장음표시 사용
301쪽
Ias iratim in manus sum simus, in eumque , qui tum exibat, Novembrem mensem quasi per otium inquisivimus . Qv d putatis in ipsis triginta diebus errores invenimus , quos quidem in Type graphos partim, partim in Amanuenses reiicimus , quadragintaquinque s quot scilicet in binis quidem , ternisve annis vertentibus in Mansredianis inveneris . Ac ne id per exaggerationem quamdam videamur dicere , ipsos si tim errores subiiciemus. Viden ' quam multa sint unius mensis flagitia Et sunt , qui putant Ephemerides ullas edi posse typographo nusquam peccante quid quod idem metas in venere semper labitur, nam latitudines ubique Heliocentri eas pro Geocentricis indicat; qui error non hoc uno in mense insidet, sed manavit ad multos . verum alios mittamus ; hujus certe hi sint lapsus. An poterat maior esse inter unum hunc mensem veneremque dissensioὸ Quis enim est dies, quo oriri venus & progredi Coelo possit quin sit illi cum
huius mensis supputationibus vel de gradu vel de minutis aliquot disceptandum At melior fortasse erit hic mensis in Mercurio. Immo vero Iorge vitiosior. Quae est enim longitudinum distributio non perver
Quis Planetam agnoscat in tanta longitudinum
302쪽
perversitate Quae omnia quamvis Typographis vel Amanuensibus vitio vertimus, nihil est tamen cur Ephemerides istas , quibus tantae cum Planetis duobus nobilissimis rixae sunt, meliores esse putemus , quam Mansredianas. Illud postremo Αnonymus monendus est, ut quando errores quosdam in eo libro animadvertisse se praedicat, quem superiore anno Manlieridius edidit de Annuis inerrantium Stellarum aberratio nibus, quos errores summi, nobilissimique Viri eausa , eui librum illum Manstedius consecraverat, notare se nolle significatis; ne hanc ob rem se eontineat, sed errores omnes illius libri , 6e eolligat &indicet & coarguat; quamvis enim vir ille summus librum sibi dicatum fuisse putet, errores tamen non putat. Laborem hunc ergo ut suscipiat, Anonymum etiam atque etiam rogamus. Nihil gratius facere poterit .