Litteræ Societatis Iesu annorum duorum, 1613, et 1614, ad patres, et fratres eiusdem Societatis

발행: 1619년

분량: 793페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

vero cum paucis diebus centum & quinquaginta facta cilat capitum,in quibus censeretur ipse sup tivis Insularis Prouinciae Praetor, omniumque Ordinum primarij plerique viri, non poterat ea procuratio itu valdu occupatum habere Patrem. Principibus huiusmodi hominibus , quorum ex recta disciplina penderet publicae rei status , affirmandae solidius ipsorum rcligioni erga Deum, informandisque sanctius moribus,commetaxationes Diuinarum rerum tradere aggressus Pater, quod ros belle Procederet, eo con;entius, & assiduitato maiore negotium urgebat, cuius fructus uberius postea in multos funderentur. Muneribus porr) lux mi 'ta & ampla mitterentur penitus abstinuit noster, ut nec esculenti nec poculcnti quidpi m umquam .dmitteret. Lautius quiddam vir praepotens cum aliquando mili skt, vix ndr offensionis gratia no luit remittere ; sed nunciari iussit, ut eius bona venia, opsonium delicatius ferretur ad Nosodochiu, quod libenter ille annuit, abstinentiam nostri demiratus , quam deinde tota urbe, multo cum Praeconio , euulgauit. Narrabant interea Patri Canarienses quamplurimi, se pridem ardentibus precibus , ieiunio, lacrymis, clomentiam Numinis Obtestatos, summi teret aliquem se Vum pessimo isectis animis suis medicinam, quo cum tr/quilla

me te ac fidenter intima pectoris communicarent: suere autem, qui sexaginta ipsos annos ςontinCn-

π , alij quinquaginta, triginta,viginti in eiusmodi votis transegerint ; quorum facti compotes, in-mdibili laetitia Deo, Patribus, ac ipsis ubi gratu labantu h

662쪽

B IE T 1 C A. 619imatum nonnullus admirandam mutationem morum in tota una Insula obseruauerat, cuius rei mentio cum incideret, inusitatis exsultabat gaudiis, & mera se prodigia vid ille multis

cum lacrymis affirmabat. Is autem erat vulgo sermo in ore omnium , hactenus se nescisse quaenamellent Fortunatae Insulae, nunc velo se opera n Ostrorum , ingentibus suis commodis, eius appella, tionis didicisse cationem , expcrimentoque comprobasse. Viii sunt saepenumero grvidi natu, es canis venerandi senes , prouoluti ad nostrorum pedes , multo cum fletu & lacrymis, pcr Deum,& lacra quaeque obtestantes si salutem sitirem animorum, si laborum asperitatem in Dei causa consectarentur, ne alibi Iaponios & Sinas , Peruanos &Brasilos , quam in Fortunatarum agro male fortunato exquirerent: videte per Deum , ne nos vestra praesentia & cura destitutos coniiciatis in tri- em illam omnium praesidiorum solitudinem, in qua tamdiu obtorpuimus possumus de nobis hoc vobis polliceri, & vobis recipere, dum aderitis,

sacile nos leuioribus etiam noxis vacaturos , absentibus autem vobis sperare nihil possumus. bEthiopum ingens est: numerus totis his Insulis,quo-xum pueritia Frator noster Catechesi cum imbuisset, habebat valde docilem, & ad omne genus virtutis propensam, quam iubebat obuios Sacerdotes impense venerari, & postulare ab eis osculandam

manum . in quo ei simplex illa aetas parebat diligenter, cumque per illud ossicium ab nonnullis Ecclesiasticis parum urbanis pueri alapis caederen-T t a tur, labantur. Opt

663쪽

sso PROVINCIAtur , & magister praeciperet alteram malam obue tere, Obvertebant tranquillios animis magno stupore spectantium. Exstitere in omni genere profli

gandi flagitij exempla paene infinita, sed illustria

nonnulla ponemus dumtaxat, unde fiat coniectura caeterorum. De primaria Nobilitate vir perditis simis moribus, ad caeteram vitae turpitudinem id adiecerat, ut repudiata uxore pellicem adscisceret, publicEque domi iam habere; multos annos, Episcopo ,& caeteris proceribus ali nitentibus omni conatu, ut eum a flagitio de offensione deducerent, sed irrita omnium opera. Noster igitur hunc hominem omni ossiciorum gcnere ita sibi conciliat, multis ut hebdomadis mentionem non iniiceret concubinae; quodam verδ die sub vesperam, eum inducit secum in conuentum piorum hominusagellis terga caedentium , in ipso autem verbcrum ardore , contenta voce Pater exclamat, Bre- uis vita, certa mors, aeternum supplicium. Praeterquam quδd immanis plagarum tergo incussarum crepitus audientis serum licet animum emollierat, horrenda Patris vox, quam is deinde asseruit praetulisse sibi extremi iudici j ferale carmen ,sic hominem conterruit, ut sui compos non esset. Adiit ad eum postea Pater ; iam aperth loquitur , hortatur ad Confectionem; facit optione Sacerdotis quem maxime velit; dat ille manus , expiatur, exigit pel

licem , coniugem recipit, vivit cum ca concordisse si me, totus est in religiosarum actionum muneribas. Mulier obstinauerat animum non aperire flagitium in Consessione, de quidem iam ter ut desperata

664쪽

B AE T t c A. ρί siperata eius vita sacro inuncta oleo, atque ipso etiam sceleris conscio summittente ad eam Coia festarium,cui mulieris crimen retexi siet, quod ipse obtegere institit praefractissimὸ. Interea enixe supplex erat Dei Matri, ut eius opera mitteretur alicunde quispiam , minimc sibi notus, cui ea nihil esset celatura: quae ut nouit nostros ad Insulas applicuisse i irem, ingeminauit preces , ut eos suum in oppidum D;us destinaret, quibus eo appulsis, nurn corum mox adit,simul dolore, simul gaudio tota lacrymis colliquescens, summoque studio animum Confessione procurat, nec deinde finem facit Beatae Virginis benignitatem praedicare , qua sibi magnis quidem ossiciis demeruerat, non iis tamen quibus tantum boni se speraret imperta

turam.

Alij duo Patres, caeteras Insulas percurrentes, deprehendere primum de Fortunatis Insulis fabu losissima esse quondam prodita Graecorum Scriptorum vanissimis commentariis : nam earum In

sularum plerisque nihil esst infecundius, nihil desertius, nihil aridius; quibus autem inest soli boni

tas quaedam non proruas aliena Fortunatarii nomi

ne, caedem quoque sparsae sunt quibusdam Ugio num tractibus plane incultis , vastis, & asperis.Insularium ferme victus ac vestirus,rectum,& res fa miliaris est, quae esse solet egentissimoru hominii, nisi sicubi urbium frequentia, negotiatio, soli a moenitas lautiora praebet incolis cultu & vitae subsidia. Ipsi certe Palmariae, non Insulae modo

Canarien sis, sed Insularum omnium urbi nobilis

665쪽

6ga Pixo vi NC IAsimae, circumiecta sunt oppidula plurima omnibus humanae vitae praetidiis propemoduna destituta. Deinde Sacerdotum incredibilis paucitas , eorum saltem , quibus cordi sit aliena salus , indigenis asefert incomparabilem sacrarum rerum ignoratiam; ut si nostri sibi nollent indulgere, patentissimum nacti essent campum industriae in multos annos negotiosissime exercendae. Caeterum est indigen rum Canarinorum indoles ad disciplinam idonea; cuius ab Insulae oppidanis initium fecere sementis Diuinae iaciendae duo Patres, duobus aliis Palmariae residentibus. Ante vero quam Canaria egred rentur , tentarum aditum cuiusdam oppidi,eorum

instituto valde opportuni, de quorum aduentu cum esset nunciatum, Instituti Religiosi vir pro concione in nostros est inuectus aspere; alius quidam in circulis coepit nobis crebrius & acerbilis maledicere. Hic cum perseueraret, in ipso flagitio grauiter in capite laesus est imprudentia pueri saxum emittentis temere, quam Diuinae vitionis esse animaduersionem omnes conscij asleucrarunt. Inde Coenobita ille factus cautior,assumto teste uno ex Oppidanorum proceribus, procubuit deinde ad Patrum genua, poposcit contumeliose dictorum veniam, multamque postea semper erga nos adhibuit benouolentiam. Tamen quoniam haeserant in oppidanorum animis iactata in nos petulantius, inde ad Episcopum missa est legatio ciuiu honoratorum , qui peterent, ne Antistes in suturi

oppidu destinaret alterius instituti Religioses homines, quam cuiusmodi iam haberem. Harente,

666쪽

B AE T i C A. 66; propteresi Episcopo , urgent nostri ut linantur eo venire suo periculo , exprcssaque tandem venia,eo deducuntur a Palmariensi primario viro.Tel de oppidi nomen est in Canaria , solo amoenissimo, hortis & vinetis undique obsitum, pulcherrimis con ditum aedificiis : ubi nostri quattuor dies paene siluerunt,sed habitis Dominico die concionibus mane ac vesperi, mox Senatum uniuersum ita sibi demeruere, ut totus ille convcntus cum familiis ad Confessionis ossicii vltro se offerrct, quem illico reliqui oppidani consequerentur in eodem munere. Ex oppido postea proficiscentibus nostris, quantumuis repugnantibus , dedere se longinquae vice comites Praetor ac triginta equites , Patrum discessum , vi suam orbitatem, multo fetu prosequentes. Sed ut paucis multa complectamur in reprope infinit , hi duo Patres septem mensibus totis , non die non nocte vacationem ab contento labore nacti sunt, nisi quantum necesse modico cibo ac somno est, Divinisque perpctrandis. Qua operae assiduitate ac contentione peragratis Omni bus Insulis, omnium indigenarum animis erga nos ingeneratum est studium eiusmodi, ut nostro

decessu dolcrent acerbissime, cupidissimE reditum postularent: Palmarienses autem serib inirent rationem institu di sua in urbe Collegi, Soci :-tatis. Qudd vero Patribus praefinitum etat expeditionis tempus, & Praesidum cos litterae ad se aduo-ςabant, proficiscendum eis fuit, de quorum egregia virtute, fructuosissimisque laboribus perscripsere Masistratus earum Insularum, virique pri

667쪽

niari), non litteras modi commendationis honoriscentissimae , sed integros propemodum rerum bene gestarum commentarios : Sc acti nes gratiarum , luculentissimas ad

668쪽

PROVINCIA

SARDINI A

OMic ivr A quinque psisque circum-l iectum agrum , coluere primo anno Socii centum septuaginta quattuor, altero tres iis amplius; hoc transcripti in canum decem, adscripti ad nostrum numerum quattuordecim ; illo admissi undecim,unus a lius.

ARo v v s Falconerius, Lyciensis, rei domesticae Adiutor , annos natus quadractinta Obiit, tuorum dimidiu egerat inter nos in assiduis vigiliis ac laboribus. Illud in eo admirabile & imi tabile spectabatur ; orij declinatio tam exacta, Vc Priore quandoque fractus labore,pro quieto ad arilium statim accingeretur, sollicitato ad id enixius Superiore, ut alteri negotio adhiberetur, gemina Palma , & obedientiae, & fortis operae simul insignis, Missionum continentes fere labores fuerunr,

669쪽

666 Pa ovi NCIAα messis non modica , quibusdam vero locis prodigia concionum utilitatem comprobarunt. Quidam audita concione, consilium inierat vitae sam

ctioris, cui noctu in lecto vigilanti oblatus est eleganti forma iuuenis, multo splendore radians, qui se ita compellaret ; Heus tu, audistin' sace dotis illius nuper concionem; quod si audieris, ni quaeso patiare iactum semen tuo in pectore, ut ii Aenus, interire. An sorte illius criminis, id autem disertὸ designabat, oblitus es, quod quinde cim abhinc annis admissum, Consessione tamen, o miser, expiasti numquam. Quin tu nunc posito alieno pudore Sacerdotis pedibus aduolutus , voniam i Deo efflagitas 3 quid cunctaris Nec plura

caelo missus adoloscens : tum vero dolens ille vir neglectu ab se ossicium in re tanta,vix orto sole ad

Sacerdotem nostrum expiaturus animum aduolat.

Vir primarius a plebeio homine violatus colapho ante biennium , alebat odium, & aduersarij aspectum declinabat; ex auditis tamen Concionibus

eo usque prosecit, ut procurato animo per Sacramenta , sesto die, sub concionem ita a de sacra,spe chantibus ciuibus hominem ad se aduocat, suauiter amplectitur, testatus Christi caussa pro veteri simultate omnem in posterum beneuolentiam. Altero anno Pator Ioannes Barba, Sassarensis, aetate ac ingenio forens , concionator egregius,ab recondita doctrina , & oratoria facultate , quam editis scriptis celebrarat, in primis clarus, aetatis anno tricesimo dc altero, sic occubuit, ut omnes

huiusmodi dotes una plaga exstinctas cius ciues

670쪽

S A R D I N I A. 6ἡ non mediocriter ingemuerant. Neque cuim Pater speciosa quaedam, ad magni nominis Vmbram, sed utilia, & ad mores potius attincntia in Conci nem afferebat, ut meritδ illius obitus tam exicr-nis quam domesticis lacrit luctuosus. Federicu Vitalis, in Apulia natus , domesticae rei Adiutor,

unum & quinquaginta natus annos , quorum alieram ex aequo partem in Societate vixerat, in munere praesertim Editui summo cum studio ac diligentia : Cosmus Maringius, Sardus, item Adiutor , Fabrilis lapidariae petitissimus, politis annis

viginti exstruendo nobis aedificio : ac Marcus denique Pugionius, sexaginta & sex annorum , Oῖς rae domesticae gnavus administor, felici clausula vitam terminarunt. Oppidi cuiusdam ciues in gemimnas factioncs distraxerant vetera procerum quo rumdam odia, de quidem annos iam quattuordecim ; contigit autem , uti per Bacchanaliorum licentiam eorum nonnulli prodirent armati, quibu*animaduersis uniuersum oppidum velut dato signo ad arma conuolauit, & iam stabat utraque aci: ad conflictum parata sub vesperam. Intere, Sacerodos noster ignarus seditionis, eo properabat,quem ex itinere multi retrahere conati sunt in suas aedes

hospiti j nomine, qudd via longior vidererur,quam

eo pollet pertingere. Urgente tamen occulto quo

dam instinctu Numinis, quod aliis facturus none siet , beneuolentissimis hominibus oblatum hospitium praecish admodum renunciauit, suumquc iter institit vehementius concitare. Vt pagum at rigit , Omnes regiones armatorum globis obsessar

SEARCH

MENU NAVIGATION