장음표시 사용
191쪽
1 88 P novi NCI cui, minus propere obsequenti, atri leonis sigura,
in matris ac sororis oculis quos intentans ungues, diu multumque vexato tantumnon exitium attulit. Inde patri eius, Catholico viro,necessitas imposita , grauiter querentibus cognatis , dilata in eum diem remedia, adolescentis Molfhemium ad nos destinadi, si qua ratio apud nos suppeteret imminentis cladis ab eo auertendae; quo cum adductus esset catenis ligatus , iussit eum Pater Rector solutum vinculis in custodia eerti Sacerdotis in ter nostros agere, adiicere animu ad subsidia 1donea suo malo capessenda ,.eumdemque ad spem sanitatis cum Diuina ope erigere. Primis diebus, dum adolescentis custos Pater cum eo agit, audi
ti sunt in propinquo grunnitus, S peregrinarum belluarum fremitus : ubi verb de seria Confessio ne coeptum est agi,misero Daemon inquietos dies creare , hospitij nostri, & sacrae Poenitentiae in- generare fastidium. pas hostis fraudes dum ille dissimulat, tametsi vultu tristitiam prodente, Ca-
codaemoni animos facit, & ad se aditum parat, ut auderet, inambulanti in pergula, hirsuti, ac siluestris Fauni habitu,se cospicuum dare,atque suadere, uti adulterinum chirographum suo cruore describeret ei simile, quo se nuper Daemoni man cipasset, quod humi abiectum, & a nobis inuen tum , nos pro legitimo haberemus, rati ab seruitute Tartarei praedonis liberum adolescentem,que sic delusi , vi lanum dimitteremus. Expresso igitur
ex manu cruore , Cacodaemone argumentum dictante , peregrinis notis simulatus syngraphus
192쪽
RHENANA. I 8'exaratur, pro vero substituendus , cuius clandestinae scriptioni clim famulus interuenisset ab scribente abigeretur , suspicionem sagaci homini mouit quaesita ad scribendum latebra, ansamque praebuit scrutandarum vestium dormientis hominis. In femoralium perula exitiale syngraphum
cum deprehenderetur, ad aspectum cruciati, pcregrino idiomate , scripti famulus exhorruit, exploratum tamen in eadem peram abdidit, ne heroferociori stomachum moueret, admonito interim Sacerdote, adolescentis curatore, cui visum
est rem dissimulare, quoad se idonea Occasio aperiret. Posterum diem egit ille dii ldtissime, ut facile constaret, in gratiam cum Daemone, atque
ad ingenium rediisse ; ad quem sub vesperam cum adisset Sacerdos, seueris verbis castigauit hominis, in grauiore suo periculo, negligentiam atque
proterviam, deque recens exarato chirographo percontatus , rationem eius iussit reddere. Asperioribus verbis denunciata veritas continuo abalienati ab sua salute adolescentis contumaciam emolliuit,culpamque libenter agnoscentis expressit lacrymas , promissumque frugis melioris,cuius argumentum illud esse , quod illa ipsa hora veniret in Patris potestatem, in qua perpetuo esset futurus e syngrapham auctore Diabolo , decipiendis Patribus scriptam a se, mutato tamen consilio certum in locum abiectam , quem indicaturus esset , ut tolleretur , unde & sublata est. Quod autem animum , ex eo die, serio appulerat ad salubria consilia exsequenda, infestiorem sentire coe
193쪽
x o PRO VI N c l Apit hostem , eoque solitudinem minime ferre, ut cui, absentibus arbitris , con esset incursare molestissimh. Depellendae igitur tam periculosae incursatiotii , recipiendisque geminis chirographis, coepimus homini dedititio adhibere exorcismos, in B. Patris Nostri sacello, quos confestim suci ta est adolescentis maior tranquillitas, dc ab Ca-
codaemone leuior molestia. Diu tamen pugnandum fuit, ut ad Poenitentiae Sacramentum adduceretur,quod occulta fraude aduersarii repugnantissime inibat, cui tandem id ingressis frequentes grauesq; horrenda forma aspectabilis Daernon incutiebat terrores , paullatim tamen minus formidabilis, ut in dies Confessionis usus iterabatur. Quoniam v crd haud satis diligenter videbatur sibi cauere ab aduersario, cuius instinctii impotentius in famulum efferebatur iracundia, muli que isequenter peccabat vitio impatientiae: data occasione Pater Rector hominem sibi sumsit libe-liter obiurgandum,quam obiurgatione hic paul-'lo post agnouit sibi utilissime cessisse, vi quae se
multiplicium noxarum admonuisset, quas, nondum animaduersas, in Confessione tamen recenseri oportcrct. Inde ad Eucharistiam participandam coepit studiosius comparari, cuius tame sum et ioni ipse praeverteret sollemnem Catholicae Fidei professionein , eodemque tempore Cacodaemoni ex scripta formula inter Sacrum renunCia, ret, quam formulam legendo decursam sacrificanti Sacerdoti traderet, tota nostra familia or tisnibus astlictationibus corporis,futurum eius
194쪽
certamen ardenter adiuuante. Inter illud sacrum adolescenti quieta fuerunt omnia usque eo , duiri Caelesti epulo refectus esset, atque Pater Rector ab eo acceptum renunciationis scriptum in ara deponeret : quo ipso tempore in eum repente irruit animi tanta perturbatio, quantam non me . minisset expertum se esse,vi,solatij accersendi gratia,tremebundus ad Sacerdotem, curatorem suu , se applicaret. Adstabant Cacodaemones duo, eaprina effigie, in posteriores erecti pedes, altet prae altero ad altare conuersi, quorum prior sublatis anterioribus ungulis utrumque adolescentis syngraphum praeferret,ostentaretque impense perturbato ; cuius terrori, & Daemonibus amoliendis , cum adhibitus esset exorcismus , adolestens
sibi restitutus est , hostesque fugati sunt: quibus
exactis, alterum chirographum, sinistrae pueri nuper a Daemone insertum, humi, ad laevum cornu altaris, ab studiose vestigantibus nobis inuentum
est. Laeta de Orco spolia spem haud leuem splendidioris victoriar, acrioresque animos ad reliqua pugnam fecerunt. Semel itaque , iterum exo ci unorum vis grauiter in Tartareum raptorem intorquetur, quorum primum impetum fuga elusit, alterum declinare non potuit, quin ciconiae
figura se sisteret, sed, ut semper, uni ipsi iuueni aspectabilis, cum pendula ex rostro altera cautione , conspicuis etiam singulis eiusdem versiculis, ut facile numerari possent, quam &victus superaram deposuit, illo ipso vespere, quo exorcismi sfractus est, ubi postridio mane illam Sacerdos, adolescen
195쪽
192 P RUVIN C I Aadolescentis custos, deprehendit. Nihilo tamen minus per Sacra omnia visus est adigendus Daemon ; uti praesens coram adcitet, ac proderet, siqua ei reliqua potestas ellet in adolescetae sed ,post iteratos summa vi exorcismos, nihil Ta tarei via quam comparuit, neque ulla iuueni residua deinceps fuit ab hoste periculi, vel formidinis suspicio: cuius animo interea validius sanisti usque muniendo, adhibitum est Confirmationis Sacramentum. Excisi vero musculi cicatrix, in adolescentis Iaeua manu , oltim eminula, ut praeteritam plagam
argueret, post eductam inde, sine iuuenis sensu, auspicata illa schedula , sic etiam obliterata est, ut oculos fallerent tenuissima eius vestigia. I N s E Q V ENTIs anni fuit non leuis plaga ex decessit Patris Ioannis Hertingij,viri plane ex germano Societatis ingenio, qui ex suae parentis alto quodam sensu iudicaret omnia, & strenue ageret, ad ultimum vitae spiritum,quem quinquagenarius
emauit, primo ac tricesimo anno , quam in no strum ordinem concesserat. Multiplex eum, ac
politissima litteratura diutissime in scholis exe
cendis attinuerat, quod eximiae illius eruditioni comitaretur singularis industria iuuentutis utiliter educandae: qui ex eo stadio ad cociones honoratis locis habendas translatus, postea quada propensione libeter deuolutus est ad rusticanoru animos catechismo imbuendos, qua in palaestra dici x potest quam fructuose sit versatus. Is tametsi occupatissimus domi, euolabat in agrestium coe-zus quam ardentissime, atque in idem studium, sum
196쪽
nuna arte, ac inusitatis blanditiis , traducebat de familia quam plurimos poterat. Quidquid autem opero lissimo homini cui temporis suppetere umquam potuit, id sollertissime ab eo collatum est in fructuus os Latini sermonis codices
vernaculo reddendos , cuius ingeniosa elegans interpretatio, & argumenti dignitatem ornaret non mediocri ter, & cupiditatem lcgendi magnopere acueret. Adiungendorum itaque Christo animorum quod pleraeque ac singulares in eo dotes emicabant, de illo inter omnes Collegas vox illa increbuerat, Patri Hertingio promtum expeditumque perpetuo haerere in manibus hamum,quo callidissime homines Christi amore in caret.Eum decumbentem Princeps Leopoldus cura amantissisime inuisisset, viri sanctitate recreatus maximo pere, non potuit, quin apud caeteros Patres tautae virtuti multam cado quaesitam felicitatem pronu-ciaret. In silua erranti sub vesperam adolescenti, viri nobilis famulo, Cacodanuon specie canis ali quantulum viae praecucurrit, dum ad Danubij ripam peruentum est, ubi assumta desubito figura pullati hominis, iuuenem interrogat, numquid suus csse velit, secumque viuere, si euestigio amnem traducatur: cuius imprudenter assentientis praeceps responsum vix intercellerat, iam dere pente adluit scapha, quae prius nulla coto eo littore fuerat. Versabatur temerarius adolescens in medio amne , cum nauicularius ille carnifex, qui
esset, apert professus,summa vi eum adigit, vii
se sibi deuoueac, Deum, & Cadites sollemnibus N verbis
197쪽
verbis exsecretur, mox foedo gurgite absorbendus nisi pareat; quibus minis deuotionem ab territo quin , eo stipulante quadrimae diei certam fixamque corporis & animi deditionem,conceptis verbis , suum exitium ipse rcstipularetur , ac repromitteretis ed interuenere pranereuntes arbitri,qui, evanescente Diabolo, stipulationem dirimerent. Huius addictionis ta sceleratae cum eia deinde poeniteret, eiusque rationem piis viris exponeret, ad hibiti sumus, ad facinorosum eius cum Orcino Tyranno dissblendum commercium. Et, cum suadentibus nobis,se obstrinxillet voto certorum dicrum sacrae Confessionis ac inediae, perque Poenitentiae Sacramentum rite procuratus esset, adhibiti sunt exorcismi, tribuique continentibus diebus inter Eucharistiam ab eo sumendam, excepta est scripta eius Diagrapha Sacerdotis sacris opera tis manu , qua syngrapha Deo se totum dederer, Daemoncm habere res suas iuberet.Eiusmodi triti Missarum,eam quς Beati Ignatij fuit propria,quod eius suffragia maxime posccbantur in hoc nego tio, Cacodaemon mirificὸ interturbare conatus est, ut interim apud se vix esset Sacerdos, tetra ipsi oblata specie, quae proxima fenestra irrupisset, foede fluentibus , etiam nulla spirante aura,cereis, molestissimisque intemperiis circum aram Obstre pentibus. Sed qui dies plus habuit certaminis, is fuit & nuncius , & obsies impetratae victoriar,nam
si eo die adolescenti, nuper decititio quietissi-
198쪽
RHENANA.ina & iucudissima fuere omnia. Alterius pueri , ex nostro Molfhciniensi gymnasio,plures, grauioresque suerunt cu eode grassatore pugnaraed tanto illustrior &sloriosior de codem triumphus.Tenuitatein fortunarum eius credi duat sibi profuturam ad eius animum expugnandum, quamobrem varie prius tentato vim magnam pecuniae defert, cuius abstinentiam ubi labefactare nequiit; ad atroces minas, & immodicos terrores c u siis, non die
non nocte illum quietum esse sinit. Fortiter obluctantis probi pueri constantia Damioni ut grauis semper fuerit, nihil ei tamen granais,quam quod
nihil suo , sed nostrorum omnia consilio gereret, in eo certamine;cuius nostrς opis viii in prςsentia,
in posteru spe,uteu deiiceretinihilnsi est molitus ac die quodam propemodii deiecit, ut ad nos desse
peranter adiret, inaniaque deinceps nost ra praesi dia sibi futura tantumnon arbitraretur. Sed Sacramentis religiose procuratum, vis exorcisinorum, Porrectaque inter rem diuinam Sacerdoti nostro1yngrapha sua , cuius verbis se ante Deo consecrarat, Daemonis consortium detestatus , Dei beneficio , caetera omni vexatione illum absoluit. Alteri quaterdenum annorta puero, qucrn sua mater Lutherana,& sagarum regina inter populareripa nc infantem Orco addixerat, Beati Patris Nostri suffragia exemerunt famissima Cacodaemonis seruitute. Multa interuenerant eius promissa,cum matris suasu , tum violento hostis imperio, ac di
ris vexationibus , quibus se&sua omnia crudeli I x ranno deuoueret: sed perscripta ipsius.cruore N a arque
199쪽
r l, pnovi Nei Aatque manu cautio, sollemni magorum ritu, eum Tartaro certius addixerat. Ei deinde iam pubcscenti, cum truculentus ille dominus matrem horrendo leti genere subtraxisset, mendicitasque peregrinationem suasisset, oppida varia temere Ob eunti , tandem 6ormatiae puer eius aequalis persuasit, ut ab Luthero descisceret; ubi res suas nostiis aperuit , quorum litteris commendatus est Mois hemiensibus Sociis, Beati Ignatij patrocinio sanandus. Devia tamen Mois hemiensi volens deerrauit, Daemoni obsecutus, quem fere comitem habuit tota peregrinatione , atque ad vetera fi gitiae in patriam rediit. Haud multei post tamen, ubi Mois nemium recta contenderat, litteras Pati i-bus reddit,quae ut rem non aperirent,sic ipse puerili simplicitate reticuit, quoad eum conscientia periculumque tandem adegit per colloquii occasionem cuidam Patrum exponere : qua ex die infestissimum palmus est Daemonem, quo, per illius silentu tempus, acciderat mira tranquillitas. Septenas totas noctes ea pugna tenuit, nouum deditionis chirographum imperiosius exigente Tyranno , &ab monstrosissimis larvis pueri terrore exa erante, , quo tamen extorquere nihil potuit,nisi ut, post grauia incussa vcrbera,nocte quadam , nudus in medio veneficorum choro , saltaret, vapularetque, qui ut ad se rediit, dum inter plagas recitat salutationem Angelicam, chorus de choragus , ut fulmine icti, momento dilapsi sunt. De die in nostris aedibus attinebatur, ut,memoria recolens, ouae sibi horrenda scelera contigissent
200쪽
RHENANA. 397 in sacrilegis olim coetibus, ea describeret, interquam occupationem , non rard se illi sistebat ii
facius ille flagitator,noui aliquid postulans, a quo vicissim puer suam repetebat syngrapham,& quod
mirum sit, per ipsa etiam terrorum ac verberum discrimina , frequentissime, ac intrepide repetiuerat. Septima demu nocte teterrimae formae bellua decumbenti oblata est, quae deformi ac pro ductiore rostro suspensum gerere videbatur cruentum chirographum, quod pridem exigeretur, quo ex ostento puer venit in spem eiusdem recipiendi , ut illud pridie, Virginis rosarium decurrens, cum multis lacrymis ab Numine impetrare studuerat. Porro adhibendis exorcismis frequenter interiecta fuerant Beati Ignatis suffragia, pro que imperio iussus erat doloru artifex,quem flagitio stipulatus esset ab incauto puero syngraphum, eumdem ad pedes ipsius Beati, super aram exstantis, sine dolo malo sistere. Nec igitur sua fiducia puerum fefellit,nec irrita: fuere Sacerdotis iussiones de restituendo chirographo , & quidem quo loco designabat: nam postridie quam foedum illud visum puero se obiecerat, Sacerdos , hora pomeridiana tertia , ingressus Beati Ignatij sacelulum ad iterandos summa vi exorcismos,cum multo suo horrore incidit incruentam schedam, adpedes Beati Patris arae impositam, quam puer, ona'nibus indiciis & argumentis exploratam, illam ipsam esse agnouit, qua se nuper,a matre deceptus, Orco addixerat.