Gerardi Ioannis Vossii De philologia liber

발행: 1660년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

in DE PHILOLOGIA.

Nam, ut est initio aphorismorum Hippocratis , vita brevis , m longa. Nota etiam Theophrasti 'de vitae brevitate querimonia. I 6. g. vero iseso, ut communior vulgatiora omnes

in omnibusfiant disciplinis: quibus vero felicius ingenium, er otii abunde, se doctorum assatim , hi etiam ulterius tendant, iotά que disjsinas saltem καὶ' Tralομ έν eo osant, superfluis solum, velminus utilibus, recisis. Aliter eni cientiae,vel arti, operam dabunt, quibus illudfludium est gradus , aliter quibus est apex. Postea se Egis, quos prius dicebamus, ese hisce beatioribus, certae es discipbnae insistendum : cujus exquisitam cognitionem sibiproponere oportet.

Nam si in generali ubique notitia sebsistamus, audire cogemur vulga tum illud , De omnibus aliquid , de toto nihil. Et hoc Martialis t, ut suis ubique habitat, Maxime, n quam habitat.

'divisone in Philologiam, Mathesin. & Logicam x. Actenus generalia sumus' ecuti. ὸ, quaproxio me de studiorum ordise dicebamus, 'non ad Philo-- Ahiam minus, 'quam, Polymathiam .sie disciplisae orbem,

pertinent. Deinceps, 'nt pareat, qua artes utroque vocabulo contineantur, divisonem ejus orbis instituere animus est . Sunt ver Πολυμαθει partes tres: una est hyolo M p,

32쪽

DE PHILOLOGIA.

ut pro eodem habuisse videatur. Sed quidem εἴκυκλιο ιδεία, verisκυκλι' Vocatur ; verum id κα χρησν , ου λογωκυριω , ut TZetetes ait in Histor. Chil. Latine ut eam dicere ri,ssimus, indicat Fabius lib. I, cap. xv I: Nunc, inquit, demeteris artitas, quibus instituendos , priusquam tradantur Rhetori, pueros existimo, frictim δε jungam , ut esciatur orbis illa disciplinae, 'uem Graeci ἐλυκλιον πιιδείων vocant. Photius in biblioth. ait, Helladii lexi con utile esse ad σπλυμαθειαν, quia contineat τε iη ρων M , εις ποιηkκην μέγα κλερο εχούων testisnonia orasorum, eorum, qui ὸ poesi manam gloriam retulere. Vnde liquet, curam styli, tum liberi , tum ligati, ad πολυμαθειιμ pertinere. Sed praeterea continet Dialecticen, & Mathesin. . Nam & eas, &, quas diximus , disciplinas , εν προπαιδευμαρο numerat Philo Iudaeus.

. Uti &Quinctilianus lib. I, Clemens in libris , Origenes in Philocalia, Synesius in Dione , & Theologorum alii. Similiter Sextus Empiricus libris, quos scripsit adversus studia , quae ante Philosephiam disci solent. Imo & eadem Porphyrio mens opere eo,quod historiam Philoisphicam inscripserat: ut discere est cx Ioannis Tetereis Histor. Chil. x I, sect. CCC LXXVI r. Sic enim Grammaticus is scribit:

Circuliti enim conclusis est omnium disiciplinarim a Grammatices , Rhetorices, ipsius Philo phiae, Et quatuor artium sub ipsa positarum , Arithmetices, Musices, Geometriar, IEt earlum Ucendentis ipsius Astronomiae . Greulares disciplinae secundo hae omnes sunt:

Hi finis Porphyrim in vitis philosephorum,

Et alii innumeri doctissimorum Gryrum. In uno abit Porphyrius, quod ἐIκυκλιων nomine complectitur ipsam Philosophiam: nempe ut apicem eorum. Sed hanc excludit Seneca epist. Lx Ix: ubi & ipse eas disciplinas ex Posidonio εἴκυκλίους vocat.

33쪽

Quemadmodiam & Laertius nominat ἐγκύκλιον isti ώαν , Plutarchus ἐίκυκλιοι Porphyrium eas tenuisse disciplinas, testatur Eunapius in Vitis Philosophorum. Persecutus easdem Varro libro de novem disciplinis: quem Vitruvius, Nonius, & alii laudant. Item Martianus Capella de nuptiis Philologiae ; cujus liber III, xv, v, de Grammatica, Dialectica, Rhetorica: quatuor sequentes, de quatuor agunt disciplinis mathematicis. Nec aliter Cassiodorus de orbe disci- lilinarum liberalium , & Isidorus prioribus Originum libris. Ut satisiqueat. Latinorum de orbe disciplinarum eandem, ac Graecorum, suisse

sententiam.

Cuncta vero haec Grammatices nomine saepius comprehenduntur; quemadmodum diximus. Nihil igitur mirum , si magnificε adeo de huius studii dignitate , & dissicultate, statuat Erasmus in Origenis vita: Siquis dieat, Grammatices professionem nihil Lione memorabile: sciat, olim

senile, arduum fuisse meritum. Nec enim a doctore ramum expectabatur declinationum, conjugationum, V constructionum ratio; sed praeter sermonis elegaηtiam, praeter plurimorum auctorum lectionem , praeter antiquitatis, Somnium historiarum notitiam, requirebatur Poetices, Rhetorices, Dialectices, Arithmetices ,'Cosmographiae, A fusicesque cognitio. Misine negotio tres juris doctores absolveris , quam unum Grammarisum , qualisfuit Ar starchus apud Graecos, apud Listinos Servius, ac Donatus. Haec de universe.

PHILOLOGIAM occupari circa SERMONIS curam,&HIs TORIAM: priorem dividi in G RA M M A T I C E N , RHETORICAM ARTE M,& METRICAM': Grammaticen in METHODICEN, & EXEGETICEN, quarum Methodice tradat artis pCecepta.

i. g. la Hilologia di e eitur in duas parteseprior continet a L tessermonis formatrices. Altera est Bistoria omnigena.

Veteribus aliter Grammatice dicitur: unde est, quod videas, a veterum plerisque historiarum fabularumque peritiam, statui partem Grammatices : imi nec Grammatistice intelligenda, quae contenta est doc artem legendi, &literas formandit nec ista Grammatice Technice qtiae praecepta artis methodice tradit: nec sola Grammatice proprie

34쪽

DE PHILOLOGIA. 23

dicta, quae praeter artis praecepta vocum significationes docet: sed ea, quam Philologiam aliter dicimus: quae, praeter curam sermonis, veras, fictasque historias comprehendit. Seneca epist. xxxv I TI: GrammatIcus. eirca em sermonis versatur: ta ,s latius versari vult, circa historias.

2. In sermone attenditur puritas, ornatus, o metrum. Veniam mihi dari postulo, si utar-vocabulo, iis ignoto, qui

pure, terseque olim loquebantur. Existimo enim, non Grammaticis minus concessum esse, vocabula quaedam comminisci in Arte sua necessaria, quam aliis illud artium, vel scientiarum scriptoribus, permittitur. Quomodo Cicero non dubitavit in Civili Philosophia fingere beatis do , & beatitas: ut melius exprimeret, quod Graeci appellant. Sanh non video , quomodo aliter, quam puritatis uoce , exprimere possimus, quod Hermogenes appellat. Sed uti in epistolis,

vel orationibus, Cicero non usurpasset ιearitatis vocem: itidem nec purita is vocabulo facile utar extra pomoeria earum artium, quae circa sermonem versantur. Quia vero, ut diximus, in sermone non sellimconsideratur puritas , sed ornatus etiam, ac metrum: eo veteres, cum persuasum haberent, Grammatici esse omnia tradere, quae ad sermonem pertinent, tria istaec curae ejus subjecerunt. Fuit etiam hujus sententiae Seneca. Nam, ut proximὰ vidimus, principem Grammatices curam esse dicit sermonis ; neque determinat ad puritatem sermonis , ut ornatum ejus videatur complexus. Mox etiam agnostit, secundum quosdam metricam artem credi partem Grammatices. Sed nobis omnis ille sermo est Grammaticus, qui nititur veterum loquendi constretudine ; eoque nihil habet , nihil αλοικον. Ad quas vero disciplinas ornatus, Scmetrum pertineant, inserilis explicabitur. Fatemur quidem, partes

esse Grammatices dici et sed quatenus per eam intelligitur Philologia,

tve, ut Tranquillus vocat, varia eruditior non item, si sermo sit de Grammatice proprie dicta , quae ab arte Rhetorica, & Metrica , pr priis cancellis separatur.

3. g. V purussermost, praestat Grammatice ; rimario quidem in sermone ; secundaria vero infriptione.

Vnde nutrici recte comparatur. Nam prae foribus tempIi, in quo Sapientia, & Prudentia habitant, docet nos sermocinari ἰ ut in illis Divarum adytis, & intelligamus, & intelligamur. Imo non selum praestat, ut melius percipiamus, loquamur, scribamus: sed etiam facilius, certiusque, Diuitigod by Corale

35쪽

a. DE PHILOLOGIA.

tiusque, & doceamus, & distamus: ut de commodis caeteris taceam. Quocirca qui hanc negligunt, similes iis sunt, qui vestibulum nondum ingressi sunt, & jam somniant de penetrali: vel etiam qui necdum fundamentum posuerint, & jam cogitant de tecto: vel qui aliquem putant virum posse fieri, qui non prius fuerit puer. At Fabium audiamus, qui

lib. I ait, Grammaticen plus habere operis, quam ostentationis; & nisi ea fundamenta aliarum artium seliciter jeceris , corruiturum , quicquid superstruxeris. Nimirum ut aedificare volentibus prior est fundamenti cura , proxima autem structurae: ita etiam se res habet in doctrinarum studiis. Fundamentum autem ponit literatura, sive varia eruditiorquam Philologiam dicimus, vel etiam Grammaticen. Quod nomen nunc contemptui est ; sed insipientibus: qui nesciunt plus habere momenti in recessu , quam promittat in fronte. Alioqui non de hac arte scripsissent Ter. Varro, & Iulius Caesar: ille disciplinarum omnium cognitione nulli secundus ; hic rerum gestarum magnitudine facild princeps.

q. g. Grammatices igitur nomine intelligitur hoe loemon vul

garis in,qua est legendi cribendique ars, seplerisque Grammatistice dicitur: sed doctior ista, quae est bene loquendi ars , maximorumque est virorumsudio elaborata, ac perfecta.

Grammatistisen , & ω--aricen , aperth satis distinguit Lactantius lib. III, cap. Xxv. De Grammatistice primum, ut antea diximus , sic scribit: Discendae istae eommunes literae propter usum tetendit quia in taηta

rerum varietare, nec disis audiendo possunt omnia, nee memoria contineri.

Continuo de Grammatica haec subdit: Grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem fias. Id multos annos asserat, necesse est. Hae artes cum valde differant, tamen communi Graminmatices nomine censebantur. Vnde sic Sextus Empiricus: Pυμ ιδικὰ

sive Graecarum, sive barbararum: quam Grammatisticen solemus appellare. Proprie autem , quae est perfidia , atque absoluta talore aestudio Cratetis M lotae, Aristophanis, ta Aristarchi. Nempe initio Grammatice non aliud, quam legere, & scribere, docebat: -stea paullatim variis aucta est accessionibus, ac vetus tamen nomen relervavit. Haut

36쪽

DE PHILOLOGIA. as

Haut aliter ac Geometria retinuit nomen, etiam cum non in unius terrae mensuratione se occuparet 3 sed ad alia multa cxtenderetur.

Quanquam cum non selum dicantur vocum elementa ; sed& eruditio ipsa; quomodo Latini quoque literas diversii mode usurpant: dicere liceat, ut ait Asclepiades , priorem Grammaticen sic dicia priori significatione, a posteriori posteriorem ; quomodo Grammaticus idem sit, ac multis literis tinetus. Verum hoc sensu non sola puri sermonis doctrina, quam nunc Grammaticen dicimus e sed etiam peritia ornate dicendi, ac metrich. imo & historiarum, ac fabularum enarratio, Grammatice fuerit. Nempe idem fuerit Grammatice, δίPhilologia. Neque negare possumus, saepe veteribus eundem dici Grammaticum, ac Philologum. Sed nunc sumimus pro ea Philologiae parte , quae pure loqui docet.

s. Doctrinapuri sermonues bipartita. Vna est de sermonis

veluti corpore; quae Methodice dicitur, vel Technice, quasi artificiosam dicas. Hae artis praecepta tradis,'fabricat notionesseeundas; quod commune habet cum Logica, Rhetorica,

Poetica, ct Historica. Sed eo dissert, quod Grammatices notionibus seeundis sol m dirigimur in pure loquendo. Cujusmodi sunt υoeatis,semivocalis, liquida, diphthonguου, nomen, verbum,substantivum, ad=ectivum, genus, speries, declinaIio, modus, persena, conjugatio, neugma, enastage, antimeria, orsimilia.

Vt haec de secundis notionibus melisis intelligantur, paullo altius rem arcessam. Quaecunque in disciplinarum orbe, ac universe sapientiae studio, tractantur,ea partim a mente sent human, ,eique semper instini: partim a mente non sunt;eoque ita sunt in anima,ut etiam sint extra animam. Posteriora haec vocant vulgo entia realia, nec non intentiones ,sive notiones primas. At priora illa nominant entia rationis : ab Avicennae interprete appellantur sicunda intellicta; ab aliis dicuntur intentiones, seu notiones ρ- eundae, quasi dicas notiones notionum, & conceptuum conceptus: simi

que nihil aliud, quam voces arrificiales ab intellectu humano fabricatae, ut sint instrumenta inservientia cognitioni primarum notionum. Ac Phi- Iosephia quidem, tum , quae Metaphysica , ac Physica, &, multorum judicio, Mathematica comprehendit; tum σπακικη,ad quam Ethica, Politica,& Oeconomica pertinent; ferὰ ea tantum considerat, quae in rerum natura extra intellectum subsistere dicebamus. Ferὰ, inquam; nam D Astro-

37쪽

a6 DE PHILOLOG IA.

Astrologia quoque, quam alii Mathematicae, alii Physicae faciunt partems utri reailis sentiant, alibi ostendemus ) considerat notiones secundas et

ut sinit polus, Zodiacus, epicyclus, &c. At circa illa , quae mens humanaessicit, ex professo versantur quinque disciplinae ; Grammatica, Logica, Oratoria, Poctica, & Historica . Non quidem me fugit, summuin virum Iulium Scaligerum cap. xxx Ideae suae poeticae, tres solum facere disciplinas organicas. Verum is tres postremas statuit sub una comprehendi, cui proprium necdum inditum sit nomen. Ex hisce vero artibus aliae aliis latius diffunduntur. Quippe earum quaedam sunt totius Philo phiae imstrumcnta ; ut Grammatica, quae sermonem; & Logica, quae rationem dirigit: aliae vero selius sunt Politicae organa ; ut Oratoria, Poetica, &Historica ; quae tres non tum spectant orationem, ut Grammatica ; nec selam rationem, ut Logica; sed & orationem, & rationem.

6. g. Primus Grammaticen hanc, quae Mei hodice dicitur , ita artem redegit Aristoteles.

Auctor Dio Chrγsbstomus orat. LIIT 3 quae est de Homero. Primus verci docuisse eam traditur Epicurus ; ut in vita ejus ex Hermippo prodidit Laertius.

7. Estque vel vulgaris , velphilosophica. Adprior perIμ

net, cum de alicujus Nominis genere, vel casu patris: aut de Verbi ebulliam tempore praeterito. vel reliqua inferione, ac simitibus, informandus est rudis animus. Posterior vero ad obrussam Logicae accurate omnia definit, ac dividit, atque etiam

ad minutias descendit:praeterea, ut in rebinphilosophi lent. omnium causses adfert. Cujusenodi observationes licet piar

mumjuvent, o acuant, mediocriter eruditos . incipientibus tamen magis nocent.Pauca igiturpraecepta iis, eisuefaciliasu

fecerint. Pin nuda potiussunto, quam multa, se Fub ilia.

Cujusmodi se passim osserunt apud mastitum Caesarem Scaligerum in libris de Caussis L. L. Nec dissiteor, furima ejus notae non ab aliis duntaxat , sed a nobis etiam, adferri septemplici de Arte Grammatica commentario. Talia morentur potius prima studia , quam promoveant. Quid quod multa aggeri solent, non modo disconvenientia primae aetati; sed etiam falsa Equidem sic existimo, quod tanta esse inscitia soleat, postquam annis compluribus opera est data studiis, id non m 6 esseab

38쪽

DE PHILOLOGIA. 2

ab imperitia praefectorum; sed altero etiam malo , qu bd bona quoque ingenia usque adeo diu detineantur in Grammatices Methodices, penedixerim , ergastulo : ubi discere coguntur aetati illi tetrica, nectue necessiaria; subinde etiam falsa, magn6que labore dediscenda. Sic abit prima , bonaque aetas: quae inon capitur illis canonibus , imo nec capit. Melior est proficiendi modus si post praecepta pauca, nempe sista necessaria , aut valde utilia, contingat statim aere , ac luce, frui bonorum scriptorum ; cumque lectione eorum exercitium styli conjungatur. Nec eo rejicio, qui operose de hac arte scripserunt: sed volo, ut aetas jam adultior, judicioque firmatior, legat eos accurath, vel minimum perincurrat , quae de praeceptis istis , caussisque sermonis Latini, eruditi homines observarunt. Quem nisi laborem refugerent multi ; majus honoris pretium exspectare poterant ab solide eruditis , praecipue posteris. Nunc dum partim desidia, partim inani quadam fiducia sui, priusquam in ista penetrarint, diffundere gaudent ingenii doctrinaeque suae monumenta : illustres quidem animi dotes aperiunt ; sed ob Grammatices , ac penitioris literaturae inscitiam, risum saepe debent non eruditissimis modo; sed etiam iis , quos ridere ipsi amant, ac grandi supercilio , tanquam immane quantum supra eos evecti, vix alio, quam paedagogorum nomine, dignantur.

g. g. Altera etiam Grammatices Technicae diυisio est. Nam quemadmodum Grammatice or legendi, orsicribendi sientiam continet: itidem Grammatice LMethodica , e Technica, vel de lectione es , se dicitur et vel descriptione, quae nominatur. o 'erum de singulis es vorsebin , tum de conjunctis. Prior tractat de vocum Hasbus, ac classium singularum assectionibus: inque classibin vocum, va riabilium praecipue, ἀναλι, - , o ἀνωμαλι - , attendit.

Αναλογέιω defendit Aristarchus, ἀνωρ-λIM Crates. Vide Varronis tres libros de Analogia : & ad eos libros appendicem H. Stephani. Ad haec Caesarem Scaugerum de caussis L. L. Vulgo, quam& doctrinam vocamus , επμολογηαν nuncupant ; sed pelaperam: cum hujus istum sit vocum origines explicare ; ut inferius di

cetur.

s. g. Ad privarum vocum etiam per Anet : cumque ἀναλομα , o ἀνωμαλια , considerent vocis D a 3

39쪽

28 DE PHILOLOGIA..haec attendit ejus moderamentum ratione seni. Proque

triplici assectionessiaba; longitudine alitudine, Grofund

late; distincte agit, ratione primi, de tono sive tenore, qui καὶ 'ἐξoχlta accentus dicitur, etsi natura tam late ea vox pateat, quam προσωδίαι; ratione alterius P tractat des'iritu ratione tertii, de quantitate.

Hujus igitur partis est docere, num syllaba acuatur, gravetur, anci cumflectatur ; num sipiritum habeat lenem, an densim ; num brevis sit, longa, an communis. At nimis ejus limites extendunt, qui eidem subjiciunt modulationem carminis. Nam de pedibus,& variis versitum geu ribus . tractare, artis est Metricae: quae licet longe aliud sit ac taetice; uti aliud carmen scribere, quam poetam csse; ad elementa tamen Poesicae pertinet. Interim esse partem, dubium non est. Io. g. In conjunctis vocibus consideratu ructura eongrua;tum ea, quae es naturalis, tum quae contra naturam. Congruam Apollonius o , nunc Me νύξεως

vocat, nunc λογου, nunc δέουσνην ρημάτων.

Quemadmodum & idem sermonem vitiosum appellat 'ακα-t 1λον. Orationis naturalis exemplum est, cum dicitur-: at contra naturam dicitur quod Atticum est: vel si malis, Boe licum; ut statuit Apollonius lib. III, cap. x. De o ρλεπει hactenus.

II. g. vocabulo intelligimus hoc loco, non eam, quam Grammatistice iradit ; sed de qua diligenter adeosrnasere eruditissimi Grammatici, cum Graeci, tum Latini.

Vt h Graecis Didymus, Tryphon, Herodianus, Eudaemon, Arcadius, Hyperchio , & tot alii, quos laudant Stephanus σπλεων, & Suidas. E Latinis Verrius Flaccus, teste Tranquillo, &Uelius Longus ; quem Commelinus juris secit publici cum castigationibus seceri mei, Francisci Iunii Biturigis. Item undecim alii, ex quibus sua collegit Cassiod rus. Unde sic ipse versibus iis, quos praefationi subjunxit: Omnia ei m veterum sint dorata libellis ; ' Afulta loqui brevitersit novitatis um. In vulgatis est explorata. Sed d forata malui,quia ipse in praefatione sic dicat: Disiligod by Corale

40쪽

dicat: Adorthographos excutiendos amno aetatis meae nonagesimo tertio , Domino adiuvante, perveni. Ex quibus si in unum valuero de lor. ta colligere 2 confusi nem emendator, atquescriptor, arbitror, ulterius non habeb i. Etiam sebditum

libello : Evlieit C sodori Senatoris de Orthoraphia liber ex duodecmaust rum epistolis de torrum. Hoc seculo etiam varii de ea re scripsere. Sed uti priorum industriam vicerat Aldus Nepos: ita eum, & alios , longe post se reliquit Claudius Dausquius, eruditissimis duobus de Orthographia libris. Multa etiam nos de ea in Originum opere. Crebro enim ex elymo recta seribendi ratio dilucet: quod & praestat analogia. Adhaec veteres codd. Mssi: item saxorum, nummorum, gemmarum aliorumque inscriptiones antiquar. Sextus Empiricus hujus etiam doctrinae vanitatemta. convincere conatur. Sed quantillum hoc , quod in scribendi ratione sit distensiis: cum ne in rebus quidem longe maximis , &certissimis, convenire homines soleant. Tanta est dissentiendi prurigo. 12. g. Ad o'ρλκοι φώων etiam pertinet ratio tum interpungen

di; tum scribendi σηριειων , Me per Blas': item illa per

notas.

' De interpunctione quaedam scripsimus; uti tante nos Aldus. Persglas, hoc est, literas singulas . sesctiam per plurium literarum compendia, exarare docent Valerius Probus, Mango, Petrus Diaconus. Vti per notas, quae literae non fiant, Tullius Tyro, & L. Seneca. Erat &scribendi ratio Hieroglyphica ; de qua Ho apollo. Et haec de Meth

dice. .

quae Exegetice dicitur: ac primum de illa vocum singularum, ubi & de Et ol a. l. . I. Methodice satis dictum est: deinceps ad Meget cen transeamus. Sed primum tollenda est vocis ambia guttaου. Sunt qui per eam intelligant explicationem omnium, quae inscriptoribus, poetis imprimis, di ilia occurrunt.

Itaque Quinctilianus lib. I. interpretatur auctorum enarrationem PD 3 Varro

SEARCH

MENU NAVIGATION