Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ae8 PROVINCi Arocia Beati Patris adhibendis reliquiis: quem sic edomitum decimus quintus dies secundum rem Diuinam, atque exorcismos, debilitatum penitus fractumque, de aliena possessione felicissime de Pulit , ingedii Romanarum partium existimatio De. Hanc veluti Marpesiam cautem, ad quam La theranae sanctitatis Heroes suae temeritatis alliserant rostra, obtriuerantque, tam nullo negotio a nobis fuisse deiectam, & in illorum quidem Ocalis , quos testes suae infirmitatis Praedicantes habuerant : perinde quasi fuit atque ipsum Lutheris Numimis radicibus, in ea regione, conuellisse, ac eadem opera, Lutherano in solo, asseruisse Catholici ritus dignitatem,sanctitatemque. Quo autem minus ambigere possent aduersarij, Ecclesii Romanae propriam esse praerogatiuam potestatis in Cacodaemones, percommode accidit, Vt per eosdem dies,abeodemque Sacerdote nostro,puella, decimum & septimum abhinc annum Energumena, sanaretur, quam rumor proxime collatae finitatis procul ad simile subsidium exciverat, simul & puerum veneficiis teterrime affectum, cui allatu remedium salutare fuit. Tam felix leuandis corporibus euentus ansam praebuit quam plurimis,salutis animorum expetendae,atque conseque-dae, quem in numerum allegi voluerunt Haeretici plus sexaginta. Principis Corbeionis propinquus adolescens , in Haeretica familia, ipsi nomine Catholici ritus infestissima, integritatem morum ac Fidei sanctissime fortissimcque tutatus est, sed in morbo praesertim ; qui ei fuit ultimus, cum

212쪽

pse oranti, pezulanter familiares illuderent, ipse contra hoc ardentius frequentiusque precaretur, Catholico more, Fideique suae prosessionem, ex formula, vernacula lingua, uti omnes caperent, idemtidem pronunciaret. Eius demortui corpus per densissimos Haereticorum cuneos Sodales no siti extulerunt , illustii ac numerosissima pompa, tet sua frendentibus Luthetanis, tamque auda ci Catholicorum facinore suae te lae graiacm Imminere plagam pr.esagientibus. .

, E MER ICE N SE COLLE GIV M

PAτRi. Nicolao Simia hic Unus vitae ro stremus fuit, at ille quidem , sicut ab conluetudine ipsus religiosiuimae vitae , praeclararum actionum laudibus insignis; ita diuturni molesti que morbi conditione singularium virtutum ede dis facinoribus perillustris. Aetatis media ex aequo partem Societati fidelissime ac utilissime commodarat, navis, cum obiit, annos quadraginta, decimum autem agens ex quo in Prosellorum cohortem allectus erat. Viginti annorum adolescens abaptista,contra sui gregis morem, cum de norstro audisset, quod omnium grauissimum est pestriculorum, imminere sibi periculum, nondum Baptismi aquis expiato , consilium salutatia suadentis cupide arripuit, di Catholicis perlibenter aggregatus est. Embricens. cuipiam Caluiniani Popar annos nouem iam imposuerant , cui apud

o illius

213쪽

illius sectae proceres de sui dogmatis capitibus co-sultanti aliquando accidit sciscitati, numquid i psi

apud Deum, agentem olim seuerum omnium mortalium iudicem , pro se, in ea secta morituro, sponsores intercederent. Homines alioqui praefidentes, suaeque nihil non tribuentes causae, te ruit ea percontatio,perplexaeque mentis conscientia spondendi fiduciam adeuiit, ut praecise negarerent, eo se genere sponsionis certaturos. Vanit

tem dogmatis,paullo ante anxio,facile persuasit ea suorum magistrorum dissidentia; quamobrem ille ne momentum quidem in eo luto sibi haerenduratus, ad nos confestim adlid,& cum Christo sponsaque ipsius Ecclesia reconciliatus est. Opinili stipeiidii lenocinio: illectus noster quonda discipulus, bd ah Catholicus , eo fuerat delapsui, ut apud Hae ticos ecclesiasten ageret, animo tametsi Catholi,u citi libcynno cum formula quip- dari Catechisiasi auditoribus explicanda obtrud retur , qu bd ea forsitan disertulis' exprimerent atrocia haereseon capita, suiusmodi sacrilegio ab- .stinendutii fatus, discessionis ab illis partibus

inde ansam arripuit, neque se ullis vel precibus, vel donis distineri passiis est quin ad nos aduola reti Euri clipide adeuntem cupidius etiam ex in mus, piisque commentationibus per dies in quot excultum domi,magna ipsius voluntate, o Ecclesiὰque Pestituimus, cuius in secietatem pli, quinhile ad triginta ex Haeretica gente concest mini. Ex itinere ad nos diuetiit Mauricius, Comes Nassa uvius , cinii in domitatu filiae Britanni-

214쪽

et , Regis , Palatjno desponsae, cui ad nos ad eun in an aliam, qdam beneuolentia: fui si e cauil , facile ipsius ex vultu , se 'nibusque ycrspectui' est, quod P i iam familiarissime, ac humanis inpex etiatu s est nobiscum, atque in digrest i tuam opernuo proli ο detulit , sequo amicum futurum vi, tro cit pro selas. Ea beneuolentix lignis cati' Histrinonibus vulgi lioc voto tractu dissip*ta csti Hae et eoru ferocia erga pos &petulamia repres ait summopere , ut eo vehit improut so icto pertfulsi,abstinu int obir; edis Comiti sepelicibuε libellis,quibus summa qu*que indulge tu ubs,Ca,

tholicis sua iura valde minui, postulabaiar. iaS E cv Nous annus duodes exaginta cathoelicos Ecclesiae peperit,bex conti Missima liccs

schola Sectariorum, & in iis quidera Iurisperidum haud ignobileui, celebris gymnasii apud suos R erctorem, cui up scripta , propcdiem vulganda, non parum auctoritatis habix imςreduntur ad persuardendam Haereticis veritatem. Eximis pictatis tri r

decim annoriam puellam, inter ipsa religioni s' stia sedulo apud nos obeunda, morbus cCnt axita lacticae assi it, ut.paucis hebdomadis, pro foede inflexam dorsi spinam , crurum. etiam Vsse . misellam multuet , nolia tamen de pietate illius quidquam deto rex , sed Nehementer sic rideriret potisis, ut furcillis ,. aerae licet, inuecta n hi quoia niti postset, vetorum osticior a crin Nun

men omitteret. Et sua, ter cum pridie iamlPRBrati Laurenti, auctor fieret, ut tam acerba passo. Martyri sanctissmo, arinitate qa dant pcenarum

O a velut

215쪽

o1 PROVINCIA velut consors,fidenter supplicaret, noxis diligeter expiata,neque Vereretur erga se tam gratiosi apud Deum patroni sperare voluntatem propitia,& opusalutare: & pridie Natalis,& ipso Natali die,nostia

in aedem Sacramentorum causa venit. Sed, ut erat

egregie pia, eum supplicandi modum adhibuit, qui non potuit Celitibus non gratissimus accidere, ac Numinis non sibi conciliare benignitatem. Nam cum laboriosissmε ad sacram mensam nixa Fulcris adrepsisset, caedestique recreata epulo,haud minus incommode in suum se reccpisset locum, diutius intentiusque orauit, aegre licet nitens genibus , & sensibus propemodum alienatis; qua ex aberratione ubi ad se rediit, valetudinis & hircillarum oblita, uti se erigeret, connixa est, quem inter conatum crepitus & fragor ossium in ea est auditus ab circumstantibus, ipsa vero valida insistens pedibus domum abiit, deinceps incolumis.

Vesaliam, nobilissimum oppidum, Cliviensis ditionis caput, expugnante Marchione Spinota,Barausus exercitus, ut damna damnis compensaret,

toto Montensi tractu, finitimisque locis,acerbam, foedam intulit vastitatem, civesque Embricenses ad deditionem adegit; qua ex deditione facile intelligi potest, quantum inc5modi nostris exercitationibus, quantum periculi omnibus nobis, accesserit. Haereticis nimirum castris ad urbem considentibus, frequentes militum cohortes oppidum ineuntes, visendi studio ad nos adibant, quos inter ut multi quidem nos perhonorifice habercnt , plerique tamen ex Haereticorum ingenio.

216쪽

ac castrensi petulantia, negotium, periculumque

non mediocre sacessebant. In ea certe militari protervia, Una nos, secundum Deum, Maurich mitis reuerentia tutabatur,quod rumoribus acceperat miles , ipsius erga socios apertam esse beneuolentiam, nosque illius nomen, auctoritatemque aduersum petulantes fidentcr appellabamus.

Huiusmodi tutoris nostri frequens appellatio pudorem metumque infensissimis quibusque iniecit,

ut ultra minas de conuicia eorum indignatio progredi non auderet.

legrum. GEMVE RUNT &hoc anno Aquensis Catholici sub ciuium suorum Haeretica tyrannide , ut una modo spe caelestis praesidi, afflictos animos solarentur ; cui praesidio Acilius promerendo , sedulam dedimus operam Catholicorum animis multa caritate inter se deuinciendis, ut superiore anno coeperamus.In eam rem iis indictet sunt Ianuariae halendae apud mos, Sacramentis uno in coetu publice obeundis , quod ubi concor dissimis animis , & inusitata religione fecerant, prandium ipsi, summa voluntate, domi nostrae nobis lubentissimis condixerunt, interque laetissime agitatum Dugale conuiuium, de ciuili concordia fouenda sanctissime pacta conuenta renouarunt. Nihil aeque connitentibus Haereticis, su

217쪽

ai P R o v I N C . A 'uti suis partibus perpetuum urbis dominatuin so rcnt , coque nomine', quam plurium, Caesam lici ritus cities ad se adducerent: nostris Patribu dci dandum fati magnopere, ut ne quam Ouliani de Christi grege paterentur elabi.Aci ei dum H reticis subministi abat, ad plerasque. familias .ex pugnandas extrema rerum omnium inopia 2 qui bus: Dinitiis ut ne ab sua egestam crearetarii a me Fidei nati Dagium, pareri nostri ὰσsua tenui - tela quali 1 non mediocriter auxerat captiustas urbis , suppeditare non destiterunt istici subsidio ac beneficentia opulentiorum ciuium adiuti sunt sirinopes It nemo unus ad adii eri illos Irim ieri

bus pellic .ntes adspira tr. ine illursi Ucto eastris

quod eos sui dominatus felicitas longe arrogantiores fecerat, ut sibi hanc perpetuam faustitatem ominatentiit, itoque Euangelio incrementum in rabile, vix 5 Valtei Pasia sunt transtiGEeisis bad nos Persuaderi. alteratinus, recentis Imperatoris auspiciis da ictuque , opera vero Marchionita Spinotae; huc ab Augusto buni imperio & mandatis d itina ti , omnes Cathcssicorum molestias . fcliciter abste sit. eum publiea res A quoias sud veterem re uocatae statu Me Romani. doginatis corpore ad sua guberia acti l a rores de integro adhibuit. Mar

renae rei comes oditen erat cli ius vitiusque in nostre halia beheu flent ae argui nuta costiterunt,atque

218쪽

RHENANA. auxalitas Ruingentis Philippeis ab Archiduce Belgi co in scholarum sabricam attributis. Restitutis Porro in indugrum Catholicis, sapientissimus S natus animum sollerter ac fortiter appulit ad ciuiblatas partes integras coseruanda errorumque c5tagione prohibendas, maxime quod Anabaptist xum prope infiniti greges, per turbulenta Haereti ci principatus Upora,in urbem irrepserant, ut sexcentae iam familiae huiusmodi pestis numerarentur ; qtias,ubi nulla dabatur spes melioris frugis, omnes edicto adegit e ciuitate procul facessere. Adolescens mulierque saeuiore Cacodaemonis dominatu apud nos,sollemni exorcismorum adhibita formula, vindicati: ct conclamataeevalet dinis grauida femina Beati Patris Nostri admotis reliquiis ad optatissimum adducta puerperium. .

B AMBER GENSE COLLEGIUM.

LV TH ε AN caeterae faeci Haereticoru, mirum qu turn doluit hactenus,nihil se umqvam salutatis opis si , aut pono. hodie nancisci,suis in morbis Quintumvis leuibus,apudiissi dogmatis Yppe, Indosia itistites : quam sanit iis conferendae impotintiam,vi suis Praedicantibus cum stumarias , non exprCbrent, interdum

n .punx abstin e. time igitur suorum Sacrificia. luxu destitutiliae ii uid leui; et perturbati, ad imiland Catholici moris vota, peregrinationco, a lilii sinu i Mia, urgente valetudinis ineommodo, O velim,

219쪽

velitat, nolint saepius delabuntur quibus,licet an meritis, Nuininis benignitas haud infrequenter indulget sanitatem, . vr ea. beneficentia. inescat impiorum hominum mentes ad νς tuis amorCm alliciat. Bambergensem ciuum sontica vexatio La bebat pessime , ac co peius , quod ex sui ritus Sacris leuandae valetudinis spes nulla plane affulgebah, quamobrem ad alienae, atque alioquin invisae, gentis religiones animum sibi appellandum is tuit, nuncurato ex Romani ritus formula voto,

depellendae saruientis pestis gratia, hi vero Deus

profani hominis precςs neutiquam orat auersat AS, sed, in supplicautis obsecrationes propitius, Comitialis tabis venena ex eius corpore penitus ab sterserat, tanto beneficio. ab Numino occup xus Haereticus, credidit ibtegram animi talutem inde sibi hauriendam, unde tam facili negotio membrorum abstulerat salubritatem.Igitur, reclamarite quantumvis matre , se . seaque omnia, magna voltuatato,incensoque Catholici dogmatis studio, ad Ecclesiae partes, Lutheranis tanto fancitores, honorificentioresque se transtulit quam in eius Ora transitionis nauem alios via icseptuaginta imposuit conscietia rei male gesta nouuios ister Euangelicos .Iniectam ab nostris religioncm fou darturi caerimoni. uum Ecclesiae tam avide arripiunt plerique Catholicorum, ut earum obseru

tionem in nullo capite tibi patiantur auelli ; quo de genere singulare illud fuit in scimina et cui ex nostra disciplina ingens studiu Catholici ritus in- se sciat. ni dam sui co oris , tametsi rectae Fi-

. . . O dei

220쪽

RAPN AN A. .a II

dei itudiosos, deprehenderat ferri paesto licentius in vetitos cibos , quae gulae infamis labes ne suu

quoque virum contagione assiniu inquinaret,ei finitimos mercatus,negotiandi causa, continenter Obeunti, perpetuum viae comitem se adiunxit, v suxcligiosatum escarum inhibuit , sicubi opus esset, Romani moris opsonium instruxit, nec ab huius modi ossicio vilis sui comitatus dicteriis, contumeliisve potuit auocari, quin maritum ab nefaria hac esculentorum ingluvie immunem praestaret. - Pos TERIOR annus infaustior nobis excut rit funere Patris to annis Hommari, huius Famibliae, ab ipsa primum instituta, in hunc usque diem, Rectoris, ea insignium laudum celebritate clari, ut, si & domesticos, de extraneos consula&, vix potuerit desiderari eo quidquam absolutius,

apud Principem nostrum, totamque adco Ciuita tem acceptius. Ad caeteras praeclari moderatoris eximias dotex accedebat comitas tanta,& sccten

dis quibuscumque ingeniis dexteritas, nihil verius imperio, tametsi nec de disciplina quis remittetis,es et optabilius. Concionibus frequentissimi; apud ciues habendis crat consecutus, ut eos, qua cumque incubuisici dicentis petatio , facillune in flecteret ; fuit a uicin cius sermo huiusmowi, qui non oblectaret modo auditorem, sed aculeos in animis alte defigeret. Confessionibus ςxcipiendis tametsi negotiosissima caeterorum munerum sunctio eum meri id absolii ebadiis tame & frequeter,

de diutissime distineri se patiebatur , incenso iu-u Morum ciuium studio ; quibus officiis, & eius O s generia

SEARCH

MENU NAVIGATION