Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Vetus Latium Profanum

cam , quam Dionysius Themin a Graecis, Carmentam a Romanis dictam reseri; Plutarchus vero in Romulo ait hanc N icoli ratam nuncupatam , & Carmentam dictam a Latinis, quod Phoebo dicata versibus oracula daret, furiisque agitata quasi insaniens futura praediceret, Sc Auctor Originis Gentis Romanae eam primum Carmentam, post Nicostraten vocatam, & carmina ab hac Carmenta, dicta fuisse

putat.

Itaque Evandro, & Carmenta: Latini, & Romani quotannis aris , Templisque constructis , sacra facere consueverunt, quinimmo Roma condita, Latinos omnes ad Trigeminam Evandro veluti Deo,& matronas Carmentae ad Carmentalem Portam sacrificasse satis perspicuum est testimonio ejusdem Dionysii lib. I. , Plutarchi Problem. cap. 3 6., & in Romulo, Gyraldi syntagm. I f., Alexandri Genialium

ti . cap. I 6 . Hunc Latinis imperasse Fauno etiam vivente, aut eo defuncto omnes consentiunt; Livius enim lib. I. id reseri, & plures apud Vositum de Idololatria lib. I. cap. 12., immo cum eodem Regnum Latinorum tenuisIe ferunt Patronem quendam Evandri Q-cium, a quo Patronorum nomen, Sc morem , scilicet constituendi Principes Reipublicae, qui Populorum jura tuerentur, inititutum fuisse, sunt qui commemorant, ut videre est apud Commentatores Ovidii ad lib. I. Fastorum, & prae caeteris Paulus Marsus, EM Plutarchus in Romulo Patronem non Regem, sed Evandii socium stille

resertis

Uerum constat, Faunum, eoque defuncto Latinum ejus filium Latinis imperata fecissse, unde fit Evandrum Regulum in Latio, non autem universi Latii Regem suisse; sicuti enim comperimus Turnum Ardeatium Latinae Centis Regulum, sic Evandrum Pallantii oppidi in Latio sui, & vicinorum Oppidulorum Regulum fuisse dicimus, quod dilucidum fit ex eodem Livio dicto lib. I., qui referens appulsum Herculis in Latium , Evandrum Agri, ubi Roma sita est Dominum assirmat . Dynam Evandri filiam, a qua, dc Hercule Palantem natum, & nomen Palantio, nunc Palatino Monti inditum suilli , quod ibi in Collis vertice is sepultus esiet, resert Polybius, quem. Dionysius lib. I. mendum asserere scribit, putans Palantem Evandri filiam, quam Lavinam sunt qui nominant, ex Hercule filios procreasi

42쪽

Liber I. Caput IV. Π

de, 8e Palatino monti nomen dedisse, quod Eustathius confirmat. Paucis post Evandri adventum annis, Herculem ex Hispania reducem ad Latina litora appulsum Pontificales libri prodiderunt; hunc

monitu Carmentae matris, Evander comiter excepit, quinimmo serunt cognita Herois virtute, Faunum Agrum ubi Capitolinus mons

nunc est, Coloniae, quam ille secum ex Hispania duxerat, dedisse, ut selibunt Dionysius lib. I:, Livius lib. I. , 5e Auctor Originis Gentium Romanarum, de quibus & consule locum , ubi de Templo Herculis Setini plura discutiuntur.

Narrant etiam Herculem quandam Hyperboream puellam , quam obsidem a patre habuerat, de secum circumducebat, gravidam in Latio reddidisse, atque abiturum Argos nuptui dedisse Fauno Regi; ex ea natum perhibent Latinum Herculis filium, quem Latini Fauni prolem dixerunt,quod Hercule absente ex laudata Puella uxore Fauni natus esset teste Dionysio dicto lib. I.; hanc Festus Palanto fuisse putat, & eamdem, quam Dionysius Palantem nominat, & Evandri filiam facit; Iustinus vero lib. 63. Latinum stupro conceptum asserit ex Hercule, ic Fauni filia. Ex quibus deceptum dicimus Plutarchum

in Pararellis cap. 7 3. , ubi prodit Faunum Mercurio natum, Herculem hospitem invadere molientem, quod Patri hospites immolare consuevisset, ab eodem Hercule interemptum fuisse; cum enim Faunus Pico patre genitus esset, Evander autem Mercurii proles diceretur , hunc, non Faunum ab Hercule aiactatum fuisse ex Plutarcho consi-

citur a

Unde habes errorem eorum, qui Evandri, Sc Herculis in Latium appulsum regnante Fauno fabulosum tradiderunt; quippe si consideres Dionysii aevo tot Romae, de in Latio extitilla indubitata hujus rei indicia, scilicet Evandri Templa, Numina Arcadum, sacrificia

Arcadico ritu facta, Carmentalem portam , Sc Carmenta: aedem, necnon Aram Saturni in Colle Capitolino ab Hercule erectam , Caci Speluncam, de prope, Aram Iovi Inventori ab Hercule positam apud portam Trigeminam, Aram ipsius Herculis ab Evandro erectatria, quam Maximam appellabant prope Forum Bovarium, necnon Templa in pluribus Latii Coloniis huic Deo dicata, de Colonias quae palam lapidibus inscriptis Herculem Conditorem, bc Parentem effere-Ex bant,

43쪽

3 6 Vetus Latium Profanum

bant, facile intelliges Evandri, & Herculis adventum in Latium n&gare, idem esse, ac omnibus rerum praeteritarum memoriis fidenti abrogare, ut probat Theodorus Richius de primis Italiae Colonii, cap.7. N8.

CAPUT V

De Latino, AEnea Latinorum Regibus, illorumque Templis , S de AEnea Comitibus . ex quibus Romanorum nobilis ima Familia prognata sunt. Iximus supra Fauni Regis filium Latinum suisse, nunc

ejusdem gesta narrare exordiamur. Hunc ferunt stupro Herculis genitum ex Hyperborea Puella, quanti H rcules secum e Graecia duxerat, & quam ut Festiis ait Palanto vocant, quamvis alio loco Festus de Pico Latini avo agens, Regem hunc ex Fauno, &Fatua, seu Fauna ejusdem sorore, & uxore genitum prodat. Tres tradunt ei sui se uxores, Maricam scilicet, Palatiam, & Amatam; Maricam Nympham Laurentem facit Virgilius lib. . AEneidos, cujus carmina superiori Capite retulimus, Servius etiam ad eum locum , de Strabo lib. F., qui comis memorat huic Minturnenses divinos praestitisse honores, luco propὸ Urbem ei dicato, quod&testantur Livius lib. 7. , Horatius lib. 3. Caris min. Ode IT, stui Formiarum moenia dicitur Princeps, in innantem Marice Litoribus tenuisse Lirim Late Tyrannus. ubi Porphyrion interpres: Maricam autem, inquit, Minturnenses maxime colunt, cujus etiam lucus in i a Minturnensi Civitate est: Lucanus lib. 2. . . . . Et umbrose Liris per Regna Marice, atque Vossius de Idololatria lib. I. cap. clo. , qui eam uxorem Latini appulat. Verum hanc Fauni uxorem Virgilius asserit, Servius etiam,

44쪽

Liber I. Caput V. 3T

qui eam Fauni uxorem facit, de Minturnensium litoris Deam; La ctantius autem lib. I. de Falis Religione cap. 2. I. pag. I I 8. ait Circen Maricam fuisse dictam , unde potius Pici quam l auni uxorem ea dicere fas ellit, cum Circen Pici aevo vixisse ferant; quamobrem in re tam vetusta antiquorum potius sententiam sequimur, Sc eam Fauni, non Latini uxorem Diue dicimus; an vero mater Latini fuerit, incertum est, quum Dionysius, Feitus, te alii superiori Capite adducti, Hyperboream Puellam ab Hercule vitiatam matrem Latini, de hanc fuisse Latinorum opinionem testentur. Et quamvis Stephanus, seu potius ejus Epitomator Hermolaus de Praeneste loquens, Latinum

Ulysiis, de Circes filium faciat, alii ex Fauni filia, de Hercule prognatum tradant, sicuti Iustinus Pompei Trogi brcviator lib. 3. , alij

demum parentes Latino Solem, atque Circen attribuant, ut putat Bartholinus lib. I. Austriados, Ec ibi Spleget: attamen Latini, de R mani in ea fuerunt sententia , quod is Herculis situ genitus ex Fauni uxore ab Hercule, ut diximus, constuprata natus ellet. Altera fertur Latini uxor cognomento Palatia, cuius meminit Varro de lingua Latina lib.q.dc s. referens Latinos, de Romanos huic in Dearum numerum relatae, Palatualia sella dicasse, cui subscribit Scaliger in Festum, qui hanc non Latini matrem , sed uxorem appellat, quamvis alii Palanto matrem Latini, de Palatiam eandem faciant. Tertiam perhibent fuisse Amatam, de Turni Rutulorum Regis consobrinam, Vel matruelem, ut auctor est Virgilius lib. I. AEneidos , ubi Servius, Sc Commentatores omnes idipsum a sermant, de tradunt Dionysius lib. I. , Livius lib. i. , de Auctor Originis Gent. Roman. Latini filios ex Amata Laviniam, de Praenestum , seu Praenesten fuisse comperimus testimonio Solini cap. 8., Martiani Cappellae de Nupt.Philol. cap.6., dc Stephani de Urbib., qui hunc Praeneste conditorem appellant, quae tamen dicta sint non ad asserendum hujus Urbis parentem, sed ad Latini prolem indicandam .Ejusdem Latini fratrem Lavinum sunt, qui putent, a quo Lavinium primum Lavinum dictum, inde Laurentum a Lauro inventa a Latino quum adepto Imperio post fratris obitum Civitatem augeret, demum Lavinium a Lavinia uxore .ssineae autumant, ut videre

est apud Donatum lib. I. IEneidos. Ego vero palam esse assirmo,

45쪽

Vetus Latium Profanum

Lavinium, & Laurentum duas fuisse finitimas Urbes, quarum alte- iam, Laurentum scilicet , Picum condidisse omnes consentiunt praeter Annium Uiterbiensem, & illius Sectatores, narrantes Laristanti Aboriginum Metropolim Laurentum vocitatam fuisse a Lauro ibi

dem inventa , alteram vero meam construxisse, & Lavinium nomi

nasse a Lavinia Latini filia, omnes Romani Historici testantur, uti ex infra dicendis, de ex lapidibus priscis, quos suo loco reseram, patebit. Quinimmo sunt, qui dicant , Lavinium a Lavinia Anii Deliorum Regis filia eo loci sepulta nominatum, aut Lavinam Evandri filiam ab Hercule vitiatam oppido nomen dedisse, quorum tamen narratio fabulosa est Auctorem quippe hujus opinionis ii produnt Dio. nysium lib. I., qui tantum haec habet: Sunt, qui dicant eum etiam

idest Herculem filios iis in locis, quae nunc Romani habitant reliquisse sceptos ὸ duabusDeminis: Palantam ex Evandrinlia,quam

Latinam nominant, Latinum ex quadam Hyperborea Puella, immo pag. 68. addit verum non esse Anti Deliorum Regis filiam in eo loco, ubi Lavinium conditum est, suisse sepultam . Domum Latini Regis augurato conditam , Curiam, & Templum fuisse memoriar prodit Servius ad lib. I I. Aneidos, ubi refert morem hu)us Regis Senatum convocandi ad domum Regiam, illumque mactatis prius Arietibus in atrio domus, quod augurato conditum erat consulendi, adstantibus ducibus , quibus cum sceptris Curiam ingredi concessum erat, unde factum putat Servius, Romanos Latinorum Regum exemplo consuevisse Senatum convocare, & Curiam constituere in Templis augurato conditis, & iis qui summunia adepti fuerant Magistratum Curiam ingredi cum sceptris dare. Hoc itaque regnante , anno trigesimo quinto Imperii, AEneas post eversum Ilium, profugus Laurentum appulit, navibusque egressus cum vidisset suem triginta porculos peperisse in eo loco, ubi Lavinium postea aedificavit, ibi Urbem condere constituit. Metuens autem propter Agri sterilitatem, per quietem visis Deorum Penatum simulacris adhortantibus, ut perseveraret in condenda Urbe, eo loci

Urbem construxit, quam Lavinium nominavit a Lavinia uxore ,

Latini filia , ut scribit Cato apud Auctorem Originis Gentium Ro

46쪽

Liber I. Caput V. 39

manuum, & produnt Dionysius lib. r. , Livius lib. I., Uirgilius,&omnes Romani Historici, Domitio excepto, qui, ut ait idem Auctor Origin. Gent. Roman. , scripsit, AEneam navi egressum non longe a Laurenti litore, duo stagna aquae salia conspicientem , in illorum altero se Iavisse , de ibidem Urbem condidisse cognomento Lavinum,

quod in iligno proximo se lavisset.

Sunt etiam, qui serant , Latinum cum ei nunciatum esset multitudinem Advenarum classe advectam Agrum Laurentem Occupasse, adversus inopinatos hostes suas copias eduxisse, ac prius quam signum dimicandi daret, cum cognovis et meam bello patrio pulsum cum Simulacris Deorum errantem, sedem quaerere, amicitiam foedere iniisse, ut videre est apud Livium lib. i. , Ec Auctorem Origin. Gent. Roman. Alii vero narrant AEneam centum Viros Laurentum misiste, qui a Latino Agrum, bc amicitiam peterent , ut canit Virgiliu, lib.

dc 8. AEneidos . Verum Diony sius lib. r. , Livii lectionem potius probat , aitque statim colloquio facto , inter Latinum, Ec AEneam faedus ictum fuisse his conditionibus: tit Aborigines darent Tryanis Agriquantum peterent a Colle quoquo versus fladia circiter quadraginta, Trojani Aboriginibus essent in praesenti bello cum Rutulis scilicet forii, eorumque auspiciis, tibicumque Uus postulaverit militarent ,

utrique alteros pro viribus juvarent mutuum tam manu , quam

consilio. Deinde Latinus nuptui meae dedit Laviniam filiam jam desponsatam Turno Rutulorum Regi, quem tamen Dionysius lib. I. , non Regem , sed Transfugam appellat , qua injuria Turnus exagitatus, praelium Latino, de Trojanis indixit, quo praelio ferunt Rutulis ab Aboriginibus fusis, Latinum occubuisse, de Amatam sibi mortem conscivisse , ut produnt Fabius Pictor relatus a Servio ad lib. I a. Lineidos, Livius dicto lib. r. , Auctor Originis Gent. Roman. , Dionysius lib. I., omnesque Romani Scriptores. Delato itaque jure successionis Regno ad Laviniam, tradunt AEneam ejus Virum communi Latinorum consensu Regem factum, qui ut sorderis leges custodiret, seu potius Latini soceri nomen, animique virtutem in posteros propagaret,Aborigines, ic Trojanos eommixta ex utrisq; Republica, Latinos nuncupari voluit teste Dionysio dicto lib. I., & Auctore Ori

47쪽

o Vetus Latium Profanum

gin. Gent. Roman. , quod Virgilius lib. I a. AEneidos comprobat , hiectum Iunonem hoc modo .Hneam appellantem exhibet: Pro Latio obtestor , pro majesate tuorum2uum jam connubiis pacem felicius esto )Component, quum jam leges , es' foedera jungent

Ne vetus Indigenas nomen mutare Latinos

Neu Troas steri jubeas, Teucrosque vocari

Aut Tocem mutare viros, aut vertere etestes

Sit Latium , t Albani per saecula Reges.

cui fineas hisce verbis respondisse refert. Sermonem Ausoniipatrium, moresque tenebunt, utque es, nomen erit, commixti corpore tantum Subsident Teucri, morem, ritusque sacrorum Adiiciam, faciamque omnes uno ore Latinos, quae Carmina explicans Donatus ad lib. I. AEneidos : Mos, inquit,

erat in bello, quod victi vii torum nomen acciperent, unde summe humanitati AEneae tributum fuit, quod cum vicisset Latinos eorum que nomen peremptum esset, non solum Latiale nomen, quos a Latino eorum Rege susceperant restitueret, sed etiam Troianis Latinum, nomen indiceret. Allucinatur tamen Donatus,seu quisquis est Auctor loco laudato , nam sequitur eos, qui AEneam praelio Latinum fudisse narrant, quum Romani Scriptores palam faciant, nullo commisso praelio, inter Latinum , & AEneam foedus ictum fuisse, uti ex paulo ante adductis Auctori h us patuit. Ex his dilucidum fit Latinos a praedicto Rege Fauni filio denominatos fuisse; neque dicas, Latium dictum , quod in ea Regione Salumus delituisset, unde coniici videtur Aborigines a Latio longe antequam I atinus Rex genitus esset, nomen accepisse ἱ quippe palam eis, ante Regem hunc Latinos, Aborigines dictos, ut Dionysius, Auctor Originis Genti Roman. , & Romani Scriptorcs testantur, quo fit Latium a latebra Saturni prius, quam Latinus Rex es Set, denominari potuisse, uti Romani Saturnalibus festis palam fecerunt, telie Herodoto cap. superiori indicato, quamVis gens, non Latina , sed Aboriginum diceretur; nam Latinam oram, Saturniam, Oenotriam , Tyrrhenam, ta Ausoniam dictam serunt Dionysius lib. I., dc

48쪽

Liber I. Caput V. AI

alu tametsi usque ad Latinum ejus Accolae Aborigines nuncupati Porro non desunt, qui scribant Albanos Reges, Latinum sub Iovis Latiaris nomine consecrasse, unde autumant Templum Iovi Latiali in Albano monte a Tarquinio superbo erectum, Latino Regi, eo cognomento dicatum; quinimmo narrant Ferentini Lucum, seu Forum sub Albano monte, ubi Latini sacrificio peracto, prius quam Templum in Albano conditum a Superbo esset, solemnes agebant conventus, huic Regi sacratum fuisse, ut memoriae prodidit Ligorius in MSS. Bibliothecae Otthobonianae verbo Laurentum I idque verisimile puto, licet modo non assirmem, quandoquidem, ut infra dicam , Latini AEneam, Iovem Indigetem, & Ascanium Albae Conditorem Jovis filium, & Iovem, ac Jobum dixerunt, Zccoluerunt, ut scripsisse Lucium Cassiarem lib. I., ω Catonem refert Auctor Origin. Gent. Roman. ; solebant enim teste Laetantio de Falsa Relig. lib. I.

cap.2 I. pag. II 8.: Mortuis consecratis nomina immutare, nequis

putaret eos bomines fui se, nam-Romulus post mortem Ruirinus dictus es , E' Leda Nemesis , Marica Circe, ερο Ino posequam

fe precipitatis Leucotboa, materque Matuta, Melicertes silius ejus Palemon, atque Partumnus: quo fit post consecrationem facile Latino Iovis nomen fuisse impositum, Latiari cognomento addito, quod Latio praesideret, & ab eo Aborigines, Latini, dicti essent.

Caeterum verisimile non est Latinos Picum, Faunum, & Superiores Reges coluisse, Latinum vcro non, a quo nomen acceperant, de quo tamen fusius suo loco loquar. Ut autem Turnus Latinum obiisse cognovit, reintegrato praelio, MeZentii, quem alii Etruscorum, alii Agyllarorum, seu Tyrrhenorum Regem vocant, auxilium adscivit. Hoc praelio perhibent non longe a Lavinio commisso, AEneam periisse, de quum eius corpus quaesitum nusquam compareret, aliis putantibus eum discessisse ad Deos, aliis necatum in Numico, seu Numicio flumine, apud quod pugnatum erat, Latini in fluvii ripa Heroi dicarunt Sacellum cum, inscriptione hac teste Dionysio lib. I.

F PATRI

49쪽

Vetus Latium Profanum

PATRI DEO INDIGETI Q INVMICI AMNIS UNDAS TEMPERAT.

Auctor vero Originis Gent. Roman. prodit id factum a Latinis, quod Ascanius, Sc plures testarentur Aneam visum supra Numici ripam eo habitu, armisque, quibus in praelium processerat; Livius vero lib. I. ait Templum illi fuiste dicatum cum epigraphe et

IOVI INDIGETI.

quam lectionem Festus, Ovidius lib. I q. Metamor. , Tibullus lib. 2. Eleg. f., Servius, & caeteri comprobant. Hoc Templum sunt qui putent ab AEnea dicatum Anchisi Patri, quem ajunt cum AEnea ad Latina litora appulisse,& Lavinii defunctum anno proximo antequam aeneas in Deorum numerum relatus e:lat teste Dionysio lib. I. , qui tamen falsum id esse asserit. Erat autem tumulus in eo loco non magnus, & circumcirca in ordinem digestae arbores spectatu dignae, ubi vota, & donaria Deo facta Latini suspendebant, ut tellantur Festus,& Dionysius loco laudato, qui usque ad suum aevum id Templum fuisse scribit. Inter miracula, quae accidisse jactabant Latini antequam Eneae divinos praestitissent honores, illud praeςaeteris memoratu dignum fuisse scribunt, quod ex eo die, quo ille a Troja egrestus est, quotidie

Veneris stellam eum comitantem viderit, donec ad Agrum Laure tem venisset, quare eum cognovisse dicunt Terras esse fatales teli , Virgilio lib. I. AEneidos: Matre Dea monstrante viam . ubi Servius, & Donatus id ipsum assimant, quae tamen Poctica opinamur esse figmenta, quum nemo Romanae historiae Scriptorum id enunciet. Produnt etiam aeneam fatidicae vocis oraculo eruditum, suem triginta porcellos, ut superius diximus , parituram , Detu vaso ,

dixisse, triginta pariter post annos, Trojanos aliam Urbem clarissmi nominis condituros, si Catoni credimus apud Auctorem Originis

50쪽

Liber Ι. Caput V. 43

Gent. Roman. , eui subscripserunt Dionysius dicto Iib. rοῦ, & Virgilius lib. 8. AEneidos. Propterea Lavinienses suis , & porcorum vestigia Lavinii servarunt usque ad Varronis aetatem, qui lib. 2. cap. q. de re rustic. scribit corpus matris sale conspersum Lavinii a Sacerdotibus monstrari consuevisse: Parere scrofam tot sportet porcos , quot mammas babeat. si minus pariat, fructuariam idoneam non esse,s plures pariat, esseportentum . in quo illud antiquissimum fuisse

scribitur,quo us AEnee Latinii triginta porcos pepererit albos; itaque quod portenderit,factum triginta annis, ut Lauinienses condiderint Oppidum Albam . Huius suis, ac porcorum etiam nunc vestria apparent Lavinii, quod-Simulacra eorum abenea etiamnunc publico posita, em corpus matris ab Sacerdotibus, quod in falsura fuerit, demonstratur: Haec Varro. Dionysus eodem lib. I. addit IEneam in eo situ foetum suis una cum scrofa Diis Penatibus immolasse, & Casam ligneam construxisse, quam Lavinienses sacram existimantes caeteris inaccessam seria vabant, quo fit Casam hanc fuisse extra aedem sacram, ubi matrem porcorum Sacerdotes religiosillime custodiebant, rudique Populo ostendebant. Pluribus quoque Templis Lavinium AEneas instruxit, quorum pleraque Vsque ad Adriani Imperatoris aevum durasse scribit Dionysius lib. r. , & prae caeteris palam est ibi condidisse Templum Veneris genitricis, de quo , suo loco dicemus . Ab hac Urbe . , de ab hisce Templis, quae AEneas condidit fere omnes religiosi sacrificiorum ritus, quibus Romani uti sunt, derivasse commemorat Strabo lib. s. : Loea ipsa sunt nobilitata Mneae peregrinatione ,-D-crificiorum ritus ab illo usque tempoνe tradito ervari sunm, at quoniam hic non est locus, in quo eos narrare oporteat, quum de Lavinio verba facturi erimus , illos enunciabimus . Id sanὸ praetereundum non est, morem pro parentibus mortuis sacrificandi, & parentandi, accensisque socis quovis anno genio majorum , dona solemnia serendi, in Latium Itaeam invexisse, qui Deo tutelari loci illius, ubi Pater tumulatus erat anniversaria solemni . feeit teste Ovidio lib.2. Fastor. Hunc morem meas pietatis idoneus Auctor

Attulit in terras juste Latine tuas F 1 Ilia

SEARCH

MENU NAVIGATION