장음표시 사용
21쪽
Attamen Plinius Pometinos, Satricanos, Vitellienses, Polusicanos, Crustuminos, Antemnates, & Ceninenses antiqui Latii incolas, EcLatini nominis facit. Dionysius lib. s. , quem laudat Sigonius, Populos enumerans, qui in Arentino Foro foederi cum Tarquinio Superbo a Latinis populis icto nomen dederunt, Coranorum, Labic
norum, Satricanorum, & Veliternorum aperte meminit, necnon
lib. 8. Labicos Urbem priscorum Latinorum, atque Albanorum Coloniam dicit; & lib. 3. tradit Alba eversa, & Tullo Hostilio Romanorum Rege Latinae Gentis imperium vindicare moliente, Latinos Populos indicto apud Ferentinum publico Gentis concilio, decrevisse, imperio Romanis haud cedendum esse, duosque Imperatores ad id elegisse Ancum Publicium Coranum, Se Spusium Vecilium Lavi niensem, quo fit, Coranos dicto concilio adfuisse, quod Latinorum
antiquorum in numero essent. Ita quoque ex Liv1o lib. 8. palam fit, ultimo Latinorum bello Latinos Populos in solemni conventu Ferem tini habito, Praetores duos Latinae Gentis L. Annium Setinum, ML. Numicium Circaeiensem, ambos ex Coloniis Romanis, sectile , ,
ex quo apparet Circaejenses Latinorum populis adscriptos , quorum conciliis adesse solebant. Fenestella, sive is est Andreas Dominicus Floccus, quanquam hoc neget Simon Lee.ius de Origine Iuris civilis pag. 8 s.; Fenestella inquam de Magistratibus lib. 2. cap. 8. tradere videtur triginta Populos Latini nominis in concilio foederi icto cum Tarquinio Superbo nomen dedisse, inter quos Livius tib a. A tiates ponit; quinimmo ex Dionyso lib. a. 8e 3. habes, Antium, Latinorum priscorum Uibem fuisse, quod illam Albani Reges condiderunt, aut Coloniam Albanorum deduxerunt teste Solino lib. 2. Algidenses etiam, & Trebanos eidem concilio Latinorum, in quo Tarquinius Superbus Latinar Gentis imperator factus est, adsuil- se testantur Lucius Florus lib. I. cap. I I., & Dionysius lib. 3. qui Trebanorum meminit. Ex his apertum fit, Volscos, qui Pometinus Agrum incolebant mare versus citra mentem, & usque ad Circaeje sis Agri limites, Latini nominis expertes fuisse, illos vero, qui ultra Ufentem, Tarracinam versus Oppida tenuerunt, Latinorum priscOrum conventibus non adfuisse, ex Plinio lib. 3. cap. 3. , qui vetus Latium a novo distinguens tradit, antiquum a Tibai Circaeios usque '
22쪽
ineoluisse Albanos , Rutulos , & Volscos; citra tamen , non vltra Ci eaejos, quod ipse etiam Sigonius assirmat, dum ait: Vetus Latium Albanos, Volscos, e V AEquos, novum Oscos, Ausones, WHernicosa solitudine tindicasse.
Hinc facile Latinos Populos, qui antiquum Latium incoluerunt numerare poteris, quorum indicem etiam Ligorius in MSS. Orthobonianis verbo Latini exhibet, etsi in pluribus mendosum, nam licet ille Latium novum ab antiquo distinguat,plures tamen Populos Latii novi Latinis antiquis accenset; haec enim habet: Latini sono detri tuitili Popoli deILatio, e F disono Latini ueccbi, e Latini noti dalfuso Latino Latium vetus, & Latium novum, cbescondo quella Gesori- me Servio, si sende dati Ostia Tiberina sino a Fundi Citta , e data Fundi at me Liri, eb'bora e deito it Garigliano era H novo Latio ;ma in quesoriabba, percbe Lesensione dena Foce Latina mendesno alti termini det Contari Capuano; Percio e , comesi re deito per causa delis Colanis Latine, it Latio noto toccata it Volturno; Perinciυcbe da Latin otio HR. Capis fustia Capua, Si irino, Sinuessa , Arunca, Fregelle, Minturno , Literno ,stastre Citta, Gesono disese dat Latia antico possedulo da Latino Re, ne riserita in Lau rento , Hliolo di Fauno, solio dei quale furono fouiogate molle Terre colla parentela fatia con Enea, donis venne quetia Signoria dei Re Latini Albani, si quali gomernavano insino a Capua. Ma li Popoli Latini pluanticbisono questi : Satrico colli Satrini, Pometia colli Pometini, Pitulon colli Pitulant, Tellene colli Tellenii, Tifataeolii Tifatensi, Cenina colli Ceninensi, Ficana colli Ficanensi, Crustumerion colli Crustumerii, Ameriola colli Ameriolani, Medullia eolli Medullini, Saturnia, Δυesu Roma edscata , Antipoli bugi dena Anticoli, Antenna colli Antennati, Camerio colli Camertensi , Collatia eolii Collatini, Amiterno colli Amiternensi, Norba colli Norbani, Sulmo boni vitta Sarmoneta colli Sulmini. Gli Albanid'Alba Longa, altrimenti detii Albensi, Molani, Aciensi, abolani, Eubetani, Cusuetani, Coriolani, Apiolani, Fidenati, Foretii, Hortensi, Longulaui, Manati, Macrati, Numiniensi, Olliculani, Octu-lani, Pedani, Pollustini, Euerquetulant, Sicani, Aurunci, SVotensi , Toleriens, Tutiensi, Vimitellarii, Veliensi, Venatulari,
23쪽
Vitellensi, si quali Popoli neu intestine guerre Latine furono Dentiastatio, comescrive Plinio allib. I. cv. . Ma quelli, ebe resaronod' syantico Latio sono, Ostiens, Afrodisii, Laetinie)se, An lati,
Auscurant, Fundani, Setini, Segnini, Lavici, Tusculani, Albani, Corani, Tellitrant, Lanuini, Ardeatini, Prenesini, Gabbini , Trebiani, Tiburtini, Aricini, Antigulani, Eγi, Aletrini, Florentinati, Novani, Compitani, Sinuessani, Aquinati, Cassinati, Volsci, e Priωernati, Sulmonensi, Cliternini, Anagnini, Lauicani, in Hernici. Si demas ex isto Ligoriano indice Hernicos, Anagninos, Cli
terninos, Privernates , Ossinates, Aquinates, Sinuessanos, Compitanos, Novanos, Ferentinos, Aletrinos, Anxures, & Fundanos, de loco ortensium, Arionenses legas, quorum Urbem Latinae Gem,
tis Livius lib. a. Artonam dicit, bc dii linguas Albanos ab Albensibus Populis, qui pariter Latini prisci erant, de Antipolim, non Antico- sim, neque Anticulanus Populos cum Ligorio dicas, sed Urbem Latinorum, ubi Ianiculum, & Roma sita est posivam assirmes, falsam etiam lectionem ejusdem Ligorii, qui ab Albanis Regibus Capuam,
Liternum, Minturnam, caeteraque Oppida circumquaque conditia scribit, Latiumque antiquum ultra Circieienses fines non extendas,
facile Ligorium ab Antiquis haud dillonare statim intelliges. Fuere praeterea in antiquo Latio tres illustres Pagi, seu Castra , Pagus scilicet Papirius, & alter Pupinius, uterque in Tusculano Agro, qui Papiriar, & Papiniae Tribubus nomen dederunt teste Festo de averborum significatione lib. I q. verbo Papiria, quo loci addit, laudatos Pagos de finibus aliquando bella suscepisse quamvis non desint, qui Papiriam Tribum a Papiria Gente dictam assirment. Extitit etiam Pagus Lemonius situs via Latina non procul a Capena Urbis Romae Porta, a quo Lemoniam Tribum nuncuparunt eodem Festo lib. Io.
Inter vias publicas, praeclarae in Latio fuerunt, & principes Appia, & Latina, inter fluvios Tiber, Numicius, Ufens, Astura, quae etiam Insula, oppidumque fuit, &Nympharum, de demum inter loca posteris memoranda, Clostra Romana, Turni Lacus, Templum, Lucus, di Lacus Feroniae, Aphrodisium, Nemus, Se Lacus Di nae Arici-
24쪽
Aricinae, Ageriae Antrum, Albanus Mons, Iuturnae Fons, Pometina Palus, Neronis Fossa, Lucus Iovis Indigetis, neae scilicet, cui Latini Templum Jovis Indigetis cognomento diearunt, & Ferentini LucuS, ac Forum, praeter Templa Numinum, quorum appellationes
Ex hactenus dictis palam fit, Latinorum priscorum Populos istos fidisse; Albanos scilicet, Aricinos, Ardeates, Antiates, Algidenses, Acienses, Albenses, Apiolanos, Amitinos, Antipolitanos,
Antemnates, Abolanos, Ameriolos, Auruncos, Bolanos, Bovillanos, Bubetanos, quos alii Bubentanos dicunt, Coranos, Cornos, quos Cornetanos quidam scribunt, Circaeienses, Coriolanos, Camerinos, Corniculanos, Collatinos, Caeninenses, Corbionenses, Crustuminos, Cusuetanos, quos Sigonius Carventanos vocat, Es lanos, Ficanenses, Ficulnenses, Fidenates, Foretios, Gabinos, Hortenses, sortalis Artonenses, quos Livius nominat, Labicanos, Laurentes, Lanuinos, Lavinienses, Longulanos, quos Longanos quidam appellant, Locrenses, Latinienses, Medullinos, Macrales, Ma- nates, Mugillanos, Mulucumenses, Munienses, Norbanos, Nomentanos, Numinienses, Olliculanos, Octulanos, Praenestinos, Pedanos, Politorianos, Poluilinos, quos Poluscanos plures dicunt, Pometinos, Pitulinos, Quaerquetulanos, Setinos, Satricanos, Sca'tinos, seu Scaptenses, Sulmonenses, Si lenses, Sicanos, Saturnios, Trebanos , Tifatenses, Tusculanos, Tiburtinos, Tellentos, Tolerinos, Troianos, Tutienses, veliternos, Vetellenses, Velienses, Venetulanos, quos quidam Ucnantulanos appellant, de Vimitellarios.
Praeterea Populi, qui Romanorum aevo Latinorum veterum Agrum incoluerunt, neque Albanorum Regum aetate erant, hi sunt,
Signini, Fabienses in Monte Albano, Ulubre ises non procul a Velitris, Foroappienses, Ostienses, Triumlabernenses. Neque dicas, plura praedictorum Oppidorum nomina, Urbibus, quae sunt extra limites Latii antiqui a Plinio descriptos convenire; quandoquidem licet nomina conveniant, dillonat tamen situs; omnia namque laudata
Oppida intra Anienem, Tiberim, & Circaejos posita erant testimonio Plinii, Dionysii, & aliorum, quo fit, Urbes, quae idem nomen se litae sunt, cxtra fines enunciatos sitas, alias fuisse ab illis, quae ad Lati-
25쪽
nos priscos pertinebant, & quarum indicem exposuimus I plures enim illarum ante Romam conditam deletae, quaedana in Pomoerio Urbis Romae inclusae, pluresque Romanorum Regum sortitudine everse jacuerunt, quorum nomina cum i psis oppidis interii sient, nisi Plinius ea indicasset. Quinimmo partem ejuldem Latinorum priscorum Agri arctis circumscripti finibus, Sabini, AEqui, dc Volsci occuparunt , quo fit confuses fuisse limites, de Scriptores quamplures errasse, putantes quaedam Latina: Gentis Oppida ab iisdem Populis subjugata, ac dein novis Coloniis ab Albanis Regibus exculta Sabinorum, , IEquorum , aut Volscorum jurisdictioni accessisse, ac Volscae, IEquae, aut Sabinae Centis suisse, cum tamen dilucidum sit, illa a Sicanis, vel Aboriginibus condita in Latini, seu Albanorum Regum ditione mansisse, ut jam diximus, & animadvertit Athanasius Kircherus de Veteri, & Novo Latio cap.7., cujus tamen scripta aliquibus mendis
obsita sunt, quae sine magna rerum antiquarum obumbratione probare non possumuS .
Expediti a nominibus Populorum , de Urbium veterum Latinorum, eorumque finibus, dicendum superest, qua de causa Romani, totum id Terrarum spatium, quod superius descripsimus antiquum Latium nuncupaverint, finitimasque Urbes in novo, seu adiecto Latio positas alteruerint. Festus verbo Latini prisci ait: Prisci Latini proprie appellatifunt ii, qui prius quam Roma conderetur fuerunt. Varro de lingua Latina lib. q. haec habet: diua Regnum fuit Ialmiriniet ersus Ager dictus Latium. Livius lib. I. , quem doctissimus Scaliger ad Festum laudat, memoriae prodidit, Colonias a Latino Silvio Albanorum I ζge deductus , priscorum Latinorum Urbes dictas fuisse. At idem Scaliger Conject. in Varronem de lingua Latina lib. 6. pag.76. antiqui Poctae
uam primum Casci populi genuere Latini
Cascos Latinos interpretor eos, qui ante si omam conditam in Colonias deducti sunt a Latino Sihio Albanorum Rege, quae a Romanii possea priscae dime sunt: unde fit, Castos Latinos dictos fuisse
ante Romam conditam Populos Latinos, quos in Colonias Latinus Silvius Albanorum Rex deduxerat; quo excmplo palam est, RO'
26쪽
manos, eosdem Latinos priscos nuncupasse ue quod Verum est, quandoquidem lectio Festi nimis late patet, omnes enim Populi, quos ante Romam conditam fuisse memorant, priscorum Latinorum numero accensere oporteret ; dictum etiam Varronis minus verum deprehenditur ; quoniam Caeninenses & Ardeates, qui Latini aetate suis regebantur ducibus e numero priscorum Latinorum delendi essent. Puto tamen Scaligerum supplendam esse ex Dionysio lib. r. qui tradit, omnes Colonias ab Albanorum Regibus, prius quam Roma Conderetur , deductas, omnemque Regionem, qua Regnum Latini protendebatur, Latinorum priscorum Urbes a Romanis nuncupatas fuisse; enimvero Virgilius, Solinus, & alii memoriae produnt, Ascanium Sc sequentes Albanorum Reges, plures Latinorum Colonias deduxisse , quas ideo fas non esset inter Latinos priscos numerare, si illi tantum Populi, quos Latinus Silvius in Colonias deduxit, Latini
Quare habes omnia oppida quorum Populos enumeravimus ab Albanorum Regibus Colonias deductas suisse, id quod satis aperte innuit Auctor Origin. Gent. Roman. , qui postquam plures Colonias regnante Latino Silvio dedustas retulit, addidit: caeteraque Oppi
De Iano ,-Saturno antiquis is Latinorum Regibus. IAM G imus Aborigenes, Sicanos, & Auruncos primos an
tiqui Latii incolas fuisse, nunc dicendum superest de Sicanorum, & Aboriginum Regibus. Virgilius lib. I 2. Itaeid. reserens praelium inter meam, Latinum, & Turnum Rutulorum Regem commissum, sic canit: Murranum bis atavos, in avorum antiquasonantem Nomina, per Regesque actumgenus omne Latinos
Precipitemsi copulo, atque ingentis turbine saxi Excutit, essunditque solo quo loci Servius prodit omnes Reges priscorum Latinorum, Murra ' C i nos
27쪽
nos dictos a Murrano primo eorum Rege; quippe, ut scribit Alexander ab Alexandro Geniat. lib. I. cap. 2. sicuti ab Augusto omnes Romani Imperatores Augusti & a Silvio Ascanii filio Albanorum Rege, quotquot Albae Regnum administrarunt Silvii dicti sunt, ita a Murrano, qui primus in Latio antiquo regnavit, omnibus priscis Latii Regibus Murrani cognomen inditum futile ferunt; idem Virgilius lib. . Sabinum Regem Latinorum antiquissimum nominat. Alii putant Oenotrum primum in Latio regnasse, huic successisse tradunt Italum , Italo Morgetem, Morgeti Siculum , sive Sicanum, ut auctor est Dionysius lib. I., cujus Verba superius cap. I. Ietu
limus; Sicano vero successiste ajunt Osirim , quem referunt Gigantes oppugnasse; post hunc regnaile produnt Lestrygonem Gigantem ex filio Neptuno nepotem, quem Hercules Osiridis filius, qui monstra ubique Terrarum perdomuerat, debellasse dicunt. Herculem vero Tuscum filium ex Arana conjuge susceptum Latinis praefecille, ei uiseque successores Morgetem Κithis filium , qui hastatus Juppiter, S Jalium, qui SospitatorJuppiter dictus est, filisse narrant; post hos regna D se Romam, a qua conditam Urbem serunt, de post eam Romanesi sum; hunc Vestinis,& Aboriginibus imperase, & primum, qui Saturnus , idest Pontifex Maximus constitutus sit, fuisse, ac succestoribus Pontificatus insignia tradidisse perhibent, ut referunt Casella deprimis Italiae Colonis pag.qo. &seqq. , Uossius de Idololatria, dc alii. Verum haec, quae Casella asserit incerta sunt, Se priscis Latiuis, Romanisque etiam ignota; quippe Annius Vilerbientis apocryphorum Scriptorum commentator, &mango, praedicta, Se his majora
posteris prodidit, quae nauseam movent. Quare ea, quae Latini, Romanique palam dixerunt, publicisque monumentis testati sunt, referre sussiciat. Auctor Originis Gent. Romanar. primos , & antiquos Latii Reges referens , haec memoriar prodidit: Primus in Italiam ereditur υenisse Saturnus, ut etiam Maronis Musa testatur; tanta autem usque id tempus antiquorum bominum traditur fuisse simplicitas, ut etenientes ad se addenas, qui ad instruendam vitam , formandosque mores aliquid conferrent, quod eorum parentes, at
que originem ignorabant, Coelo, . Terra editos non solum ipsi cre-
28쪽
derent, Grum etiam posteris a marent, veluti hunc ipsim Satur, num , quem Coeli, Terrae filium esse dixerunt. kuod cum ita laesimetur, certum tamen es, priorem Ianum in Italiam deveni se , ab eoque postea venientem exceptum esse Saturnum ; unde intellia gendum es, Virgilium quoque, non ignoratione veteris bisoriae , sed suo more primum dixisse Saturnum, non ante quem nemo,sed Principem , ut Troiae qui primus ab oris, cum procul dubio constet, ante Aneam , priorem Antenorem in Italiam esse pervectum ine. , sed, ut adpropositum revertamur, ferunt Creusam frecbibet Regis Atheniensium siliam specio mam , supratam ab Apolline , enixam puerum , eumque De bos olim educandum esse missum, ipsam mero a patre ipsarum rerum nescio Xuto cuidam comiti copulatam, ex qua
cum ille pater non posset exsere , De bos eum petiise ad confulendum Oraculum, quomodo pater fieri posset; tum illi Deum respondisse , ut quem postero die obviam babuisset, eum sibi adoptaret. Itaque supradictum puerum, qui ex Apolline genitus erat obtiam illi fuse, eumque adoptatum cum adolevisset, non eontentum patrio RG gno , cum magna classe in Italiam devenisse , occupatoque monte . , urbem ibidem constituisse, eamque ex suo nomine Ianiculum cogno- .minasse. Igitur fano regnante apud Indigenas rudes, incultosque , Saturnus Regno profugus , cum in Italiam venisset, benigne exceptus ho pitio est , ibique baudprocul a faniculo , Arcem suo nomine Saturniam constituit, isque primus agriculturam edocuit, ferosque homines, in rapto vivere assuetos, ad compositam vitam traduxit ine. Ise etiam usu gnandi aerir, ac monetae informam incutiendae , ostendisse traditur , in qua ab una parte caput ejus imprimeretur, altera navis , qua vectus ille erat. AEdes quoque sub Clivo Capitolino , in quo pecuniam conditam babebat, Ararium Saturni hodi que icitur ἱ verum quia, uisupra diximus prior illuc Ianus advenerat , cum eospost obitum ditinis bonoribus cumulandos censessent in sacris omnibus primum locum fano detulerunt usque eo, ut etiam
cum aliis Diis facrificium sit, dato Gure in Altaria , Ianus prior
nominetur , cognomento quoque adiuto Pater . . . . .
Sed Macrobius Saturnal. lib. I. cap.7. Camesen una cum Ianoresnasse tradit: Regionem isam, quae vocatur Italia Aegno sanus
29쪽
obtinuis, qui ut Hyginus tradit, cum Cames aeque Indigena Te, rarer banc ita participata potentia possidebat, ut Regio Camesene, Oppidum Ianiculum locitaretur, postea ad Ianum solum Regnum . redactum est, qui creditur gemina aciem praetulisse, ut quae ante , quaeque post tergum essent intueretur, qι procul dubio ad prudentiam Regis, solertiamque referendum est, qui in praeterita nosset, in futura reficeret ; bis igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepiset bospitio, in abeo edoctus peritiam ruris, ferum illum, in rudem ante fruges cognitas eti tum in melius redegust, Regni eum societate muneravit, bos una, concordesque regna Oemicinaque Oppida communi opera condidisse prodit historia.
Unde habes ex Auctore Originis Gent. Romanar., Jani ortum, quem Romanorum nemo palim fecerat, paucis exceptis, qui prodiderunt eundem Coeli, Sc Hecatis filium , teste Rosino Antiquit. Romanae lib. cap. II. ex Macrobio vero, Camesen ante Saturni appulsum, cum Iano regnasse, cujus rei alii Romanae historiar Comiamentatores non meminerunt. Ferunt autem Ianum, Zc Saturnunta
triginta tribus annis in Latio regnasse, cum enim teste Eusebio in Chronico editionis Pontaci pag. 69. Ianus, Saturnus , Picus, Faunus, in Latinus In Italia regnaterint circiter annis cenis tum quinquaginta, &sint qui Pico annos triginta septem, Fauno quatuor & quadraginta, Latino sex & triginta tribuant juxta computationem Syncelli pag. III. editionis Regiae, merito Iano, & Saturno annos tres & trisinta Regni, ad explendos centum quinquaginta ab Eusebio memoratos assignant, ut refert Theodorus Rychius Disserti de primis Italiae Colonis cap. 3. quae porro incertissima sunt. Non tamen desunt, qui assirmant, aut Saturnum nunquam in
Latio fuisse, aut si suit, diu ante Ianum regnasse, quod Theophilus lib. 3. ad Autolycum inter opera S Iustini Martyris pag. I 3 s. asserat
Belum, & Cronum, quem Latini Saturnum vocant annis trecentis
uno, de viginti, Trojano bello superiores fuisse, unde fit long ante Jani in Latium appulsum, Saturnum vixisse, si Eusebianae computationi credendum est. Hinc Rychius dicto cap. s. putat Ianum a Sterce Pici patre in partem agri Latini, & Regni receptum, illi mortuo , sub Saturni nomine, divinos constituisse honores, Latinosque
30쪽
loc de causa Stercen, Saturnum nuncupasse; & quidem D. Augustinus de Civitate Dei lib. I 8. cap. I . laaec tradit: De Picipatre Satumno tiderint quidsentiant talium Deorum cultores, qtii eum negant
bominem fuisse, de quo ali cripsierunt, quod ante Picum suum flium in Italia regnaterit, in Virgilius notioribus literis dedit ; sed haec poetica opinentur esse sigmenta , Pici patrem Stercen potius fui' ainmerent, a quo peritissimo Agricola intentum ferunt, Mi οanimalium agri Decundarentur, quod ab ejus nomine Stercus dictum es, unde er hunc quidam Stercutium vocatum scrunt. ualibet autem excatafr eum Saturnum appellare Voluerint certum est tamen, bun uisse Stercen, e Stercutium, quem merito agriculturae ferunt
Haec D. Augustinus, cuius aevo antiquissimi Romanorum Codices rerum adlauc extabant; verum praedicta historicam veritatem confundunt , adversantur etiam antiquis Scriptoribus, qui non . Ianum a Saturno, sed Saturnum a Iano exceptum testantur, & qui Latium dictuna fuisse produnt, quod Saturnus Jovis iram fugiens, primum in hac ora delituisset, ut fusius dicemus suo loco . Neque annorum computationes quas Rychius refert, aut D. Augustini opinio, vetustissima rerum gestarum monumenta obumbrare pollunt quandoquidem, tam ipsi Graeci, quam ipsi Latini Historici, qui prissicorum saeculorum mentionem faciunt, falsa veris, atque vera fabulis commiscent, usque adeo, ut neque Deos, neque eorum cultus , aetates Deorum, aut nomina, & ritus assequi valeas; si enim legas Macrobium, Se Lactantium , quinimmo Plutarchum, Varronem , Festum, & smiles, Poetasque praesertim , videbis uni Numini plura nomina, plures aetates, pluresque potentias tributas fuisse, cum alii Ianum Apollinem, & Solem eumdem faciant, & Faunum eumdem esse, & Panem,ac Silvanum affirment; cum enim tota Gentilium Re Iigio fabulis, Si figmentis innixa esset, facile unicuique datum erat ex fabula hi storiam componere . Itaque, ut alibi diximus, nostrum non est reserre ea , quae vera sunt, cum Scriptorcs primas illas aetates erroribus faedaverint, sed ea, quae I atini prisci, & Gentes vera existimarunt; unde evenit non
posse Saturni originem diversam dici ab illa, quam Latina Gens credidit ,