Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

acerbitatem doloris ex admissis abunde testaretur.

Alterius animo tam tetras offuderat tenebras Tartareus canis , tamque caecam noxarum obliuione,

ut id vitiam posset effari, omnibus suppliciis se dignissim esse, nullam vero flagitiosissimet vitet culpa sibi succurrere,vel maxime cupienti,qua in auribus Quaesitoru deponeret:optare tame sibi acerbos adhiberi cruciatus , expiandis inquinatissimae

vitae fluitiis. Quae ut in tam aperto salutia discrimine sibi nequaquam deestet, ad preces assiduissimas, ardentissimasque adiecit animum, quibus Dei Parentem sibi propitiaret , eiusque patrocinio

eliceret ab Numine anteactie aetatis recognoscendae memoriam. Huiusmodi precationis, studio defixa, cum per alta noctis silentia, densas carceris tonebras, Virginem Matrem sollicitaret impensius, derepente copiosissima lux se oranti circumfudit i cuius aspectu recrearetur mirifice,mul- id tamen iucundius interioris claritatis sensu, qua subeunte in animum eius, velut in apertissimo speculo, per omnem talem commissa ipsius memori et obuersarentur.Eo illapso in eam caelesti lumine, vix prae gaudio sui compos , desubito inclamat custodes carceris , admonet infusam sibi a diuinitus lucem, de recordationem vitae praeterim , eapropter evocotur sibi & magistratus & Sacerdos , cupere se rati6nem flagitiosae artatis apud eos explicare ; qua exponenda postridie ratione, palam in ipso tribunali, admiratione sui, & commiseratione , audientium defixit animos , cq mPeo, Deiparae Virgini, Iudicibusque destinati si-

232쪽

bi grauioris supplicij nomine gratias haberet, Mageret. Sed affusae de caelo alacritatis ad cruciatui. carnificinam non tolerandam modo, scd cupide optandam, illud maiusinum fuit argumentum, quod est audita vox illius, sanctissime asseuerantis , si procul inde, ac sui quidem iuris & arbitri jabesset, sponte tamen ad supplicia redituram fore , ut , expiandis admissis in Deum sacrilegiis, se illi victimam ardentissimo studio consecraret. ALTER Ius anni manubiae de victa haeresi non quidem nurnero amplissimae, sed genere ipso fuere satis illustres,per quas etiam futurus gradus speratur ad illustriores ; cum praesertim illustriRsimus Elector eo suam audentissime conserat operam, ut huius rei studio lacrymae ac gemitus ipsius apud Deum inter incensam orationem exaudiantur. Cuius studiosissima erga Diuinam gloriam cura, & propensissima in nostram Societatem, spe nobis ingentem facit, nostrae operae hoc uniuer so tractu fructuosissimae olim futurae.

AN ENSIS SEDES.

SANcτis sexagenos asinos totos, eoque -- plius, Sacrorum usus, & Catholicae consuetudinis ritus ita iacuerant,ut iam instar miraculi videatur , ipsis etiam Catholicis, cam reuocatur aliquid istiusmodi,quod desuetudine obliteratum erat. Inde illi ciuilis & agrestis multitudinis concursus, ad inauditum rumorem proditurae aut per P 3 . Ficos,

233쪽

Mo P R o v I N c r Α, vicos urbis, aut extra pomoerium pompae suppli- eantium ue inde quoque grandi natu ciuium, nobis ac Sanctensibus gratulantium, nostra opera re dintegratum. priscae pietatis morem sanctissimum , Marianorum porro Sodalium singulatis virtus in censumque studium propagandae in suos ciues integritatis moram, ac religionis, ingens affert mo mentum ad nostrae procurationis itistitutum prinmouendum, quod & omnes ciucs sunt, nec Obscuri plerique nominis , inter se agunt concordissisime, & uniuersae ciuitatis rationem perspectissimam habent : Caluinianis autem Lutheranisque, numero & robore inferioribus, solent esse formiadini: Haereticorum autem hanc cuiusmodicumque cohortem, detractis cx ea quadragenis quinis capitibus, & nostro numero adiunctis, tanto infirmiorem serimus,quibus initiis freti non dubita, mus fore, uti unus recte sentientium ex omnibus 1ectis, conuentus breui coalescat, quando vel ip-1a sodalium existimatio, & quorumdam ex Cocoetu congxestiolies cum Haereticorum deprauarissimo , quem omnium turpissimarum haeresconfoeditas inquinauerat, ad fanar Fidui, atqu odalith societatem adiunxerunt. Sanctensi cuidam tatu Catholicae doctrinae odium occuparat animu,vd

superioribus diebus cu viginti quinque pacis animi& sectet hominibus,adiecto iureiurado, edus iniret,numquam se , Mel intercedente grauis limo periculo , ni Papistarum partes concessurim; quotanten ex consilio ut per grauioris morbi mole-

ias destisceret; inque verba Ecclesiue tanto sim

234쪽

RHENANA. 23 actius iuraret, noster Sacerdos rationibus opportunis impetrauit. ἐD E altero insequentis anni suit longe celebrior triumphus , quod is ingenio, & natalium claritudine inter Caluinianos Gueldrios facile princeps,

ut longiore acrioreque dimicatione contra verbialem depugnauit, ita nobiliorem peperit certaminis exitum. Errorum auspices ac magistros habuerat, apposito ad combibendam pertinaciam tirocinio , Bezam , Pappium, Paraeum, Grynaeum,

aliosque insignes animorum,ae Diuini Verbi cor ruptores : quibus praesidiis septus, factoque insuper natura, & arte ad dicacitatem,& acerbos sales ingenio, quibus Romani ritus homines nusquam non configeret, Catholicae nobilitati se formidolosum praebuerat. Ei, vicenis quaternis horis ante decessium, noster Sacerdos Catholicu dogma persuasit, per diuturnas de Fide pugnas, eodemque

tempore totius vitae noxas recolentem audiui cuius lacro ritu expiati fuit illa, grauibus expressa verbis, asseveratio apud nostrum Patrem, coniugem, liberos, miliamque uniuersam, nunc,exhausta noxarum ex Catholico instituto sarcina, animi sui conscientiae longe tranquillius ac suauius esse, quam vel tota vita fuissetis vel ipse dicendo posset exprimere. Eius demortui, transiti nem ad Catholicos, quod paucis horis ante obitum acciderat, propinquorum Haeretica factio conata est inficiari, vel certe ambiguam in Vulgus facere : sed eorum oppressit impudentiam funebris oratio, qua, uti vere Catholicus , in i

235쪽

232 PRovi Ner A RHEN. Omplissimo nobilissimorum equitum consessu semel, iterum, ac tertio diuersis diebus laudatux est: & adiecerunt huic laetitiae cumulum alij undetriginta, quorum facta est ad Ro- manum gregem accessio.

PROVIN

236쪽

o Mici LIIs decem & nouem, et est, iustis Collegiis undecim , una Pro bationis domo, ac septem praetere, Se dibus diuisi, hanc Prouinciam gesserue Socij omnino quadringenti, nonaginta &septem, priore anno posteriore his plures tres ac viginti eamdem administrarunt,quorum toto biennio se decim occubuerunt feliciter, sexaginta in demor tuorum stationem successerunt.

IN GOL STADIENSE COGogium. IN Mariae clientela,pietatem studiose colentium

Sodalium corpus triplex religiosarum actionum gloria floruit, ut cam maxime : nec enim , quod ciuili ex coetu nuper coaluit, fas putauit Veteramnorum laudibus concedere: adeo nouitius ardor,

237쪽

13 GERMANi A& suo ipse impetu, & alieno exemplo incensus est, ut saepenumerδ publice spectatus insignem virtutis commendationem habuerit. Facile sit, de aliis duobus veteris,& laudatae disciplinae,illustria documenta ponere: sed in praesenti unius duint

xat commemoratione facinoris res tota intellige tur. Sodalis adolescens veteratoris propolae fra dem odoratus , cuius nefario praeconio passim exercebatut clamcularia D dinatio tabellarum turpissimo argumento pictarum , paucis horis tam strenuum licitatorem egit, ut exitialem mercem , quasi eius annonam suo emolumento compressurus, uniuersam non exigua pecunia redemerit , eademque opera libidinosis oculis certam flagitii materiam subduxerit. Hac sua emtione, auersam , turbatamque Stygij mangonis negotiationem, laetatus summopere, simulque exseCratus sceleratam pictoris manum, ne cuius animum illae tedae libidinum exurerent, de pudendo artifice & opere , una eademque flamma supplicium sumsit. Pueruli tros rusticani conceptam ex Catechismo religiosorum opsoniorum abstinentiam

mordicus tenuerunt, etiam aduersus Haeretica matris saeua imperia,terribiles minas,duraque Ver-bzra , quorum constantiam visa sibi est aliquando fractura crudelis , impiaque parens, si alteri mu-cionem cultri furibunda intentaret, alterum, noctis appetentibus tenebris, mensa & tecto prolii beret; sed crudelitatem muliebrem vicit puerilis fortitudo, impietatemque matris filiorum in-racta religio.Capita quaedam de Fide ore Calbini- stae

238쪽

ssae interpretantis rusticus hauserat auidius, quae in Haeteticum deinde tanta sollertia & vi colatorsit , ut eo telo adigeret ad infantiam, necessitatemque ad nos adeundi, quibus magistris haerestri dedoctus, eamdem quoque est exsecratus. Vni de Sociis vehementissime condoluerat caput, cua feliciter obtigit,ut per eosdem fere dies sortiretur Beatum Patrem Ignatium proximo Quintili tutelarem menstruum, cuius dies extremus , Parenti Nostro sacer utique,ciun illuxisset , quas ex condicto , desaeuire coepit capitis aestus, quam alias Vmquam, atrocius,& exaggerari paen E in momeu ta singula. Multa incurrebant eodem te ore, qtue homiuom sumit admonerent familiaris , ause

picatique praesidii expetendi ex Latibus ipsis,cum ille Beato Parenti supplicare coepit impensius, dc

salutarem schedam inter multas eius generis sibx legere, quam aegro cerebro imponeret; sed fallen- re similitudine manum , oculasque,admota capitica est, qui e non quaerebatur ; unde nihil quoque manabat leuamenti. Errosem deceptae manus patefecit medicinae imbecillitas; arcessio igitur certiore oculorum arbitrio, inuenta est schedula doloris legitima expultrix, quam adhibitam fronti morbus neutiquam tulit, sed momento ipso dilapsus est, ut aeger tam repentina mali suga defixus obstupasceret. Egregie pio militi sua uxor aegra Mgrauida geminam uno funere iactura mina batur, ex carae coniiugis, & immaturi fetus , cui trimestre solidum n utero adhuc debebatur. Pericli - 'tanti ergo religiosisseminae suggeritur, ut o Bear

239쪽

GERMANIA

Ignatio deprecatore, ipsa sibi ventrique suo cat tum velit, quod consilium arripuit auide, perque morbum illi patrono frequenter supplicauit , nillilo tamen minus oppressa vehementiore malo interiit, cum medicus & chirurgus adstarent, qua cx defunctae aluo setu mox eximerent. In tempOre autem adfuit Beatus Pater, cum minime adfaturus putaretur ; nam, ipsius ope salutari, exspirantis ex ventre fetus emersit sua spontς, ac silequidem vivus, euentum supra naturae leges maximopere demirantibus medicis, ut dubium nemini esset, quin pueri ex mortuo utero viventis salus Beato Patri merito adscriberetur , simulque in Iud breue tempus, quod superstiti datum est , ad Baptismi beneficium consequendum. E collegio Ingolstadiano prodiere lucubrationes non paucae,

tempori accommodatae, quibus Haereseon variarum iugula ictu haud inani peterentur, & praedi cantiu opportunὸ reprimeretur fastus & audacia. E YsT AD 11 cu ipso Principe duo de nostris seu ctuosam posuere operam, dum constituendi Collegi, negotium Princeps optimus urget studiosis silme; traducta etiam Catecheseon & Concionum exercitatione ab oppido in vicinos pagos,non exiguo rusticanorum emolumento. Cum autem Pasechς appeterent sollemnia,ex perspecto oppidano

rum ingenio Princeps prudenter interpretatuscorum a nostris inurbanam auersionem , Ma P

hiberentur adire ad ipsos Consessionis gratia , Ut hanc moram in perpetuum discuteretasalubri plane inuento, iubet nostrum Sacerinem summa in aede

240쪽

in aede palam omni populo assidere, cuius ad genua mox ipse accidit,Poenitentiae piaculo eiusdeni opera procurandus. Viae inde assurrexerat , d ei exspectatus facti sui euentus luci Inter compro , bauit,quantum valeat Principum exemplarenimvero, Decanus ipsum imitatus, apud Patrem mox procubuit, cuius studium alii deinde complures1ubsecuti promiscue, ad trecento, dc quinquaginta peruenere; quae tam laeta initia is postea progressias excepit, ut nostri Sacerdotes nulla sua asiliduitate audiendis oppidanis susticerent. PATER Ferdinandus Κrendelius , hydrope ac

stranguria excruciatus acerbum in modum, altero

anno nobis decessit, vir Graecis Latinisque litteris,& omnis antiquitatis disciplina excultus quam accuratissime, sed qui alieno indicio perit mus, suo valde imperitus sibi videretur; quod autem scire credebatur, quantumcumque illud esset,bc-neficij loco duceret, si quis ab docendi cupienti Dsimo vellet condiscere. Votorum formulam animo volutabat ssidue, cuius ex verbis diuino se conspectu indignissimum ita cogitabat, ut nihil vel iniuriarum, vel contumeliarum rutaret sibi a quoquam posse contingere, quod animo non sex ret aequissimo. Cuius rei perpetua meditatio tam singularem ipsius animo sensibusque indiderat

moderationem, ut non nemo studiose contem

platus optimi Patris omnem in dicendo agendoque rationem, pronunciaret, vix se incidisse in tam componiae modestiae Iesultam. Quod Reli si os sominis eximium decus, quantum fuerat integra

SEARCH

MENU NAVIGATION