R. P. Pauli Casati Placentini Societ. Jesu Mechanicorum libri octo, in quibus uno eodemque principio vectis vires physicè explicantur & geometricè demonstrantur, atque machinarum omnis generis componendarum methodus proponitur

발행: 1684년

분량: 826페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

821쪽

m E antecedentis rotulae. Quapropter numerus a postrema rotatula indicatus multiplicandus est per numerum omnium dentatium penultimae rotulae, & productus per numerum dentium antepenultimae ducendus , atque iterum hunc productum per numerum omnium dentium antecedetntis rotulae multiplicare oportet, ut omnium passuum, aut conversionum rotae currus, nil merus innotescat. Quare artificis indu stila in hoc requiritur. ut rotularum dentibus eoS numerob statuat, quorum rationem inire non sit nimis operosum. Illud autem, commodum-ne dixeris an incommodum 3 in cochlearum infinitarum complexione contingit necessario, quod axes sunt in planis invicem rectis, ac proinde Indices non in eadem loculamenti facie constituI possitnt: cum enim unus

quisque axis ad planum sui tympani dctitati, cui infigitur, sit rectus, ipsiim vero tympanum sit in eodem plano, in quo est cochlea infinita, a qua convertitur, manifestum est plana ipsa,

in quibus sunt axes, esse invicem recta, atque Idcirco non ad eandem loculamenti faciem pertinere eorum Indices.

Lunae motum in bases tu automaso indicare. O Vae communiter parantur automata horas indicantia, indicem habent horis duodecim perficientem integrum circuitum : quaproeter lunae motum , Cjusque aetatem ob oculos. ponere cupiens, satis erit, si a Xem , cui horarum index inseritatur , in cochleam infinitam deformaVeris, quae convertat tym panum in dentes 19 distributum , axis enim tympani indicem convertens aetatem lunae commonstrabit in dextera , aut in si

nistra facie loculamenti , cui automatum includitur. Cum enim lunaris mcnsis Synodicus complectatur dies Σ' , index autem horarum semislcm diei perficiat , crunt indicis hujus conversiones 19 , dum semel index lunae suam conversionem absolvit. Si igitur index lunae sit lamina rotundum habens soramen prope indicis lingulam, per quod appareat pictus in s ib-jecta facie circulus centrum habens extra indicis centrum, adeo ut prima die lunae nihil illius circuli appareat, &. die decima-

822쪽

9 8 . Mechanicorum

quinta soramen integrum exhibeat ejusdem circuli colorem, lunae Phases a soramine, & ejus aeta, a lingula indicabuntur. Quod si placuerit in eadem facie, in qua descriptae sunt horae, etiam lunae phases & motum apparerere , oportebit axi indicis horarum aptatam rotulam denticulos habere ad perpendi tum inhxos, qui curriculum, seu Vertebram striatam con-VCrta Di , ita ut vertebrae hujusmodi una convcrsio plane isochrona sit uni conversioni indicis horarum. Curriculi autem axis in cochleam infinitam deformatus convertat tympanum in

dentes 19 distinctum , quod collocetur faciei loculamenti parallelum ue hujus si quidem conversio in eadem loculamenti facie , in qua dc horae indicantur, repraesentabit liuiae phases. At si sortasse volucris in eadem Automati facie ita apparere horas & lunae aetatem, ut proxime saltem indicetur, quota hora accidat Novilunium aut Plenilunium , postquam semel juxta Ephemerides conciliaveris indices horarum & lunae 3 non satis erit in dentes 19 distinxille tympanum, cujus singuli dentes horis Ia promoveantur , siquidem mensis lunaris Synodicus Complectitur dies 19 , horas Ix , minuta 4, hoc est sere tres horae quadrantes s atque adeo post duos menses index lunae indicaret Novilunium sesquihora citius, quam par fuerit, &post

annum index anteverteret verum Novilunium novem horis. Quare axi horas indicanti non esset copulandus axis cochleae infinitae, cujus tympanum aliam exigeret dentium multitudinem ; sed peculiaris axis statuendus esset, cujus conversio Itatemperaretur, ut horis undecim cum quadrante abselverctur; tympanum Vero , CX cujuS conversione convolveretur Index lunae , distribuendum esset in dentes 63 ; hujus cnim unica conversio responderet conversionibus 63 axis , cujus singillae conversiones perficerentur horis II - quapropter index lunae suam conversionem ab lueret horis Io 8 - , hoc est diebus 19, horis I x, minutis 4s. Esset igitur in singulis lunationibus paulo tardior non nisi uno minuto; scd demum absblutis duodecim lunationibus exiguum esset discrimen. Quod si rotulae horas indicantis faciem interiorem In partes a 6 distinxeris , dc denticulos ad perpendiculum erexeri , , qui Curriculum convertant, ita tamen , Ut crata sculus una conversone excipiat -llim quindccim denticulos . utique una curriculi conversio perficietur: by Gorale

823쪽

Liber octavus. CAPuT V. 799

perficietur horis II - , hoc est α horarum duodecim, seu horarum quadrantibus 43 ι qui per 63 multiplicati dant horae quadrantes 283 I , quot una lunatio complectitur.

Pancratiam ad onera ricis attollen a opportunum construere. SaEpe contingit Vecte secundi generis attollendum esse aliquod onus, cui impar si potentia : idcirco praesto esse potest instrumentum scui Pancratio nomen fieri posse ostendit vis fatis magna in plures in alios usus accommodatum , quod dc facillime quocumque in loco collocari valet , & quocumque

transferri. Cochlea infinita cum suo tympano dentato congruente paretur: tympani axis sit excavatus in tres aut quatuor strias convenientes dentibus laminae rectae chalybeae dentatae fatis solidae , cujusmodi illa est , quam lib. s. cap. 6. exhibui Nam si haec includantur capsulae paulo longiori, quam si lamina illa dentata, & cochleae axis extra loculamentum promineat, ut ei aptari possit manubrium ι ex Cochleae conversione volvitur tympanum, & una cum illo ejustem axis striatus, qui dentes laminae chalybeae subiens illam elevat. Et quoniam hujus laminae caput sinuatum subjicitur vecti, etiam vectis attollitur , & cum eo pondus. Quanta sit cochleae infinitae cum suo tympano & axe vis ad elevandam laminam, constat ex dictis di Componenda est autem haec Ratio cum Ratione Vectis, ut habeatur momentum Potentiae manubrio applicatae comparatae

SEARCH

MENU NAVIGATION