Veteris Mediae et Persiae monumenta descripsit et explicuit Carolus Fridericus Christianus Hoeck Brunovicensis, bibliothecae regiae academicae a secretis. Commentatio historicophilologica ab amplissimo Gottingensi philosophorum ordine praemio ornata.

발행: 1818년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

VIRIS

GEΝEROSISSIMIS ET EXCELLENTISSIMIS

CAROLO FRIDERICO ALEXANDRO

' AUGUSTIsSIMO AC POTENTISSIMO BRITAΝNIARUM HANNOVERAEQUE REGI

A CONSILIIS INTIMIS STATUS ADMINISTRIS

MAIORIBUS ORDINIS GUELFICI INSIGNIBUS ORNATU ACADEMIAE GEORGIAE AUGUSTAE CURATORIBUS MUNIFIcENTISSIMIs' Eae saPIENTISSIMIS

3쪽

PELIOITATIS PUBLICAE CUSTODIBUS VIGILANTISSIMIS

PATRONIS ET FAUTORIBUS SUIS ΙΝ. GENTISSIMIS

HANC SUAM QUALENCONQUE OPELLAM SUMMAE VENERATIONIS MONUMENTUM DICAT ATQUE CONSECRAT ,

4쪽

Annus est et eo amplius, ex quo Amplissimus PhiIosophorum ordo hanc meam quaIemcunque commentationem praemio Regio ornavit; iam vero demum typis expressa prodit. Quod qui factum sit, paucis te admoneo. Quum in eo essem, ut opelIam hanc preIis subiicerem, ent ex Anglia ad nostras oras afferebantur recentissima Britannorum in 'Persia peregrinantium opera, Malco Imii scilicet, Elphin. stonii et Pottingeri, quae quidem licet pauca tantum ad nostram rem continerent, ipsis istis paucis commentationem meam egere nolui. Maleolmii liber idcirco haud negligendus videbatur, quod tabulis nonnuIlis aeneis monumenta' exhibet, ab aliis peregrinatoribus vel omissa vel negligentius depicta; reliqui vero duo quum regiones peragraverint, anistea prorsus fere nobis incognitas, ob id ipsum attentione sunt dignissimi. ordo. A. igitur rogatus facile mihi concessit, ut,

quae continerent auctores isti, in Usum meum converterem. Quae vero benevolentia ut causa exstitit, quominus statim Prod,

5쪽

UlLECTORI. prodiret commentatio mea, ita novam temporis moram esse-cit aliud, quo nihil optabilius mihi contingere potuit et iucundius. Ab Academiae enim huius Curatoribus summis Ordinis A. interventu, quod vix Iperaveram, impetravi, ut commentationi meae, haud isto honore dignae, ex largitione publica octo adderentur tabulae aeneae. Quamquam igitur paulo serior, ornatior tamen prodiit; tabulae enim ex optimis monumentorum emgiebus, quas exhibent itinerariorum scriptores optimi et recentissimi, desumtae, a Riepentiusti artificis clarissimi diligenti et 'perita manu aeri incisae sunt.

6쪽

Ouaestio ab Amplissimo Gottingensi Philasophornm ordine

. in annum MDCCCXV l. proposita: Describantur veteris nediae et Persae monumenta, quorum aut apud veteres scriptores mentio occurrit, aut ad huc resiqviae Iupersunt, et ad quam aetatem quos auctores illa referenda sint, disquiratur. Persepolifana tamen, de quibus satis multa disputata sunt nostra aetate, breviter tantlim recenseantur, mimi plane excludantur 'nonumentum auctore Fest O f. h. v. dicitur, a monendo, quidquid nos monet, sive monere potest rei alicuius praeterbiae, ut libri, historiae, statuae, sepulcra, tituli, fana, porticus, ceteraque eiusmodi. Quo quidem sensu latiori quam plurima vocabulo isto comprehenduntur: quivis enim lapis vel lapicidae manum expertus, vel rudis adeo industria aliquo loco positus, aggeris tumuli, colles et convalles arte

ei sectae, innumeraque alia monent te, vel monere possunt ali-euitis rei. Attentione digna rea Omnia sunt, nec tamen pari ratione, nec uni eidemque conlilio. Historicus et Geographus, qui terrae priscam conditionem velit cognoscere, nubia, quae ipsa regio, de qua quaerit, prae se fert antiquitatis indicia, vilis habebit et comemti. Aliter iudicabit artis peri

7쪽

VIII PRAEFATIO. tus et architectus, non omnia enim, quae curat ille, pensi habebit hic. Alia etiam sunt monumenta, quae acumen eXe

cebunt eius, qui populorum antiquorum linguam investigandam sibi sumserk. Quo igitur sensu, quove ambitu, a nobis saccipiendum est vocabulum monumenta 3 Ex parte docet ipsa quaestio, ex parte divinabis. Verba enim quae subiecta

sunt: μ quorum aut apud veteres scriptores mentio occurrit aut adhuc reliquiae supersunt , indicare videntur monumenta 'architectonica: aedificiorum rudera, urbium ruinas. Qu.i: hus tamen haud dubie adiungenda sunt sculpturae opera, sive ipsa illa architectonica iis insignita sint, sive disiuncta ea, e rupis superficie excisa, inveniantur: attentione enim sunt dignissima; et per ea luce saepe collustrantur, quae, vel comiuncta cum iis, vel in eorum vicinia, inveniuntur opera a chitectonica. - Sed alia quoque supersunt Persarum monumenta. Non numos intelligo, excludit enim eos A. ordo. . . Inveniuntur passim in Persia artis opera forma minima, lapidea alia, alia ex aere fabrefacta, figuris et inscriptionibus insignita '), quae utrum disquisitione comprehendamus, necne, arbitrio nostro relictum video. Omitto et haec: ut enim . ea diversa prorsus sunt ab operibus architectonicis, ita ma

iori iure de iis aget, qui de numis lapidibusque scalptis dis. quisitionem sibi proposuerit.

8쪽

. . I

Gravissima adhuc superest componenda res: quo scilicet fine tota nostra instituenda sit disquisitior . Duplex, ni falli.

mur, , in universum est de veteribus monumentis disquisitionisgonus, historicum alterum, alterum quod artes sectatur. Potes de monumentorum au ore et aetate disquisitionem mere histo- .ricam instituere; sunt quoque, qui, in artis monumentorum indolem et naturam inquirere, solum sibi finem proponant. Licet coniungi poterit utrumque consilium, et necessario ades in hac illave re coniungi debeat, alterum utique primarium habebis finem. Artis opera, nisi ita comparata sunt, ut eorum aetas et auctor vel omnibus constet, vel ex ipsorum monumentorum artis indole colligi oporteat, necessario histor, cam istam disquisitionem requirunt, ne, qui de artis indole. quaerat, fundamentis egeat firmis solidisque. Cum aliarum terrarum, 'tum Persiae inprimis monumenta, per Britanno. rum operam, nostris temporibus magis eaplorata habemus. Quamquam daaud contenderim, tersectam artis historiam ex iis, quae iam nobis innotuere, conscribi posse, in universum tamen de artis veterum Persarum indole et natura iam disquiri poterit, modo id praestetur, quod fiat antea necesse est.

Nimirum de plurimorum Persiae monumentorum auctore et aetate vel fabulosa prorsus et reiectanea referunt peregrinutores, vel saltem in diversissimas abeunt sententias. Prius-

quam igitur illa de artis indole locum habere potest disquillio, necessario requiritur de monumentorum auctore et aetate

examen. Quae quum ita sint, eos consilio quaestionem ntistram propositam puto, 'ut colligerentur ea, quae de veteris Mediae et Persiae monumentis nobis innotuere, collectis vero iis

9쪽

N. PRAEFATIO.

. . .

et descriptis, ad quam aetatem, quemve auctorem illa reserenda sint, disquir etur; adhibita tamen singularum partium explicatione . - Non igitur artis indolem, sed historiam spectat haec mea disquisitio.

Finis ille mihi propositus non solum monumentorum tractandorum rationem, sed totius commentationis Ordinem con' stituit. Non chrosologicum seo geographicum ordinem elegi ; secundum diversas Persiae provincias opellam meam dis. Pescui. Facilius. enim hac ratione omnia, quae in unaquaque . terra reperiuntur, artis opera uno obtutu comprehendas; singuli quoque monumenti perfectiorem tibi fingas imaginem. Non raro accidit,. Ut uno eodemque loco diversissima aetatis opera coniuncta inveniantur: eorum alia aliis libelli

partibus tractabit, qui artis historiam conscribere 'sibi proposuerit; vix vero hoc fieri poterit ab eo, qui inprimis studet,

ut clara exsistat omnium, uno loco inventorum, virlis. Operum imago. - Continet haec mea opella, quot capita, tot singulas disquisitiones, iis quibus, pro diversa materie, diversam secutus sum tractandi rationem. Nimirum unam monumeotorum 'Persicorum Partem. ex solis veterum auctorum testimoniis cognovimus, alteram e X peregrinatorum nunciis; sunt vero multa artis opera, quae tum ex illis, tum ex his nobis

innotuere. In quibus quidem ita egi, ut, si plura per recentiores de iis prodita inveni, ab horum narrationibus incipe. rem, ii vero per veteres pigra constabant, ab his ipsis ordirer disquisitionem: collegi enim eorum, quae ad rem facere videbantur, loca omnia, ex iisque, quatenus fieri licuit, mo

10쪽

numenti situm et naturam postquam effeceram, ad peregrina. tores conversus quaeliVi, an, quae apud illos exstent, ab his reperta suerint.

Praemonenda de veteri Persarum historia commentationi addere, e consilio non duX i. singulis enim si afferre velim, langius me a scopo deductum iri scio, generalia vero ita pedicognita sunt, ut iis immorari nolim. Persarum rutis opera in tot iure distinguuntur tempora, quot historiae Persicae uigohahentur periodi: Achaemenidarum, Arsacidarum et Sassiani.

dprum. Quum vero Arsacidarum aevo nonnisi unum monuis

mentum, ex iis quae inventa sunt, tribuendum videatur, sem. per fere, si exceperis quae historicum nostrum aevum excedunt, vel de Achaemenidarum vel de Satanidarum operibus nobis agendum est. - Singulae, de qua egi, terrae pauca praemisi, in quibus, praeter finium constitutionem et soli aerisque conditionis .descriptionem, ostendere studui, quae terrae quo tempore inprimis cultura eminuerint; porro quae inventa sint monumenta; quae adhuc latere credibile sit; quae denique nostra, tum veteris conditionis, tum hodierni status, cu tuscunque terrae sit cognitio, quibusque ea debeatur.

Initium totius disquisitionis feci a Perside, licet veteri . Mediae, vel si situm eius spectes geographicum, ' vel eius.

dem antiquitatem, primus locus deberi videatur. Neglexi leviores istas ratjones hac de causa: monumenta veteribus Medorum temporibus tribuenda, exceptis Paucis iisque pedi

quam dubiis, quod scimus, supersunt nulla. Clarum igitur est, . '' a longe

SEARCH

MENU NAVIGATION