fenus 140 Pignoribus positis, argenti vascula puri,

Sed quae Fabricius censor notet, et duo sortes

93쪽

64 D. IUN. IUVENALIS

De grege Oesorum, qui me cervice Iocata Securum lubeant clamoso insistere ires. Sit mihi praeterea curvus aetator et alter, 1 5 Qui vitas facies pingat itor sufficiunt haee. Quando ego pauper ero Votum miserabile, nec spes m saltem nam quum pro me Fortuna rogatur, Affigit ceras illa de nave petitas, quae Siculos intus effugit remige surdo. 150

0mnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt Vera bona atque illis multum diversa, remota Erroris nebula. quid enim ratione timemus Aut cupimus quid tam dextro pede concipis, ut te Conatus non poeniteat votique peracti Evertere domos totas optantibus ipsis Di faciles. ocitura toga, nocitura petuntur Μllitia et torrens dicendi copia multis Et sua mortifera est facundia viribus ille o Confisus periit admirandisque Iacertis. Sed plures nimia congesta pecunia cura Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia ensus, quanto delphinis balaena Britannica maior.

94쪽

SATIRA X.

Temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos CIausit et egregias Lateranorum obsidet aedes Tota cohors rarus venit in coenacula miles. Pauca licet portes argent vascula puri, Nocte iter ingressus gladium contumque timebis Et motae ad unam trepidabis arundinis umbram:

Cantabit vacuus coram latrone viator. Prima fere vota et eunetis notissima templis Divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nnlla aeonita bibuntur Fictilibus tune illa time, quum pocula sumes Gemmata et Iato Setinum ardebit in auro. Iamne igitur audas, quod de sapientibus alter Ridebat, quoties a limine moverat unum Protuleratque pedem, flebat contrarius alter Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor. Perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbihus illis Praetexta et trabeae fasces, Iectica, tribunal. Quid, si vidisset praetorem curribus aliis Exstantem et medio sublimem in pulvere circi

In tuniea Iovis et pictae Sarrana ferentem Ex umeris aulaea togae magnaeque oronae Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla

quippe tenet sudans hanc publicus et sibi consul

Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, Illine cornicines, hinc praecedentia longi Agminis officia et niveos ad frena Quirites, Delassa in loculis quos portula fecit amicos.

Tunc quoque materiam risus invenlt ad omnes occursus hominum, cuius prudentia monstrat, Summos posse viros et magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

Ridebat curas, nec non et gaudia vulgi, Interdum et acrimas, quum Fortunae ipse minaci

95쪽

66 D. IUN. IUVENALIS

Μandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. Ergo supervacua aut perniciosa petuntur, Propter quae fas est genua incerare deorum. 55

quosdam praecipitat subiecta potentia magnae Invidiae mergit Ionga atque insignis honorum

Pagina descendunt statuae restemque sequuntur.

Ipsa deinde rotas bigarum impacta securis Caedit et immeritis franguntur rura caballis. 60 Iam stridunt ignes, iam follibus atque caminis Ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus deinde ex facie toto orbe secunda Fiunt urceoli pelves sartago, patellae. Pone domi Iauros, duc in Capitolia magnum bCretatumque bovem Seianus ducitur unco

Spectandus gaudent omnes. quae labra quis illi Vultus erat numquam, a quid mihi redis, amavi Hunc hominem; sed quo cecidit sub crimine quisnam Delator quibus indicibus, quo teste probavit 70Nil horum verbosa et grandis epistola venit Capreis. Bene habet ni plus interrogo. Sed quid Turba tremens Sequitur fortunam, ut semper, et odit Damnatos. Idem populus, si Nursia usco Favisset, si oppressa ore secura senectus 75 Principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. Iam pridem, ex quo suffragia nulli Vendimus, effugit curas; nam qui dabat olim

Imperium, fasces, legiones, omnia, nune e Continet atque duas tantum res anxius optat, MPanem et circenses. terituros audio multos.

Nil dubium, magna est fornacula pallidesus mi

Brutidius meus ad artis fuit Obvius aram. Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax Ut male defensus eurramus praecipites et 85 Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius Cervice adstricta dominum trahat. mi sermones Tune de Seiano, secreta haec murmura vulgi. Visne salutari sieut Seianus habere o

96쪽

Tantumdem atque illi sellas donare curules, IIIum exercitibus praeponere tutor haberi Principis angusta Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldaeo vis certe pila, cohortes, Egregios equites et astra domestica quidni

Haec cupias et qui nolunt occidere quemquam, Posse volunt i Sed quae praeclara et prospera, tantum Ut rebus laetis par sit mensura malorum Huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis, Λ Fidenarum Gabiorumque esse potestas 10 Et de mensura ius dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris

Ergo quid optandum foret, ignorasse sateris

Seianum; nam qui nimios optabat honores Et nimias poscebat pes numerosa parabat 10 Excelsae turris tabulata, unde altior esset Casus et impulsae praeceps immane ruinae.

Quid Crassos, quid Ompeios evertit et illum, Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites

Summus nempe Iocus nulla non arte petitus, 1 Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci Descendunt reges et sicca morte tyranni. Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis Incipit optare et totis quinquatribus optat, 11: Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, quem sequitur custos angustae vernula CapSae.

Eloquio sed uterque perit orator utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons.

Ingeni Inanus est et cervix caesa; nec umquam 2 Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. O fortunatam natam me consule Romam lAntoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset Ridenda poemata malo, Quam te conspicuae, divina Philippica famae, TVolveris a prima quae proxima. Saevus et illum Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae Torrentem et pleni moderantem frena theatri.

97쪽

Dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater, ardentis massae fuligine lippus, IMA carbone et forcipibus gladiosque parante

Incude et Iuteo Vulcano ad rhetora misit. Bellorum exuviae, truncis affixa tropaeis Lorica et fracta de casside buccula pendens Et curtum temone iugum victaeque triremis 135Λplustre et summo tristis captivus in arcu Humanis maiora bonis reduntur. Ad hoc se Romanus Graiusque ac barbarus induperator Erexit causas discriminis atque Iaboris Inde habuit Tanto maior famae sitis est, quam M

Virtutis. suis enim virtutem amplectitur ipsam, Praemia si tollas patriam tamen obruit olim Gloria paucorum et Iaudis titulique cupido

Haesuri saxis inerum custodibus, ad quae Discutienda valent sterilis mala robora scus, 1 5 Quandoquidem data sunt ipsis quoque sata sepuleris. Expende Hannibalem quot libras in duce summo Invenies hie est, quem non capit Africa auro Percussa Oceano Niloque admota tepenti,

Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. Additur imperiis ispania, Pyrenaeum Transilit Opposuit natura Alpemque nivemque:

Diducit scopulos et montem rumpit aceto. Iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit; Actum, inquit, nihil est, nisi Oeno milite portas 155 Frangimus et media vexillum pono Subura.

O qualis facies et quali digna tabella,

quum Gaetula ducem portaret bellua Iuscum iExitus ergo quis est o gloria vincitur idem Nempe et in exsilium praeceps fugit atque ibi magnus 160Μirandusque liens sedet ad praetorta regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miseuit olim, O gladii, non saxa dabunt, non tela, sed ille Cannarum vindex a tanti sanguinis ultor . 165 Annulus. I demens, et saevas eurre per Alpes,

98쪽

Dt pueris placeas et declamatio fiasi Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis; Aestuat infelix angusto limite mundi, Ut Gyarae elausus scopulis parvaque Seripho: 170 Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem, Sareophago contentus erit. mors sola fatetur, quantula sint hominum orpuscula. Creditur olim Velificatus Athos et, quidquid Graecia mendax Audet in historia, constratum classibus isdem 175Suppositumque rotis solidum mare; redimus altos Defecisse amnes epotaque flumina Μedo Prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis. III tamen qualis rediit, Salamine relicta, In Corum atque urum solitus saevire flagellis 180

Barbarus, Aeolio numquam hoc in careere passos,

Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum Μitius id sane, quod non et stigmate dignum Credidit, mulo quisquam vellet servire deorum Sed qualis rediit nempe una nave, cruentis 185FIuctibus ae tarda per densa cadavera prora. Has toties optata exegit gloria poenas lDa spatium vitae, multos da, Iuppiter, annoslΗoc recto vultu solum, hoc et pallidus Optas. Sed quam continuis et quantis longa senectus 190 Plena malis deformem et tetrum ante omnia vultum Dissimilemque sui, deformem pro ut pellem Pendentesque genas et tales aspice rugas, Quales, umbriferos ubi pandit abrae saltus, In vetula seiapit iam mater simia bucea. 195 Plurima sunt iuvenum discrimina pulchrior ille Hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:

Una senum facies, tum voce trementia membra

Et iam leve caput madidique infantia nasi. Frangendus misero gingiva panis inermi: 200 Usque adeo gravis uxori natisque sibique, Ut captatori moveat fastidia Cosso. Non eadem vini atque ibi torpente palato, Gaudia nam coitus iam longa oblivio, vel si

99쪽

D. IUN. IUVENALIS

COneris, iacet exiguus cum ramice nervus 205

Et, quamvis tota palpetur nocte, iacebit. Anne aliquid sperare potest hae inguinis aegri Canities quid, quod merito suspeeta libido est,

quae Venerem assectat sine viribus aspice partis Nunc damnum alterius; nam quae cantante voluptas, 10 Sit 1icet eximius itharoedus sitve Seleucus, Et quibus aurata mos est fulgere acerna

Quid refert, magni sedeat qua parte theatri,

Qui vix cornicines exaudiat atque tubarum Concentus elamore opus est, ut sentiat auris, 215 Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus geIido iam orpore sanguis Febre calet sola circumsilit agmine facto Μorborum omne genus; quorum a nomina quaeras,

Promptius expediam, quot amaverit Hippia moechos 220 quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus Pupillos, quot onga viros exsorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamulus; Percurram citius, quot vilIas possideat nunc, 225 Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.

Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis ambos Perdidit ille culos et Iuscis invidet huius Pallida Iabra cibum accipiunt digitis alienis.

Ipse ad conspectum oenae diducere rictum 230Suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem Ore volat pleno mater ieiuna Sed omni Membrorum damno malo dementia, quae nec Nomina servorum nec vultum agnoscit amici, Cum quo praeterita coenavit nocte, nec illos, 235 Quos genuit, quos eduxit. Nam codice saevo Heredes vetat esse suos, bona tota feruntur Ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris, quod steterat multis in arcere fornicis annis. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt MoFunera natorum, rogus aspiciendus amatae Coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

100쪽

SATIRA X.

Hae data poena diu viventibus, ut renovata Semper Iade domus, multis in luctibus inque

Perpetu moerore et nigra veste senescant. 245

Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero Exemplum vitae fuit a cornice secundae. Felix nimirum, qui tot per secula mortem Distest atque suos tam dextra computat annOR, Quique novum toties mustum bibit Oro, parumper 250 Attendas, quantum de legibus ipse queratur Fatorum et nimio de stamine, quum videt aeris Antilochi barbam ardentem; nam quaerit ab omni Quisquis adest socio eur haec in tempora duret,

quod facinus dignum tam longo admiserit aevo 255 Haec eadem Peleus, raptum quum Iuget Achillem,

Atque alius, ut fas Ithacum Iugere natantem. Incolumi rota Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis solemnibus, Hectore funus Portante ac reliquis fratrum cervicibus inter 260 IIliadum Iacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Olyxena palla, Si foret exstinctus diverso tempore, quo iam Coeperat audaces aris aedificare earinas.

Longa dies igitur quid contulit omnia vidit 265

Eversa et flammis Asiam ferroque eadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara Et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum Praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro. 270 Exitus ille utcumque hominis, sed torva anino Latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor. Festino ad nostros et regem transeo Ponti Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis

Respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. 275 Exsilium et carcer inturnarumque paludes Et mendicatus victa Carthagine panis Hinc causas habuere. quid illo cive tulisset Natura in terris, quid Roma beatius umquam, Si circumducto captivorum agmine et omni reo

SEARCH

MENU NAVIGATION