Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

4 Vetus Latium Profanum

sensu Cimitatis emissa es, sed orta in Populo seditione, inferior s.ctiosuaspontescessit. Forte tum apud Aborigines Regnum a Maiajoribus acceptum tenebat Faunus, a Marte, ut ferunt oriundus , Uir gnavus , ac prudens, a Romanis post, tanquam unus Indige- tum, sacris bonoratus, ρο- carminibus. Is paucos illos Arcadaseomiter exceptos donavit Agrorum quanta ipsi vellent portione ; DAeuntur etiam Graecarum literarum usium Arcadice Genti recens

offensum primi in Italiam transvexisse, instrumenta quoque musica, oram, Trigona, in Ddos, cum ad id temporis non nisipasioralibus Fissulis Ufuissent; Leges etiam tulisse, in vitam antea ferinam majori ex parte mitem, in mansuetam reddidisse. Demum pag. 26. sic scribit: Hee fecunda Gens Graeca post Pelacios delata in Italiam, communes cum Aboriginibus sedes babuit, easque in precipuo Romae loco constitutas. Post Arcadum adventum ,paucis aliquot annis ela s, alia manus Graecorum in Italiam menti ductu Herculis, qui tum Hispaniam, quidquid Temrarum usque ad Occidentem Solem protenditur domuerat, horum quidem missione ab Hercule impetrata circa haec loca haeserunt na cti opportunum Tumulum tribus ferme sadiis distantem a Pa-untio, redegerunt eum informam Oppidi, is nunc Capitolinus nominatur , ab illiu aeculi hominibus dicebatur Saturnius.

Haec Dionysius, qui tamen Latium novum , & antiquum confundit, quod aetate, qua, Adriano imperante scripsit, Campania quoque Latium diceretur. Hanc tamen Dionysii seriem Romani Auctores partim veram, partim mendosam evincunt. Quod eniata Siculi Latium tenuerint, notant etiam Plinius supra laudatus, & Seresvius libro 3. Ameidos ad illud Si quando Tibrin Ueinaque Tibridis Arva, quo loci memoriar prodit Siculam gentem in Italiam profectam, eam incoluisse Regionem, ubi nunc Roma est ad Rutulos, & Ardea usque, fluviumque Albulam ad imaginem sessae Syracusanae Tibrinnuncupasse. Macrobius Saturnalium lib. I. cap. 7. IO.& II. ac Donatus ad lib. I. IEneidos, Italum Regem Siculorum e Sicilia profectum venisse ad loca, quae sunt juxta Tiberim tradiderunt eamque partem ubi Lauro Lavinium est, coluisse. Hinc

12쪽

Liber I. Caput I. y

Hine Virgilius dum bellum Eneae describit contra Latinos

sic canit,

Agmina densentur campis, Argivaquepubes Auruncaeque manus, Rutuli, veteresque Sicani , ubi Servius ita commentatur: tibi nunc Roma es, ibi meteres fuere

Sicani, quipostea ab Aboriginibus pulsi, & Thucydides lib. s. Licet non desint, qui referunt Sicanos sedibuspulsos Siciliam trajecisse.

Evandrum quoque cum Arcadum Colonia Latium antiquum incoluiste tradunt Livius lib. I. Strabo lib. 3. Poetae omnes antiqui, quam rem palam testabantur Domus in Latio antiquo, ac Romae initiis Romanae Reipublicae ea forma constructae, ut januae illarum non foris, sed intus essent; Id enim Arcadum opus fuit, qui ita januas domorum dispositas habuerunt, quod putarent, ante domum stantes facile e loco recessuros, quum januam aperiri audirent, testimonio Plutarchi in Poplicola, quo loci tradit M. Poplicolae honoris gratia concessum a Senatu fuisse, januam domus suae foris habere. Pelasgos etiam antequam Arcades latina litora appellerent Latium tenuiste scribit Plinius lib. I. cap. 3 6., qui tamen, non Arcadas, ut Dionysius, sed Pelassos literas in Latium transvexisse perhibet, & iterum lib. 3. cap.9. Macrobius etiam Saturnalium lib. r.eap. 7. IO. & II. ubi refert Saturni aetate Pelasgos Latii Colonos fuisse. Auruncos itidem Latio insedisse tradunt Virgilius, & Plinius superius laudati, ac Aulus Gellius lib. I. cap. I p. Verumtamen Lacones aevo Lycurgi, qui severas leges edidit, Latium tenuisse, & Pometinos agros incoluisse satis dilucidum est;

Id enim testatur his verbis Dionysius lib. χ: aeuin em alia in Sabinorum bistoriis domesticis extat narratio, Laconicam eo meni P. Coloniam , quo tempore curgus tutor fui nepotis Eunomi, Spartanis

leges condidit, quarum severitate pertaesos quosdam inecessione a caeteris facta, Hrbem prorsus deferetisse , deinde enavigato longo maris tractu, qualiscumque Terrae desiderio votum Diis fecisse quocunque Terrarum primum appellerent, i o ac fore domicilium , eumque

delati essent ad Pometinos Italiae Campos, agrum, quo primum appulerant vocas Feromam, memores quod eos buc illuc per mare ferri contigerat; Templum quoque construxisse Divae Feroniae, cui vota

13쪽

6 Vctus Latium Profanum

fecerant, quam nunc una liter a mutata Faroniam nominant; M.

rum quosdam ex eo loco profectos, sedes cum Sabinis conjunxi, irioque multa apud eos esse instituta Laconica, praecipue quantum ad bellistudia , frugalitatem, tisaeque omnibus in rebus duritiem at

Hi autem Lacedaemones in Latium laudabilem morem tran C. vexerunt, quem diu Latini, Romanique custodierunt, scilicet majores natu colendi obsequio prope divino, parentumque vice, Momni in loco priores, potioresque habendi; quinimmo eosdem e convivio redeuntes, domum usque associandi, ut testes sunt Scholialtes Satyrae I 3. Iuvenalis ad illud Credebant bocgrande nefas, er morte piandum

Sisu:enis Vetulo non assurrexerat, e si

Tarbato cuicumque Puer inc. atque idem testatur Aulus Gellius Noctium Atticarum lib.2. cap. I 1. Servitium quoque in Latium eosdem invexisse Sc servorum conὸitionem testatur Silius Italicus lib. 2. de Bello Punico quod Commentatores , di prae caeteris Petrus Marsus ibidem animadvertunt. Caeterum Macrobius Saturnalium lib. I. cap. 3. scribit, incertum

Romanis fuisse, an Aurunci, an Sicani, vel potius Palasgi Latium priscum primi incoluerint. Varro de lingua latina lib. a. putat Palatinos, qui de Aborigines ex Agro Reatino, quem Palatium Vocabant, primum in Latium venisse. Servius autem ad illud libri 7.

Et Sacranae Actes , ta prisci scuta Labici,

rescre, non defuiste Romanos Scriptores, qui memoriar prodiderunt, quendam Corybantem, Latium, eaque loca, quae Romae vicina sunt, Ardeam praesertim, primum incoluisse, ejusque succetares, subjectosque populos, Sacranos nuncupatos fuiste, quod ex Sacerdote Matri Deum sacrato nati essent 3 ferunt enim Corybantes Cybeles Sacerdotes sacro correptos furore, capitaque saltando jactantes, Jovem Infantem apud Idam Montem aluit te, Se tympana jugiter pulsasse, ne Saturnus Puerum vagientem audiret; quo factum est, ut Latini putaverint, quod ante Saturnum, ex iis Sacerdotibus unus in Latio consedisset.

14쪽

Praevaluit vero apud Romanos Scriptores, sitanos, qui & Siculi, Aborigines, & Auruncos primos Latii antiqui Colonos fuisse quae etiam incerta sunt. Palam tamen est, Trojanos Ilio everso AEnea Duce, Laurentum appulsos fuisse, & Latinorum Regione tenuiue; Id enim omnes Romani Scriptores, omnesque Poetae testanis tur, quorum nomina libenter praetereo ne in re vulgari tempus teram, satisque sit Livius lib. I. & Dionysius lib. I. ambo rerum Romana rum peritissimi; ille enim ait: Trois capta rimam absimili clade

domo profugum, sed ad majora rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam etenisse, inde in Siciliam Huaerentem Sedes, delatum ab Sicilia, classe Laurentem agrum tenuisse: Troja-huic loco nomen es, ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore, nihil

praeter arma, in naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus Rex, Aborigenerique, qui tum ea loca tenebant, ad arcen-aam mim Advenarum armati ex Urbe, atque agris concurrunt,

IIvlex exinde fama est; Alii prelio victum Latinum, pacem curata Enea, deinde affinitatem iunxisse tradunt, alti cum instructae acies con tissent, praui quam signa canerent, proce se Latinum inter

Primores, Ducemque Advenarum evocasse ad colioquium, percontatum deinde qui mortales essent, postquam audierit, multitudinem, Troyanos esse , Ducem AEneam filium Ancbises, in Veneris, cremata Patria, domo profugos, Sedem, condendaeque Urbi locum quaerere, nobilitatem admiratum generis, Virique, dextera data ,

fidem futurae amicitiae sanxisse, ea res utique Trojanisspem affirmat tandem stabili, certaque ieri finiendi erroris, Oppidum condunt,

aureas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Dionysius autem, post quam narravit Herculis in Latium adventum haec habet: Post cujus digressum aetate altera circiter annum

quintum supra quinquagesimum, ut ipse Romani perbibent, Rex Aboriginum fuit Latinus Fauni Alus ined Herculis fatu editus, annum agens Regni sui quintum ,-trigesimum, per id tempus Trojani eum AEnea post captum Ilium profugi appulerunt Laurentum, , quod in Aboriginum litore , Drebeno mari alluitur non longe ab ostio Tiberis, acceptoque ab Hospitibus ad babitandum Agro, quidquid petierunt, Oppidum condunt non longe a mari in quodam Diuitigoo by Coos e

15쪽

8 Vetus Latium Profanum

dam tolle, nomine Lavinium, nec ita multo post, veteri appellatione mutata , una cum Aboriginibus a loci Rege Latano nuncupati sunt, φω relicto Lavinio una cum indigenis, mavorem obem munιυetat, quam Albam nominarunt, unde olia quoque multa oppidi

deduxerunt, quae priscorum Latιnorum vocantur, pleraque

Eliam nostro tempore babitantur . Deinde sextadecima post captum

Ilium aetate miserunt Coloniam in Palantium-Saturnιam, tiba

Peloponnesii ,-Arcades primas sedes fixerant,

scintillas quasdam prim generis retinebant, ac Palantium muris cinxerunt, ut Urbis formam tum primum acceperit. Condita urbs Romo nomen imposuerunt, quod Romuli ductu missa esset Colonia , aut septimus decimus ab AEnea defendebat: & pag.q3. reiicit Scriptores . qui tradiderunt alium AEneam, non Trojanum, vel successores AEneae in Latium venisse. Ex his nisi ego fallor, manifesto evincitur, Latium antiquum, Siculos, Auruncos, Aborigines , 1'e-Iasgos, Arcades, Rutulos, Lacedaemones, & Trosanos tenualle Urbemque Romam, quod gloriosissimum Latino nomini semperierit, Latinorum priscorum Coloniam fuisse, ut testatur Dionylius loco mox indicato, & lib. 3. , ubi Albam dicit Laviniensium, & R mam Albanorum, & Latinorum Coloniam, cujus rei praeclarum etiam testimonium proferunt Varro lib.q. de lingua Latina, Se Ualerius Maximus lib. I. cap. 8.de Miraculis, ubi ait: Facta mentione iambis Albae, e qua primordia Civitas nostra traxi t, Davus Iulius tausta Proles eius se ossen. Haec sussiciat retulisse, cum nostrum non sit probare ea certa esse, sed pro veris a Romanis, Latinisque priscis habita; quamo rem, non sine supercilio legimus apud Casellam de Antiq. Italiae Cortonis, Vossium de Idololatria, Cerinum de Urbe Roma, Κ1rch rum de veteri & novo Latio , & similes istis Auctores, quos refert Theodorus Rychius Dissertatione de primis Italiae Colonis cap. I. &seqq. Ianum, Saturnum, Aborigines, Sicanos, Pelasgosque, Veros

suisse Ianigenas, id est ex immediata stirpe filiorum Sem, Cam, ScIaphet, prognatos, IanumqueJavansitum Japhet fuisse. Legimus

ctiam aetates eorum appulsus in Latium computatas, nova Urbium scuas condiderunt nomina enunciata, de his si ba, quae Annius Vi

16쪽

Liber I. Caput I. 9

tetbsensis Vir alioquin non indoctus, sed in confingendis Antiquitatibus excellens, revocatis ad vitam Catone, Fabio Pictore, & Sempronio, quorum scripta interiere, obtrusit. Atsi Romani Scripto res rerum antiquarum gnari, qui aetate proxima Latinae Gentis excudio vixerunt, quae exposuimus narrarunt, di quae scripserunt, fama monumentisque antiquis comprobarunt, quinimmo plura incertae esse dixerunt, neque id, quod recentiores tradunt, memoriar prodiderunt , licet omnes Gentes a Deucalione prognatas esse asseruerint, palam est eosdem Auctores, quorum aevo longe posteriori, nee h rum fama supererat, neque priscae memoriae quicquam, divinasi , , aut commenticios fuisse.

CAPUT IL

De Populis, s Urbibus eteterum Latinorum.

X Plinii historia naturali lib. 3. cap. s. aut ex aliorum com computatione cap. s. habes Priscorum Latinorum Urbium , & Populorum indicem I Ait enim: In prima Regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satricum, , Pometia, Scaptia, Pitulum, Politorium , Tellene, Tifata , Caenina, Ficana, Crustumerium, Ameriola, Medullia , Corniculum , Saturnia, ubi nunc Roma est, Antipolis, quod nunc δε- niculum in parte Roma, Antemnae, Camerium, Collatia , Amitianum , Norbo , Sulmo, in cum bis carnem in Monte Albano soliti aeripere Populi Albenses, Albani, solani. Acienses, Abolani, Subetani, Solani, C tetani, Coriolani, Fidenates, Foretii, Humienses, Latinienses, Longulani, Manates, Macrales, Mulucumenses, Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, I lustini, uerquetulant, Sicani , Siselenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellarii, Velienses, Venetulant, Vitellenses. Ita ex antιquo Latio LIII. Populi interiere sine etesigiis.

Habes praeterea ex eo em Plinio Ostiam Coloniam ab Anco Marcio Romanorum Rege deductam, oppidum Laurentum, Ardeam a Danaς Persei m tre, Antium, Circaejum , Ariciam, Albam B LOn-

17쪽

ro Vetus Latium Profanum

Longam, Labicos, Bovillas , Coram a Dardano Trojano conditam, Fabium, unde Fabienses Populi in Monte Albano, Ficulneam, Fo rum Appii, Setiam , Gabios, Lavinium, antiquis Isium Lavinium dictum, Nomentum, Norbam, Praenestem, Tusculum, Velitras , Ulubras, Apiolas, Lanuvium, Suessam Pometiam, Auruncania, Algidum, Mugillam, Trojam, Corbionem, Artonam, & Τibur omnia Latinorum priscorum Oppida . Quod Plinius assirma Li vius & Dionysius memoriae antea pro diderant ; Livius quippe lib. I. referens priscorum Latinorum Urbes a

Romanis Regibus oppugnatas, tradit Laurentum, Lavinium, Amtemnas, Caeninam, Fidenas, Albam, Politorium, Tellenas, Fica tam , Medulliam, Collatiam, Corniculum, Ficulneam, veterentia Cameriam, Crustumerium, Ameriolam, Suessam Pometiam, Gabios, Cir jos, Apiolas, Ardeam, & Nomentum Urbes Latinorum priscorum vel a Tullo Hostilio, aut ab Anco Marcio, vel a Τarquiniis oppugnatas fuiste. Atque etiam lib. 2. Coram, Praenestem, Ariciam, Longulam, Coriolos, Antium, Norbam, Velitras, Satricum, Labicos, Veteliam, Pollustiam, seu Poluscam, Pedum , Corbionem, & Artonam, veterum Latinorum Oppida fuisse de

clarat.

Idem Livius lib. 3. Tusculum , & Algidum inter Latinorum Oppida quoque recenset, quibus lib. q. Lanuvium addit. Verum Dionysus magis dilucide Latii oppida describit ; is enim lib. I.

tradit Alborgines prisci Latii incolas praeter alias Ciuitates, Antemnas Tellenas, Ficulneam prope montes Corniculos, ac Tibur condidisse ; testatur etiam Saturniam, Auruncam, Palantium , Lain. rentum, Lavinium, Troiam, Alba ha Longam, Ardeam, & Antium , antiquas Latinorum Civitates fuisse; Sc lib. 2. 3. q. Sc s. memoriae prodidit Fidenas, Nomentum, Crustumium , Cameriania,Nedulliam urbes ab Albanis conditas, Coram, Ficanam, Politorium, Apiolas, Collatiam , Suessam Pometiam, Gabios, Circaejos, Tusculum , Bovillas, Bubetum, Cornu, Lanuvium , Labicos, Norbam , Praenestem, Pedum, Querquetulum, Satricum, Scaptiam, Setiam ,

Tibur, Trebiam, Velitres, S: Ariciam Latini nominis Civitates suis se. Libro autem G. 7. & 8. Latinorum Oppidis, Longulam, Pomluscama

18쪽

Liber I. Caput II. II

luscam,Coriolos,Albiolam, Mugillam, Bolam, & Tolerios accenset. Auctor autem Originis Gentium Romanarum, quem Aure lium Victorem existimat Andreas Schottus, reserens Colonias in aniatiquo Latio ab Albanis regnante Latino Silvio deductas, ait: Igitur regnante Latino Πλio Coloniae deductae sunt Praeneste, Tibur, Gabii , Tusculum, Cora, Pometia, Locri, Crustumium, Camerio , Rouillae, ceteraque Oppida circumquaque: quo fit, ex laudato Scriptore conjici, Locros urbem veterum Latinorum fuisse,Rovillas etiam, nisi mendosem dicas lactionem, & loco Rovillae, Bovillae legas. Huiqconsonat etiam Virgilius AEneid. lib.F. ubi exhibet Sibyllam ita vaticinantem , ω genus Rineae proferentem. Nunc age Dardaniam prolem, qua deinde sequetur Gloria, qui maneant Itala de Gente nepotes Illustres animas, nostrumque in nomen ituras Expediam dictis, Ur te tua fata docebo

Ille mides pura juvenis qui nititur basia

Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras 2Bbereas Italo commixtus sanguine surget Sihius Albanum nomen, tua postuma proles Ruem tibi longaevo ferum Lavinia eon x Educetsi is Regem , Regumque Parentem de genus longa nostrum dominabitur Alba Proximus ille Procas Trojane gloria Gentis Et Cans, Ur Numitor, in qui te nomine reddet Silvius AEneas pariter pietate , vel armis Egregius, si unquam regnandam acceperit Albam xui iuvenes quantas ostentant aspice vires At qui umbrata gerunt civili tempora quercu Hi tibi Nomentum ,-Gabios, urbemque Fidenam Hi Collatinas imponent montibus Arces Pometios, Castrumque Inui, Solamque, Coramque

me tum nomina erunt, nunesunt sine nomine Terre.

Unde habes Castrum Inui ab Albanis Regibus conditum ina honorem Fauni Latinorum Regis, quem Latini Inuum, & Romani Pana vocarunt, ut testantur Livius lib. r. & Servius in Uirgilium, B a licet

19쪽

1r. Vetus Latium Profanum

licet in vulgatis ejusdem exemplaribus male Ino pro Inuus exeu sum sit. Alexander ab Alexandro Genialium Dierum lib. I, ςaμT. Latinos Populos enumerans, qui in Albano monte sacrificabant, & viscerationem semebant, concilioque sub eodem monte ad Lucum FGrentinae , seu Ferentini conveniebant: In Albano autem, inquit,

qui Populi convenirent, in carnem pincerent hi firme traduntur Albenses, Albani, Asolani, Acienses, Abolani, Νubetani, Solantii, Corelli, Orienses, Latinienses, Longani, Manates, Mucrales, AEunienses, Olliculani, O Iulam, Pedani, Pelle taurini , Muerquetulani , Sicani, Siselenses, Tolerenses, Corniculant, Ficulei, V elusia merit, Amerioli, Tutienses, Venatulani, Vicellenses. Praeter bos fuere Ardeates, Violanenses, Tubetani, Corni, V arientani, Gabiani, Lavinienses, Latinate, Laeticani, Nomentani, Sotillani, Praenestini, Atricani, Scaptemii, adde etiam Laurenses, cum quia bus ,-Romanis post decimum Latinarum, singulis annis Desit

renovatur.

Hic tamen Latinorum Populorum index, quern Alexander exhibet mutilus est, & partim mendosus, in eo siquidem plures Latini Populi omittuntur, qui praeter descriptos, ad Forum Ferentini

sub Albano monte coibant. Nubatanos addit, quoi nemo praeter ipsum Latinis accenset, Bolantios, Coretios, Pelletaurinos, Atrica nos, Sc Laurenses nominat, eum Bolanos, Foretios, Politorianos, Satricanos, & Laurentes, quorum meminit Plinius, dicere debuisset .

Sigonius de Antiquo J ure Italiae lib, I. cap. 3. et Primis, inquit, temporibus angusis a fuit appellatio Latinorum, non enim

jolum Hernici, ceterique, qui in novo erant Latio Latini nominis expertes fuerunt, sed ne omnes quidem, qui Latium tetus incola runt , Latini sunt Φocati, quandoquidem neque Volsci, neque AEqui Latinorum innumero babiti. Ac Volsci quide ere mare versus ciatra, Ur ultra entem Oppida tenuerunt, Antium, Circaeios,Anxur,sve Tarracinam, Ecetram, Velitres, Suessam Pometiam, Longulam, Poluscam, Coriolos, Cenonem, Signiam, Artenam, Satriacum, Fabreteriam, Priternum, Fregellas, Arpinum ,-Soram. AEqui et ero mediterranea supra Volscos tenentes ad Anienem, Alia

20쪽

Liber I. Caput II. I '

dum , Corbionem, Lavisor, Volas, in Vitelliam possederunt, aut-bus a functi erant Aquicolae, quos Diodorus lib. I q. eosdem esse eum AEquιs, atque eorum caput Volas fuisse memoriae prodidit. Plinius autem, Laliquanto quam Diodorus minor natu fuit, inter AEqui-eolas Cliterninos refert, in Carseolanor ; nam , ut post apparebit utriusque Populi meminit . aeuibus ex rebus fatis aperte cogno-fipotest reliquos fere antiqui Latii babitatores, solos tum Latino rum nomine insignitos, Medullinos, Telonios, Heanenses, Facunnenses, Politorianos, Corniculanos, Camerinos, Tolerinos,quetulanos, Solanos, Scaptienses, Tubetanos , Gabinos, Tovilla-noι , Carventanos, atque bis fama , rerum gestarum gloria illustriores Tiburtes, Praenestinos, Tusculanos, Albanos, Aricinos, Lanuinos, Laurentes, Ardeates, Setinos, Coranos, Pedanos, Nombanos, in cieteror ejusdem generis alios. Volsci autem,

quamquam veterii Latii finibus septi, tamen in Latinis tuis temporibus non sunt numerati, cujus rei facilis est, in expedita ratio Ineque enim, aut comm ne LMinorum concilium iniverunt, aut ad Latinas Ferias iocati se cum caeteris Latinis, paucis quibusdam exiseeptis permiscuerunt,iuod aperte in Graeca Dion i bifloria scriptum

reperitur.

Verumtamen Sigonio in hoc assentiri haud possum ; nam quamvis sciam omnes Volscae, & AEquae Gentis Populos in Latinis priscis haud quaquam numeratos; attamen palam est, plerosque Volscae, Sabinae, de AEquae Gentis solemnes conventus in Albano monte , & apud Ferentini Forum , seu Lucum cum Latinis priscis egisse, eiusque populi meliorem portionem fuisse; enimvero Pometini, seu Pometii, teste Strabone lib. I. Volscorum agrum tenebant. Antiates , Coriolani, Satricani, Longulam, Velitem i, Poluscani, CireMenses, de Corani itidem , tum testimonio ejusdem Sisonii, tum Livii scribentis lib. 1.: Volscos consilii poenam non metuentes, nec opinata res perculit, armorum immemores ob des dant CCC. Principum a Cora, atque Pometia liberor. Labicani quoque, Vitellienses, & Algidenses AEquorum finibus septi erant, ut Sigonius ostendit, Ceninenses, Crustumini, & Antem n tes Sabinorum agrum incolebant ex Livio lib. s. ex Festo lib. t 7.

Atta

SEARCH

MENU NAVIGATION