장음표시 사용
31쪽
28 DE A TESTINORUM pronuntiavit. Nihil deinde gravius a Romanis Pontificibus Atestinis accidit usque ad amnum MDLXXXXVII. quo Alphonsus II. e vivis excessit, & Ferrariensis populus Caesaris I. generali, laetissimaque voce, successioni aciclamavit. Gravis erat Caesar, moderatus, religiosusque, sed bellandi artem non ad- amabat , neque eam habebat animi fortitudi nem , qua adversae fortunae impetum sustinere diu posset. Quare Clemens um. Romanus Pontifex opportunum tempus praedandi nactus , Cardinalibus statim convocatis, subj istis usus est verbis, quae ex adversariorum
libris exscripsi: is Che erano passati molli an- ni, che la Casa d' Este era decaduta dab
Io stato di Ferrara per aver mancato in molle Cose a' patii Contenuti nelle Investiis ture. Deinde vero nullis cupiditatem suam continens terminiS, non modo per injuriam s
32쪽
CALAMITATIBUS. 29riam, sed etiam per contumeliam ab antiquissimi imperii gubernaculis Atestinos dejicere constituit. Pridie Non. Nov. dirarum monitum in Caesarem promulgavit: atque ut ad turpissimam calumniam diluendam intra quindecim dies Romam veniret, elate Pra cepit . Bellum insimul parare instituit, expeditasque legiones, & equitatum ad Ferrariem
sis Ducatus fines celerrime convenire imperavit. Inopinato saevoque Caesar nunciope
culsus, Comiti Giliolo, quem jam ad Clementem legarat, mandat ut excitatum incendium restinguere Conetur. Adit Giliolus Pontificem, & precibus omnibus contendit, ne innocentem Circumvenire, & opprimere velit: si vero de commentitio crimine, pertinaci animo controversiam habere cupiat,
cujuslibet Principis judicium, etsi Romanae Sedi addi stissimi, Caesari gratum suturum
33쪽
esse declarat. Petit. ne ex decreto Gregorii Magni a Concilio Romano comprobato re Cedat , neque a caeteris sacratis legibus, quae Pontifices judicium reddere in propriis causis vetant. Haec, & ejusdem generis Com-Plura magna cum misericordia exponit. Sed Clemens de evertendis legibus solummodo Cogitans, inimice Legatum dimittit, qui statim quanto res in periculo sit, sollicito Ducidenuntiat. Cardinales interim nonnulli tanti facinoris novitate perturbati, Pontificem obtestantur, ne dirarum fulmon jaciat, &Principum omnium animadversionem, acer
rimique belli periculum opponunt . Dum
Cardinalium oratione animique conscientiis perterritus Cedere Videbatur, occultum a nefario perduelli recipit nuntium, qui ad Atestinorum exitium Vias OmneS , atqUerationes ostendit. Caesaris animum timi-
34쪽
CALAMITATIBUS. 3Idum, demissumque , aerarium pene exinanitum esse significat. Praesidia constituta in arcibus, copiasque omnes describit, secreta denique consilia effert, suadetque Pontifici, ut vastos homines Forum Alieni occultissime mittat, qui spe largitionis, & dignit tum quorumdam animos ad perduellionem alliciant. Gratissima oratione audita, Clemens amplius non haesitat, sed exercitum a get , ac nonnullis Cupiditatis suae satellitibus mandat, ut Forum Alieni celerrime adeant.
Quare in posterum per nequissimos viroS a Caesaris fide abductos consilia omnia, rerumque motus cognoscens, post acta quaedam libidinosa, & prava, quae lucem sormidanotia nunquam promulgata fuere , Ducatum sibi Ferrariensem adjudicat: sacrorum in te dictione ignaros populos ad desectionem sollicitat, ac horrificis execrationibus non
35쪽
tantum Caesarem , sed Principes, privatosque homines, qui aliquid ipsi praestarent opis , calamitatibus omnibus in hac Vita, ac post ipsius curriculum aeternis suppliciis addicit
Ex sacratissimo vero refugiebant oculi, tintoque Contremiscebam animo, cum ista legebam meritorum Christi thesauro, iisdem
praemia rapinarum, depopulationum, & caedium , extraordinario quodam instinetus furore promittit. Cardinalis interim Aldo-hrandinus Pontificius Legatus de tormentorum subvectionibus, & Fori Alieni ob. sidione consilia agitat. Qua re nuntiata, Camillus Tolomaeus, qui summam etiam apud Gallos habuerat bellicae laudis Opinionem, distinendi hostium copias, ut novi possint cogi milites, ac opportunam Romanus Caesar, aliique amici Principes serant opem, necessitatem agnoscens, Ducem mul
36쪽
CALAΜITATIBUS. 33tis cum lacrymis obsecrat, ut in Pontificiis finibus gerat bellum, ideoque FaVentiam occupet, magnisque munitionibus fidimet : reliqua denique, quae ad ejus sanandam mentem arbitratur pertinere , recenset.
Sed Caesar delira quadam religione per blas, nolle se Vicarium Christi lacessire respondit. Dormitante igitur Atestina virlinte, maximamque Clemens ex consuetudine impune agendi capiens ju nditatem, . Mutinensium etiam, & Rhegiensium animos tentat. Ubi vero de corrumpendis
fidelissimis populis spem se sesellisse intellexit, ad Fori Alieni obsidionem curas omnes Convertit; nefariumque bellum, non minus eo, quod Austriacus Caesar gerebat B. Ibes, in Thraces, sanctum esse vulgabat. Malbtiosi interim crebri ad Caesarem asserebantur rumores, tota urbe trepidari, plurimos E levi.
37쪽
34 DB A TESTINORUM levitate animi novis rebus studere, permagnam esse conjuratorum manum , diuque a maleficiis, & parricidio forsitan non temperaturam . Posst haec perfidi consiliarii animadvertentes, eum adeo timore praeoccupatum esse, ut pene abalienata mente, eXistimaret omnia violento motu labefactata concidere, essiciunt, ut ad pacem componendam Lucretiar Urbini Duci facultatem amplissimam impertiatur. Atestina Lucretia erat, Herculis nempeii. Fori Alieni Ducis filia: sed domesticam laudem oblita, capitali odio a suis, & a conjuge dissidebat: maxima vero benevolentia , cujus inserius etiam argumenta adferemus, Aldobrandinos prosequebatur. Quamobrem crudelia eorum facinora explens , a Caesare Ducatus insignia Fori Ali,
ni judici interea privatim tradenda, Filiumque
38쪽
CALAMITATIBUS. 3sque majorem natu pro obside Pontificidandum esse, pronuntiaVit. Pretiosum pignus ex patriis amplexibus avidissime Clemens eripuit, atque alia Cogitans , aliaque simulans, aequa Caesaris camsam velle lance perpendere , & Cum eo , tamquam patrem cum filio, acturum se prodidicabat , si ad Pontificiam majestatem se Vandam, usque ad judicii finem, Ferrariensis Provinciae possessionem , non jus a,
Congemuere Veneti infortunati Principis sortem , legatumque occulte miserunt qui ad arcendum periculum , CommeatUs illi, pecuniam , copiasque offerret. Sed reserat, dato obside, ad extremum deducta casum . Quare quinto Kal. Februar. anni,MDxcv III. Omni semper jure retento, cum eximio comitatu, in quo Marchio Rango-
39쪽
3 6 DE A TESTINORUΜnus. & Comes Montecuccolus dignitat,bus , generisque nobilitate eminebant. Foro Alieni Caesar excessit. Ea autem die mi,
ita Ferrariensium v. rerum omnium abun dantiam cum egestate Commutamur. Talem semper Atestini servaverant impe randi rationem, ut commercio aucto, artibus restitutis, atque propriis pecuniis in
Principatus ornamentum, ac Communem
selicitatem conlatis, Ferrariensis Provincia florentissima inter Italas, beataque ab omnibus jure meritoque appellaretur. Pontificia vero dominatio lenissimo Atestinorum imperio substituta, brevi tempore, Ut sesetissimam costrueret arcem, ad suum arbitrium, & absque ulla solutione pulcherrima diruit aedificia, quae unam ex quatuor F ua. in Fori Alieni partibus essiciebant, labefach Ferrbissivit artes, nova vectigalia quaesivit, publi
40쪽
CALAMI ΤATIBUS. 3 cas exhausit pecunias, populique commoda oppugnavit. Quo factum fuit, ut calami. tosa Provincia nervis exsechis soluta ace bum deinde graveque spectaculum toti Italiae praebuerit . . Declaraverat Clemens, ut superius diximus, Caesari persequendi jus suum non adimere potestatem: attamen non tantum Ferrariensem Ducatum in Pontificiam Provinciam redegit, sed & oppida, pagosque in Romandiola, atque in Agro Bononiensi sitos, quorum praecipui Argenta , Lugo, Cotignota, S. Potito, Cento, la Pleve ital, Ce nominantur : funditusque pervertit quae sanistissime observaturum se esse Faventina sanctione promiserat . In Comacli enim Comitatum a Ferrariensi di stione sejuructum s a In capite III. Faventinae sanctionig ad perpetuum Clementis dedecus subjecta verba leguntur: di non