Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

io 8 PROVINCIA oppidii ,sex milliaribus ab Oloinucio, Boemiam Versus, qud nos aduocauit eius oppidi Satrapa UVencessaus Morhovvishiu Catholicae Religionis tota sua iurisdictione instauradat gratia. Natus erat parente, Picarditici dogmatis aemulatore si diosissimo, iisdemque institutis perquam accurate imbutus, Viennam tamen puer nostras in Scholas missus, Grammaticae praeceptis informandus, sed domestico curatore insigniter Haeretico; cuius vigilantia, prohibendo ab discipuli sensibus Catholico semine,, tam efficax esse non potuit, eius ut radices tenacius non haererent in puerili pectore. Quem sincerae pietatis succum libens hauserat puer, eum deinceps fouit studiosius, &adolesces gustauit cum voluptate ac fructu,ac gradior pistea,quantumuis repugnate genitore,quod interiore sensu occultarat de Romana Fide iudicium, expromsit intrepide, Catholicumque palam omnibus , paucis annis ante mortuum patre, prosellus est, nec ita multo pdst demortui quoque reatris haeres amplissimum nactus est patrimoniu. BOscouitianis erudiendis adhibiti nostri mox ad templorum cultum splendoremque reuocandum, quem Picarditet aboleverant,conuersis studiis,caz-teraque omni procuranda Catholici moris institutione, sensum pietatis in populo concitarunt, ex quo Romani ritus ac dogmatis penitus percipiendi fructuosa sequeretur curiositas , dc deinde studium eius amplectendi. Parando etiam selo, Catholicae velut arationis & sementis,tanto molliori obsequetiorique,in pueritiae ac adolescentiae

112쪽

animis,Picarditae Mitiistelli Gymnasiorum proci ratione procul abacti sunt, qua sedulitate adhibi-ra, quinquageni cives ,&in his nobili loco nati

aliquot,paucis mensibus,ritu= & Sacrorum communionem inter Catholicos sibi adsciuerunt. Capitaneus more gentis appellatur summus tota Iuris dictione magistratus , cui secundum Principem cum potestate imperioque praeest , quo munere fungebatur antiqua nobilitate , scientia administrationis, rerumque gestarum gloria clarus vir, caeterum natura seuerus , & asper moribus, cum eo Venimus , cuius tamen haud laboriosa fuit expugnatio , quod aperte ostensam veritatem noricae Haeretico ingenio auersatus est, aut praefractδimpugnauit, sed agnitam continuo arripuit. Is de se , .um Catholicorum Sacrorum, & ingenii sui etiam admiratione , libens frequensque commemorare solet, quemadmodum cum natura esset ad fletu minime proclivi, tamen inter obeundam apud nostrum primam omnium Confessionem, ipse in lacrymas solutus derepete ita esset,paene ut totus difflueret. Pro ea verb prudentiae ac graui talis opinione, quantam ea omni plaga pridem nactus est, uti, nec leuitate animi, vel ignorantia, nec cuiusquam adductus gratia, creditus est , Pi- carditis defectonem iniuisse, ita eius ad nos transitio maximis momentis eius populi animos ad. Catholicam Fidem videtur incitatura.Per cos dies funestus casis Viennensi mercatori, Caluinianae sectae , accidit, quem Boseouititius Dynaste; in memorabilium euentorum capite, suis ephe meri

113쪽

reo pROVINCIA meridibus consignatum, frequenter solet recensere, nosque quonian eius testes fuimus, tanto Certius memorabimus. Vienna mercium quid pia Baronis iussu aduexerat, ab eoque qliasi Catholi cus , mensae fuerat adhibitus, cum exorto de Fidei capitibus sermone, damnatoque ab caeteris Caluinismo, ipse acriter illius partes tueri coepi usque xd dum eum rationes , & verba deficerent. Tum vero caput suum deuouere, tertiumque ab illo diem optare sibi fieri extremum , nisi Calui nicum dogma cum recta ratione, atque illo Euangelio, cuius Christus esci auctor,penitus conueniret;nostro autem Sacerdote, qui simul accubuerat , increpante hominis insanam exsecrationis formulam, is errore, ac studio Caluini amens,de-ilotionis carmen in se ingeminare tanto assiserantisis, atque audacitis. Propius aberat ab homine scelerate impieque temerario Diuina ultio,qua

ipse forte cogitaret; qui postera die sub pradium, via non comparebat in Dynastie Basilica, ipseque

percontaretur, quid eo factum esset , nunciatum est eum habere pessime, multoque peius deinde sub vesperam; postridie autem constitit concubia nocte temere deuotam infaussu morti animam efflasse.

CRVM LOVI EI SE COLLEGI VI

IERPETUAT AE toto anno conciones geminae, Boemica altera, altera Germanica, & caetera Haereticis strenue nauata opera, priore anno,

114쪽

de ipsorum corp0re tricenos splenos; posteriore binos ac vicenos nobis , hoc est Ecclesia peperit, non poenitendo in tam obstinatis ingeniis compendio 1, quodque a Bocinis impetrare arduum sit non minus, quam Herculi clauam excutere; hoe anno, quinis ac quadragenis; illo , quaternis &quinquagenis sacrum Calicem de manibus extor- . simus. Ex his unus , aetate grauis , ac auctoritate praecellens,annos iam multos pressam silentio haeresin, specioso retinendae Vtriusque Speciei tegumento,callide celabat, cum in Catholicorum coetu Diuinam Hostiam rarticiparet, nostris eum frequenter exitialis sibi fraudis,officiique sui commonentibus , sed euentu semper irrito ; quem l men interpellandum sibi sumserunt, quoad obstinatam voluntatem conuellerent. Et suus denique

constitit perseuerantiae labor , ut is aliquando palam omnibus in templo , pro ipsa summa ara Sacerdotem nostrum euocaret, cuius ad genua procumbens , ipse se reum egit noxarum omnium,

quibus a puero Numen laeserat, quarum absolutus, animo iam plane Catholico , Caelesti mensa accubuit, factum eius demirante, ac approbante uniuersa ciuitate: nihilo autem minus ipso suum sibi facinus gratulante , ciuibusque suis lucem, quam sequerentur , libenter praeserente. Picarditae cuidam ciui, ex grauiore valetudine lecto pridem affixo, incidebrat diuinitus afflati quidam instinctus, Beatae Virmnis Caio utensiis, prodigiorum laude celebris, in roboris subsidium,& leua mentum morbi per preces adhibendae ; quam ani-

115쪽

ris Ino v INCIA mi motionem, ut rem se indignam auersabatur, Sacerdotisque nostri, quem ea de re consuluerat, verba, de Magnae Matris , in eo genere praeclaris dotibus audire neutiquam sustinebat. Catouiiuntamen ad Dei matrem excurrit, quo animo non constat; sed eum non puduit reuersum uxori an uerare , longe sibi melius factum esse ab ea per stinatione, ad Mariam Dei Parentem instituta ; &..iridem eiusmodi testimonium, erga se immeritum, benefica: Virgini dedisse Numine adigente visus est, qui ut antea putarat impium tribui vim sanitarum Dei Matri, sic post redditam valetudinem Haereticus tamen perseuerauit. imperator, Imperatrixque, Boemicae gentis Comitiis, Budia cum proximam in urbem edictis, Crum vij tantisper sunt versati, geminumque nostrum drama in urbis arce spectarunt; quorum actores Omnes caesar Imperatoriis vel rhedis , vel equis triumphantium specie, lituis, tympanisque pompa vniuersa concrepante, ultimo ex oppido in arcem traduxit; Imperatrix vero primarum partium ado- .lescentes quinque muliebri cultu prodituros, suis manibus vestiendos comendosque depoposcit, eisque mirabilem dignitatem, & argumento m Time congruentem a finxit. Ex illustrissima Ro- seensum similia, quae Crumlouium olim condidit , huius quoque collegi j conditorem habuimus , Societatis amantissimim; cui deinde ino tuo successit Haereticus frater, is de cuius obitu priore Annali scripsimus , tantb ab omnibus C tholicis , se nostro in primis nomine alienior, ut

ea causa

116쪽

ea causa nos excluderet attributis olim ab germ no familiae huic annuis quingentorum florenorum vectigalibus. Eius iniuriae supplice libello admonitus ab Collegij Rectore Caesar, beneuolenti in nos pleno Rescripto. ianuam illam pensi erit Collegio deinceps numerandam edixit ab iis, qui Roseensium amplissimam haereditate gen

tilitatis iure adierant. i. . .

COMMOTOhIENSE COLLEGI VII.

S I N ε noxa cuiusquam de nostris, & tota ciuitate, circum ipsasque Collegij aedes, oc in nostris fere penetralibus saeuiid pestilens. virus

priore anno, exstinctis Auobus die pauperum contubernio , cui nos praesidemus. Quo amplior illustriorque per eam calamitatem offercbatur de Commotouichsibus bene merendi materia, eo insederat nostroru animos alaciixas maior deferudae illis suae operae , ac fortiter in male affectos conferendae. Verum partim h insita insenh duritie, partim ab errore, quem in eis studiosissime fouent S Praedicantes ,& earum partium capita, per nostros oblata sibi animorum subsidia neglexerunt; ut in tanto ciuium numero, septenis dumtaxat, operam nostram: vel deposcentibus, vel admittenditibus tiles esse potuerimus. Ab Luthero ad Christum octo translati, atque illi quidem non maiorum gentium homines, sed quod in. Commqto-uicnii agro satis esse videatur, pro eo . rcrum sta' eu,qui est in praesentia .Enimuero Commotouie

117쪽

H PROVINCIA si cuipiam de Lutheri conuentu cum Iesulta collocutum esse, tam capitale sit, quam parricidio manus inquinasse. ubi ad Praedicantes fama rei emanarit ; cuius noxae anno posteriore apud eos factus reus ludi magister tantum non suo excidit magisterio. Nihilominus, quibus arguti aliquid sub larua papilla micat, conciones nostras, Dei dentibus licet Lutheranis Popis , palam adeunt, neque deest,quod obgannientibus ignauis canibus apposito referant, Mo illorum os obducant ; ut ea messis, quae nunc hiberna in herba est, si aliquando aestatem thabiturai videatur. Lecti sunt hoc anno manipuis tapa insecundo agro non

quidem plures, qu in reoro, sed potioris notae; nobilis siquidem matroiia, ipsiusque filiae aliquot,

clari nominis miles Husini celebris, & supra hos capita deinde quattuor , Praedicantium iras& minassusque de ue habentes alacriter in Pe-3ri cymbam concesierunt. Quae vero ansa non suppetit' in urbe operet in diues conferendae,tanto h cluculentior in agro subministratur,ex circummisi sis oppidis pagisque, unde terna hominum millia prosecta, piae perearin tionis nomine, ad Beatae Mariae Cruptaefisis quattuor , Sacerdotes nostros aliquas o pati obruerunt, tricenis licet sacerdotibus extraneis oppetias ferentibus, cum toto

eficessab PQ esto. in oppidum ditionis .ems,adstati Bbemrae, versus Misissimo, ubi libentibus op-

ii pidanis

118쪽

A V . s. et n. I A. ii

pidanis , & paganis . oppido finitimis, ea omnia administrata nauacra,& erga Omnes hominum or dines , quae huiusmodi cxcursonum sunt propria, nec maiore nostra, quam illius populi totius vo Iuptate, cui Dynastes ipse, coniux, & omni om-D o familia, illituri exemplo aa omnia pietatis ossicia praeibat. S C H. .R.EckEN I VM de inde, cum pestilenti aura campestis regio assar tur, i cessimus, in editam supra rupes arcem , ait Albin fluuium,ubi eadem paene wncionum,exerr rcitatis in umque caeterarum munera, erga Dynastae amplam samiliam, atque in Duxovienses oppid

nos, obseruata sunt. Quae disciplina 3bi ed usque xen erat dum sua sponte currentes in plotatis sta dio Pynashq familiares,mterant ad sepus su ipsorum tutelae comitti s institutoris carere prisciit uin vicina montiu iuga degressi sunt ζx arce nostri, suam quoque industriam siluestribus hominibus , cultura tanto egetioribilis, comodaturi;ubi accidit peroppintvuc, ut ad maxime voletis, & attei s de Fidei rudimentis,loco& auditoribus congrucs --

beretiar potio,quattuor ex eo conuetu, prima te-

tatione,ad Ecclesiae sinu redeuntibus.Ex illis iugis in plana camporum,&frequentissima incolis oppida des entum est etiam, sed longe uberiore laborum compendio; nam pud Auit lases vulgatis sollemnibus Missionum nostrarum indulgentiis incredibit: dictu ea , ibus helitus incesserint Catholici, quamquam rari deinde ad earum fructum hauriendum Confessione se compararunt; non tam quod plerique non vellent, quam quod' H a extra

119쪽

extra Pasca Confessionis mos eo loci nondum increbuerat , & longa eius rei desuetudo initu iaciendi rusticanum pudorem plerisque omnibus inducebat. Ea tamen voluntatum propensio, qua publicὸ priuatimque nostri,eorumque habita verba ad populum excepta sulit, lucris etiam ingentibus est apponenda , quando in oppidanorum animis paratum est solunt idoneae deinceps cultu

rae inferendae. Nam concionantibus nostris Haere

tici frequentes sua sponte adfuerunt , & indicta magistratus imperio maxime sollemni omnium ordinum, Tribuumque supplicatione, placando in pestilenti calamitate Numini, suam praesentiam therani neutiquam illi subtraxerunt. His, eius modique aliis, & suorum excitatus emolumentis Popelius Dynastes,ordinariam suae ditioni nostrorum Missionem a Praesidibus Societatis depoposcit , & obtinuit.

7 VODO MENSE COLLEGIUM.QV A v x VOR & quadraginta res suas, seque

ipsos ad haeresin, velut ad tutissiritu portum,dppulerant, quos commonefactos imminentis inde nauseash, retro ad Ecclesiae fidam stationem reduximus ; quo de numero censentur & primaria Virgo,&Praedicans fassionis Vtraquisticae,qui eodem tempore bene vivere, recteque mori nobis auctoribus didicit. Hunc criminis cuiuspiam peractum reum indicat huius ahni decimi tertij com-mpntarius, nosque reuocat ad eius rei memoriam

120쪽

A v s T R et A. III proximo Annali refricandam; in cuius tamen iii Nouodoniensibus capitibus nulla plane il- Iius exstat vel Praedicantis vel criminis mentio. Compertum certe flagitii grauioris esse oportuit,

cum cum sui pessune habuerint ante supplicij die, qui Praedicantium alioqui scelera dissimulare so-Ιerit studiose, atque ne,qua eorum fama in vulgus efferatur, omni cautione prouidere. Cui ergo ca-

Pite Iciendum scirent, quod in leges admisister, Cum,suis sacris prius exaugurandum Praga destinant ad summam Vtraquistici dogmatis Antisti tem ; ne qua scilicet labes ex hominis nefarij, non exaugurati, sanguine in suam sectam aspergo retur; atque uti hoc suo facto hebetis populi stolidam mentem insaluarent cumulatius,falso persu

si sacerdotium suis inesse Popis , quod eis illo ritu

detraheretur , vindicatis interim ipsorum sacris turpi re ignominia. Eius porro exsecrationis sic habet ratio, ut in mystico fraterculorum conciliabulo, praesidente supremo Antistite, reus ex vin culis audiat coniecta in se acerbe ab obiurganti bus collegis probra omnium scelerum, quibus communes cum ipsis ordines turpissime inquinauit ; eisque maledictis pro rei grauitate exaggera Us ; velut deradendo penitus ordinis characteri nuper impresso, concerpuntur publice, quas Formatas vocant, litterae, quibus eius olim cruditio, probitas, ordoque commendabantur. Hadigitur, Vtraquisticae germanitatis stirpitus exscindendae nouacula velut desquamatum , delibratumque, suo gradu ac ministerio misellum praedicantem,

SEARCH

MENU NAVIGATION