Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

r 29. vigilium S. Iacobi, quod in die sabbath eo sistere debui Tet, in dominicum sequentem diem ex currisse. Quae omnia nobis, quasi aliud agentibus , animadversa Anonymum pervestigantem diligenter sim ingula , quod sane fidem vix capit, praeterierunt. Qua minus causae erat, cur Manfredio, eiusque sociis sue censeret, quod interdum nonnulla, iudicio eius, miserint. Quamquam ne erat quidem , cur reprehenderet, si quid usquam in iis , quae notaverunt, per errorem. lapsi sunt. Qui est enim liber usque adeo integer, ut mendis omnibus careat At inquies, earuculos subduxit Anonymus; errasse millies invenit. Eserorum numerus non serendus . An haec omniarunt Mansredius, & socii Nihil typographi Nihil

amanuenses - Αtqui exemplaria sunt in manibus, lap. putationibus neque ullis erasis, neque, nisi perpaucis, inductis, eaque, si Deo placet, proserre possi mus, quibus ostendamus, quam . mesta vel amanuen. sibus , vel typographo exciderint, contra quam Manstedio, & Sociis scripta erant. Et vero errores hue spectant pene omnes, quos Anonymus adnota. vii sive in longitudinibus, sive in latitudinibus, sive in declinationibus traiectionibusque Planetarum, iique piae sertim, ubi numerorum ordo apertissime pervertitur , itemque illi, in quibus.vel solidi unius grais dus error inest, vet. ex una hora in alteram excurritur minutis nullis interiectis, vel alterum Zodiaci signum pro iultero ponitur , vel demum gradus longi, rudinis supra 3o, tum declinatiorus Solis. supra Σ34 vel

292쪽

vel denique horae supra 24 numerantur. In quibus omnibus quis usque adeo stupidus est , quin vel typographi, vel amanuensis vitium agnoscat Quis Otiam est , qui hisce erroribus.offendatur , qui ipsi st

tim se produnt, Lectoremque admonent, ut eme det Prast autem emendandi ratio ex ipsa numerorum , vel signorum serie cuique paratissima. Neque vero dubitandum est , an Mansredii, & Sociorum autographa, quae nos cuivis non invito libentissime proponemus, post ab iis exarata fuerint, quam Α-nonymi liber prodierit, & ex Anon tymi liber prodierit, & ex Anonymi reprehensionibus emendataῖ. nam neque laborem hunc tantum Anonymi causia suscipere voluissent, ut paginarum millia exscribe inrent, neque si voluissent, potuissent: quippe illorum unus, id est veherus , iamdudum in Hispaniam prosectus est , duo, idest Nadius, & Banderius, decesserunt. Sed quid ego haec Fac millies in Mansre dianis Ephemeridibus erratum esse; idque esse Ma hedio, eiusque Sociis culpae vertendum. Nihil peccaverint amanuenses. Nihil typographus. Illa ipsa autographa, quae supra memoravimus, nulla sint . Quo in libro tandem , quotve in chartis haec erra. verunt in . quinquaginta In centum t turpe esset tam multa errasse in tam paucis. Ne in trecentis quidem ignoscerem . At vero cum illae. erraverint latomis tribus grandioribus, quartam solii partem amplitudine aequantibus, paginas supra mille complexis, quid est. demum , cur illos Anonymus usque adeo

293쪽

insectetur, ut elamores tollat , ae cum typographis,

& amanuensibus tacite veniam dederit, quae corre

crorum excusatio sit , quaerat Quae excusatio' Nempe eadem , quae Anonymi . Cur enim Mansredio αSociis in paginis grandioribus supra mille errare millies non licuerit, cum Anonymo in pagellis ipsis quadraginta quinque licuerit nonagies Nonagies vero Immo multo plus. Nam nonagies cum dico , ommis. siones Anonymi missas facio; quas ille in Mansredianis erroribus colligendis non praetermisit. Ac ne id temere videamur dicere, & sine causa , catalogum errorum, quos admisit Anonymus , in fine huius libri proponemus; qui errores apparebunt etiam hoc ipso in libro; nam hane editionem ex illa Morae veneta , quoad eius fieri potuit , accuratissime exprimi iussimus, & plane ad verbum . Neque vero typographiae vitio omnes dandi sunt; sunt enim non pauci, in quibus ratio & iudicium apparet certi sibmum , ut non typographi incuria , sed auctoris sol-Iertia accusanda sit ingeniosi & docti ad errandum. Quod si Anonymus in libello tantulo , quantulus iste est, errores serre potuit amplius nonaginta , quid est cur pauciores serre non possit in tomis Mansredii tribus grandioribus Pauciores, inquam, nam si proportione utimur cuius sane ratio aliqua habenda est, quid est tandem mille errorum in magnis paginis plusquam mille ad errores plusquam nonaginta in pagellis quadraginta quinque t Quam proportionem si errando Mansredius secutus esset, nae illi errores admittere licui D

294쪽

Ileuisset, quotquot voluimet; quae est enim usquam . tanta errorum. copia , quam lenis ista , & liberalis. proportio non excuset Vereor , ne Anonymum videar reprehendere. Sed monendi studio , & quasi reipsa ducti nescio quomodo ad eius errores delapsi sumus. Itaque hos mittamus. Cetera , quae secuntur i& brevius dicamus, & si fieri potest, lenius; monere enim volumus, non reprehendere. Quamquam non illust sane monebo, quod tamen verissimum est, turpe esse eum , qui reprehendat, reprehensonis cauεsam afferre nullam : nam quamvis A nonymus & platii Manstedium insimulaverit, quod numeros quosdam ex aliorum Ephemeridibus exscripserit; & praeterea id neget, quod Mansredius affirmaverat, supputationes ini Marte , Venere, & Mercurio modo in. quinos, modo in binos dies , modo etiam in singulos ex tabulis fuisse iteratas; & insuper Mansredianos calculos in Mercurio praecipue improbet, quod ex aliis. numeris ad alios progredientes intermedios haud paucos celeritate non serenda transiliverint ;neque harum accusationum causam omnino ullam aD serat; si id tamen, monerem, viderer fortata, instare vehementius, & reprehendere . Nam certe in hac postrema citanda erant loca aliqua, quae ipse nullaeitavit: duas vero alias nulla. ratione probare poterat; habemus enim autographa in manibus , ut ex

supputationibus ipsis appareat, α quotum quemque in diem initae ex tabulis fuerint, neque ullos numeros ex aliorum Ephemeridibus fuisse depromtos.

295쪽

do concedamus. Concedimus ergo Masredium, cum Planetarum motus ad calculos modo in quintum, modo in decimum quemque diem ex tabulis revocasset,

numerosque intermedios in dies singulos distribuisset, idque plusquam novies millies fecisset non enim. pauciores distributiones anni ipsi triginta sex , ad quos Ephemerides suas produxit, ferebant) in locis lapsum esse novemdecim . Quid vultis amplius Id ipse conis

cedit Mansredius , se, cum novies supputationunia millia, eoque amplius, rectissime iniverit, in novem. decim offendisse. Cur enim id non concedat se adis misisse , quod reprehendere turpius sit, quam confiteri Et quoniam aliquid concedere Anonymo instituimus, demus etiam , si vult, Planetarum adspectus, atque ipsas, si Deo placet, Lunae phases in Mansredianis 'Ephemeridibus haud raro perperam, quemad- . modum Anonymus animadvertit, notatas esse; neque usquam culpam in typographum conseramus ; Nanis redium & Socios, quod verissimum est, diligentes minus in hisce adspectibus & phasbus persequendisse praestitisse , quam in aliis partibus , confiteamur . Cur enim de his admodum laborarent, quae usque adeo sutilia sunt, ut nemo Astronomorum unus ea curet, quaeque Manfredius bibliopolae tantum causa Ephemeridibus adiunxit se is , veriti scilicet , ne si Lunae praesertim phases desiderarentur, minus multi ad librum emendum accederent . Audiverat enim haec

296쪽

28 rhuius teneris scriptoribus probari vehementer . Itaque tantum curae & laboris in his ponendum es censuit , quantum vel Sabbadono vel Rosaccio satis esset; qui si illos Planetarum adspectus , Lunaequo phases requirunt; ut sutura hominum eventa praenun- cient, & quod cuique impendeat fatum ex nataliciis sideribus doceant , nihil sane refert, utrum Phases il-Iae & adspectus , quos notaverint, cum veritate ipsa

plane congruant, an hora aberrent una aut alter .

Utrum enim putamus veriora praedicturum : eum, qui ex certissimis Planetarum adspeetibus sutura praecinat. an eum, qui ex dubiis, vel etiam ex fictis Quod si qui dubitant, ii nulla ratione convincendi sunt: rogandi potius, ut experimentum sumant . Nobis ergo non modo non reprehendendus, sed etiam commenis dandus videtur Mansredius, quod in hac parte diligentiam tantam posuerit , quantam res ipsa, atque usus postulabant, laborem pene omnem & curam ad ea transtulit, in quibus erat aliqua Astronomorum ex iaspectatio: puta ad Lunae transitus per meridianum .eire ulum in singulos dies ita constituendos, ut numquam minuto integro aberrent: puta ad declinatio. nes Lunae , traiectionesque Planetarum .' puta ad appulsus Planetarum cum se ad invicem, tum ad stellam quamque primariam: puta ad Lunae cum Planetis conjunctiones: puta ad Eclipses in geographicis

Tabulis per lineas curvas cum horarias, tum digitales , atque horizontales repraesentandas: quae omnia

si nullo negotio aut labore confici posse Anonymus Tom. II. N n pu -

297쪽

28a putat, ut mirari Mansredium videatur, qui socios in partem operis advocaverit . quin ergo ipse manum operi admovet ρ Quin huiusmodi supputationes nobis expedit in alios viginti quinque annos Adiungat etiam adspectus & phases illas suas. Nae ille magnam ab Astronomis, atque adeo a nobis ipsis inibit gratiam, si haec & solus praestiterit, & recte, & celeriter . Neque haec tamen sic dico, quasi Anonymus non illa indicare in suo libro debuisset, quae sunt a Manstedii sociis in Lunae phasibus, & Planetarum

adspectibus minus diligenter notata. Id enim ad illud , quod praeclare instituerat, errata corrige absolvendum requirebatur. Erat etiam Sabbadono consulendum. Sed sunt alia, quae ad id minus pertinent , quibusque mallem Anonymus abstinuisset. Quis enim hominem serat quaerentem, cur Planetarum transitus per meridianum circulum, & declinationes in Ephemeridibus notentur, vel improbantem Bayeri notas ad stellam quamque fixam designandam , vel mirantem denique quod in primo Mansredianarum Ephemeridum tomo desit tabula , e qua Planetarum, quorum utique latitudo est aliqua , declinationes elicianturi Ego vero nihil miror, hominem in perquirendis erroribus attentissimum persectissimam, absolutinsimamque tabulam non invenisse. Quid vero ubi motum lunaris nodi, quem ipse medium vocat, quem que in Ephemeridibus Mansredius notaverat, reprehendit quasi vero Astronomi nulli sint , quorum Opinione ejus motus inaequalitates usque adeo sunt exiguae,

298쪽

guae, ut nisi longo intervallo sub sensum eadere nequeant . Quid cum admiratione assicitur, quod in Saturni motibus eorrigendis minutorum ratio sit habita non amplius octo, cum interdum aberrasse hunc planetam compertum si minuta ad viginti hoc est quidem in Astronomia hospitem plane esse. Et is rogat Iectores, ut si quando Mansredianas Ephemerides perlegerint , risum teneant Quid est vero cur rideant Nempe quod cuiusque Eclipseos supputationem, quo certior esset, tribus se modis inivisse Mansredius profitetur , Eclipticis primum tabulis, tum schemato , deinde ratione trigonometrica . Quid est, obsecro , quod hie loci lectores rideant, nisi si Anonymi recordentur Sed veniamus ad id , quod caput est, &summam habet. Primum Mansredianae Ephemerides

cum planetarum motibus non consentiunt: deinde Ephemerides aliae extant multo emendatiores, quas

Astronomi utilius consulant. De hoc infra disseremus. Sed illud primui quibus tandem persuadere conatur Αnonymus Nam nobis quidem non potest , qui tres abhinc annos eoque amplius telescopio ad muralem semicirculum adhaerente tum omnes simul, tum terni , tum bini planetas in meridiano ipso circulo vel interdiu captantes, plane Percepimus, atque oculis ipsi nostris vidimus tantam esse inter planetae cuiusque motum & Mansredianas Ephemerides consensi nem , quanta potest ab non iniquis aestimatoribus p stulari. Quis enim umquam planeta in meridiano extitit non eo tempore. quod Mansredius indicaverat,

299쪽

eaque altitudine, quae ex declinationibus in eius Ephemeridibus notatis colligebatur si modo duorum triumve minutorum differentiam interdum negligas , quam differentiam in re usque adeo subtili Astronomus quisque peritissimus parui faciet, eoque libentius Mansredio ignoscet , quod saepissime ne unum quidem

minutum a veritate aberraverit. Quid quod saepe d: Dferentiam citra dimidium minutorum consistere compertum est ρ cujus rei testimonia afferre possem &nostra , & Iosephi Boisi Marchesii hominis diligentissimi, & Jacobi Parmae harum rerum studiosissimi,& eius demum , qui pro illa , quae sibi cum his intercedit amicitia, ad instituti speculam novissime accessit, prancisci Algarotti adolescentis optimi,&omni laudum genere ornatissimi, quorum cum alii calculos subducerent, alii ad observationem se conserrent, tanta saepe extitit inter utrosque consensio, ut admirabilitatem habere quamdam videretur. Sed quid testimonia proferamus, ubi & concedere , quod Α-nonymus vult, possumus , & Manli edium tueri nihilominus Non consentiunt Mansredianae V phemerides eum Planetarum cursu non consentiant. Quid tum

Num illae idcirco reprehendendae Quid si etiam non minus probandae , quam si praeclare , si egregie , si

plane consentirent. Quis enim ignorat, non eam.

proprie Ephemeridum laudem esse , ut plane cum veritate consentiant, sed potius tabularum , unde illae ductae fuerunt Nam quamvis iucundum sit futuros planetarum cursus vere praedicere, nihilominus

300쪽

qui Ephemerides condunt, cum praedictiones suas ex

his vel illis astronomorum tabulis numquam non cotiligant, supputandi diligentiam praestare debent, veritatem non debent; potest enim in tabulis insedisse error, quem nisi Ephemeridibus consectis comparatisque diligenter cum observationibus non agnoscas. Eamque ob causam valde optandum. est, ut cum a

Iiae tabulae ab aliis consectae fuerint, Ephemerides alias ex aliis conscribant quam plurimi; sic enim si

cum reipsa, & veritate conserantur, tum deniquo apparebit quae tabulae utiliores sint, magisque ad verum accedentes . Qua propter Mansredius , nosque

ipsi Antonium Glii sterium virum Nobilissimum , Episcopum Azothensem summis laudibus efferre solemus, qui cum Iuris Legumque scientia , quam in Publico

Bononiensi Archigymnasio multos annos prosemus est, in primis floreat, idemque Poeta sit probatissimus , ad caeteras laudes illud etiam adiunxit, quod Ephemerides in multos annos emisit ex aliorum tabulis conditas eodem pene tempore, quo suas Mansredius conficiebat e Cassinianis. Cuius rei causa literati homines numquam ei plurimum non debebunt. Quod vero ait Anonymus Ephemerides alias esse emendatiores multo quam Mansredianas; quas ille emenda tiores vocet, nescimus. Sed si illas intelligit, quas nos non utique emendatiores, sed emendatissimas dicere solemus, propterea quod Typographo permulta tribuimus, non sane videmus cur sint Manfredianis

anteponendae. Quippe qui Anonymi libro accepto illas

SEARCH

MENU NAVIGATION