Gerardi Ioannis Vossii De philologia liber

발행: 1660년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ι GERAR DI IOANNIS VOS SI I

Ex Typographelo IOANNIS BLAE v.

6쪽

Nobilissimis, ac Amplissimis, Dominis,

strillimorum Foederatae Belgicae ordinum Consiliario , dc ad Serenissimum Daniae Regem Exlegato, Athenaei Lug-

. . . duno-Batavi Curatori ;

de C ORNELIIS, Equiti S. Ma ci, ac Senatus Delegatorum Hollandi

no in Polsbroech, Thesauratio 3 : Illustris hujus Scholae

opus hoc Clarissimi Viti

DE PHILOLOGIA humillimὸ dedicat

7쪽

Nobilissimi, Ampli Di, s Spectati simi

Votiescunque humani generis indolem intueor , diuque , ac multum , cogito , id animo occurrit semper, quam nemo hic sit, qui non aliqua sciendi, ac discendi, cupidine teneatur. denim nes cio quo fato fiat, quod, - Cum scire Velint omnes pauci

adeo sint, qui , quo discendum quidque sit modo , qua methodo, aut sciant ; aut, quod pejus est, vel scire saltem laborent. Atque illi quidem, cum in prima aetate negligant laborum gradus , nec, qua lege proficiant, curent; ac dein, maturiores facii, contianuo ad vota properent ; . si quid etiam sciunt, sane, id quod sciant, necesse est, nescian quia nempe aut solida desti tuantur ratione , aut ea uti non possint: unde fit, ut, cum in forum venerine, deficiant fie-pe, & obmutescant , quas, ut loquitur Satyricus, in alium terrarum orbem delati; imo saepius etiam est, ut labent. At vero hi magis peccant, qui, cum Videant, multis opiis esse artibus, ut ad solidam eruditionem accedatur; principia consulto negligunt, quo citius spacia decurrant : ac, ut ad institutum nostrum veniam, artibus liberalibus erudiri nolunt, quia illae , ut ajunt, virtutem non dent ; quasi vero iis non opus sit, ut animos ad accipiendam virtu-

8쪽

EPISTOLA DEDICATORI A.

. tem praeparent. Et tamen hi ipsi etiam tolerabi- liores essent, si, posteaquam jam arbitrio suo didicerint esse diserti, cum jam se scire quid credunt,

quamvis revera nesciant, non ambitione abrepti, & fastu,qui an non inscitiae germanus estZ alios om- nes sanius edoctos, atque omnia, infra se ponerent. Et sane his moribus jam vivitur , ut non modo non

aliud laudent, quam quo ipsi valeant , sed non raro etiam vix aliud agnoscant erudito homine dignum. Multa vero se nescire scivit Pythagoras Samius: qui,quamquam longo studio, atque accurata rerum omnium cognitione, ad fastigium humanae scien-- tiae pervenisse videri posset, quantum Gentili qui- . dem licebat ; non se ειφον, sive Sapientem; sed αφήν, sive Sapientiae studiosam & amantem, nuncu-

pari jussit ; quod videret,quam id sit exiguum,quod kiri nic vocamus: siquidem,praeterquam quod plu-

- ra sint, quae ignoramus,saepe etiam eorum,quae scire - nos existimamus, veritas in obscuro lateat; ut adeo

. selius Dei sit, scio, nee mutor, dicere. Offerimus hic Vobis, VIRI NOBILISSIMI , eximii GERARDI Ιo ANNIS Vos s II, de Philologia opus , quod - eodem ad Vos, quo primum etiam, jure spectat. Eo docet, quis artious, quas feri homines, qui mores suos iis emolliri nolunt, adeo spretui habent,debea-- tur honos. Eo monet, ut contemnamus Ο eo , qui contemptim adeo de humanitatis studiis loquuntur; quando satis graves infitia sua poenas latini, dum nihil illorum ca-

9쪽

piunt, quae assidue captant; nec alia de cal sc erga peritio res insaniunt literas , quam quia sui Diles apellat esse cateros. Videre hic est, qui ad studia admitti debeant; quanto major naturae, quam sexus, habenda sit ratio : quam ad rem praeivit jam laudatus nobis sapientiae magister Pythagoras; qui, ut Crotoniatem, atque alios, quos mimis idoneos explorasset, remi sit; ita, quibus finxerat De meliore luto Titan praecordia,

s μονον γνωκας,in disciplinam recepit. De

ipsis nunc artibus strictim quid dicere institui, non quidem iis , quae nomine veniunt, ut simi Philologia, Mathesis, & Logice; sed de Grammati- Ce, Rhetorice, Metrice,& Historia, quas Philologiasib se comprehendit. Scio equidem, Grammatices vocabulum aliquando pro Philologia accipi, sed fit

vel praecepta tradit, vel vocum docet significationes. Illa qui negligit, non video, quomodo recte loqui possit; qui has,non loquetur, quin laedat Roma- .nas aures: quinetiam qui harum proprietates instruper habet,magno conatu essiciet,ne alios intelligat, imo ne ipse intelligatur. Illa referuntur ad Grammaticen, quam Methodicen, sive Technicen, nuncupant : & quam in artem ab Aristotele primum redactam primus docuit Epicurus ; hae ad Grammaticen Exegeticen, cujus ope sepe fit, ut, quae alias

ejus ignaro dissicit lima videri possint, facili labore

10쪽

DEDICATORI A.

explicemus. Refert Pomponius Ιureconsultus de Or. Iur. g. Post hos. 46. Tuberonem doetissimum

fuisse habitum publici, simul & privati, juris inter

pretem , ac complures eum utriusque operis libros

reliquisse: sed parum gratos fuisse ejus libros,quod

sermone antiquo usus esset. Contra vero Antigium

Labeonem plurimam etiam , sed feliciorem, studiis operam dedisse; ac difficillimos etiam juris nodos

stivisse ex verborum proprietate. Atque huc spectant tot leges ejus , quae in penultimo Pande starum titulo de verbor. dignis. exstant. , Curam recte loquendi excipit altera, quae est ornate loquendi, quam Rhetoricam dicimus. Ab ea diversa est Et quentia , quae alio nomine Rhetorica facultas nuncupatur ; quod nempe haec circa externum, illa circa internum, sermonis ornatum magis versetur. Vtrobique palmam feret ille, qui verba aptarit rebus; dc parva submisse,media modice, magna granditer proserre noverit, ut alicubi loquitur Cassiodorus: at optime est, ubi & linguam, & pectus , loquentis, H ribentisque,mirari licet; quorum illam in Aristotele, hoc in ipse Cicerone desider vere. Danda etiam sedulo est opera, ne loquentiae multum, sapientiae parum dicatur habere oratio. Metrices sane utilitatem satis illa indic*nt,quae de Orpheo, ac Amphione,fabulis involuta,narrantur. Altera Philologiae pars est Historia, illa temporum testis, lux Veritatis, vita memoriae, magistra vitae, & nuncia

SEARCH

MENU NAVIGATION