Cl. Italorum et Germanorum epistolae ad Petrum Victorium ... Nunc primum ex archetypis in lucem erutae recensuit Victorii vitam adiecit et animadversionibus illustravit. Ang. Mar. Bandinius .. 1. 1

발행: 1758년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ram . Itaque eius congressu unum , alterumque

diem frui mihi contigit : erant autem perhumani eius sermones, & eruditi de studiis literarum : crebra iam , & perhonorifica de te mentio. Non obscure etiam ostendebat, sive ita sensit, sive ea est comitate, se praesentia, verbisque meis multum delectari, '& submoleste ferre

nostram consuetudinem ita paucissimis diebus , sive horis potius terminari. Nosti enim haec so. Iemnia, & eorum propria, qui studiis, animis- rue paullo coniunctiores sunt. Ita denique discesmus, ut ille me tui cultorem esse, ego illum mei non vulgarem amatorem intelligerem . Κl. sext. Patavium venimus, ubi & meos amicos , Nostrates, & tuos, ut mihi mandaras, salutavi. Statim autem & Donatum Iaκnoctium , t ' Damnem Vineentium Pine IIam mihi diuinxi , vel ut verius dicam, iam advenientem me de tuis literis, posteriores enim, ut intellexi, eas, quas mihi aederas , anteverterant, aesi coram ipse

adfuisses, sc amplexabantur, multisque verbis, di omnibus officiis in primo statim adcessu, quam boni, doctique viri essent, quantum literis, virtutique deditos amarent, quanti face. xent, quantumque iudicio tuo tribuerent, ostendebant. Haec autem omnia prolixius, & familiarius, quum apud Iannoctium una essemus, cui Prandio . intererant complures quoque vestri

cives, iuvenes politissima ista civitate, mihique

iucundissima dignissimi, & optimis disciplinis ornatissimi, cuiusmodi eos esse facile coniici

bam s

282쪽

ham, qui cum tantae virtutis , & doctrinae a viris viverent: sed tamen opinionem hanc meam ipsorum modestia , atque sermones confirma-hant . Sed ut sim brevior , scire te volo , &me tuis fuisse optatissimum, & hoc mihi nihilheic iucundius potuisse adcidere. Iam vero tibi hoc nomine non solum gratias ago; sed multo magis te Togatum volo , ut quando huc aliquid dabis, ipsis ostendas, te ex me cogno. visse, omnia haec ab ipsis mihi gratissima obtigisse, quorum in perpetuum memorem me futurum profitearia Vale Cum tuis, quos omnes,

nominatimque Laeobum F. saluto. Patavio proficiscens. vi. Eid. Sext. An. MDLX u.

LXXVII.

IDEM PETRO VICTORIO S. P. Do

Bononia, Patavio, Venetiis, Oeniponte ad te scripsi Pridie Kal. Sept. Oeniponte solvimus, postridie Non. huc adpulimus; maluimus enim per Oenum, Istrumque navigare. Veni autem expectatissimus, non amicis solum , & notis, quorum partim heic illustribus legationibus fungentes, partim heic degentes offendi; verum etiam aliis non paucis , quos nunquam antra vidissem, tam hospitibus , quam aulae Caesareae consortibus; plane principibus viris. Horum splendidissimos quosque nominare pote. Tam, quorum alii te, propter me, & de meis verbis, ut mereris, suspiciunt; plures me tua

283쪽

1 2 CL. V Illo R. EPISTOLA

caussa, quum me in tuis carissimis, atque familiarissimis esse intellexissent , singulari benevolentia complectuntur. Hoc quoque video, non solum amore, qui tuus in me summus est, sed etiam iudicio, quo tibi nemo est anteferendus, te mihi nescio quid suavitatis tribuere solitum , quam boni, elegantesque viri non adspernentur . Adcedit, neque enim inficior, quod ipse quoque magnis viris carus esse laboro , sorte etiam ambitiosius, quam debe-ham . In his est heic, reliquos enim praetereo , ινα μὴ πωυ χαυ- λκω, Ioannes Crato, vir Clarissimus, Medicus Caesareus, qui me advenientem ita complexus fuit, & quotidie complectitur, acs aetatem una vixissemus. Detulit item singularia mihi ossicia, & quibuscumque potuit meritis ultro me cumulare Contendit ; quae quidem sunt eiusmodi, ut neque omnia admittere , neque omnia repudiare aut possim , aut debeam. Inprimis autem eius humanissimos , & doctissimos sermones Capto , quibus ego , ut saluberrimo animi alimento, ualde delector, qui quidem de rebus privatis, iisque, quae nunc publice geruntur, nonnulli

sunt ; sed plerique de literis, & doctis ho

minibus . De omni autem liberali doctrina, ut qui in omnibus eius partibus praeclare versatus sit , rectissime sentit, ipsamque longissime di si ungit ab illa superba , & perniciosa eruditionis opinione , & simulatione , qua passim multi tument. Doctos autem homines, id est,

284쪽

animo, moribus, oratione bene politos, & pro

funda, veraque Optimarum rerum cognitione abundantes, cum omnes, tum in his eos amat,& colit plurimum , qui generi mortalium inveterum scriptis e tenebris in lucem producendis , beneque illustrandis non ignobilem ope- Tam praestiterunt . Cuiusmodi profecto post diuturnam optimarum rerum ignorantiam, primum Patrum nostrorum ,. deinde nostro secti. Culo non pauci floruerunt quod & nobis ,. &posteritati merito gratulari & possisnus,, & debemus . In hoc uero ordine quum tu princiapem locum obtineas,. nihil maluit Crato, quam tuam, qua te prosequitur, benevolentiam innotescere, mihique se ante ast te literas dare constituisse retulit . Quod ego, id ut faceret, quum non solum confirmarem, sed etiam rogarem, visus est id mihi, εοῦ polliceri, α f

Cere, cuius literae, & meo, . & ipsius nomine erunt tibi gratissimae : animus vero viri optimi , communi enim vocabulo utor , quo t men amplius nullum reperio , multo gratior. Quamquam vero necesse minime erat, ut eius, ullam ego mentionem facerem , tamen hanc nostram notitiam, & eonsuetudinem quum ad te, cui mea nota esse oportere statuo, scriberem , silentio praeterire non volui , etsi voluissem tibi minus dicto audiens fuisse, ipse

mihi uiderer . Quod ad me praeterea adtinet, ante Kal. Novemb. hinc nos movebimus Vt

primum domi ero , aliam ad te Epistolam

285쪽

adcelerabo; quin Lipsia quoque aliquid stris

ham . Vale, Victora Clarissime, & ex me multum, multumque familiam omnem tuam saluta. Vienna. XII. Kal. Novemb. Anno MD vII. u. aXXVIII. .

IDEM PETRO FICTORIO S. P. D.

Viennensem fasciculum ad te perlatum certo esse non dubito, in quo erant complures meae epistolae, & una ad te D. Cratonir, qui quum sit vir doctissimus, tum , nihil est eo neque integrius , neque solum ob excellentiam artis suae, sed etiam his ipis nominibus est gratissmus Imperatori Maximiaiano . Postridie Non. Novembr. Vienna abivimus, quum ibi totum bimestre constitissem - ater obliquum feci per Moraviam, ubi Comiti meo erat nonnihil negotii apud Boemici regni primatem Blassislaum Perarissenium, virum non solum summae digni, talis, di amplissimarum fortunarum; sed & ea humanitate praeditum , quantam in quoquam desideres, & prudentia , quanta ad Ies maXimaS gerendas opus est. Ipsa autem regio satis ampla, & amaena, cum nullis prope rebus eget, tum frumento, vinoque abundat, in quasngularem mihi admirationem concitavit, quod in oppidis nonnullis vidi , videram autem invita nunquam, neque me uspiam visurum exi-sima , & variarum gentium confluxum, &inco θοώii Victoriar Epp. ad Germauor lis II pag. II.

286쪽

2 sin ipsis sex, septemve religionum homines, si haec confusio hoc nomine adpellari potest, &non potius deteriore, quam superstionis adpellatione digna est: quum singulae haereses sua

templa, vel scholas haberent. xvΙ. Kal. Deincembr. Pragam venimus, Principem Boemicarum civitatum : ibique non satis tuto tamen loco, quod nescio quid tuis occultae serperet, in tertium diem mansimus, non tantum, quod amici nos tenerent, . in quibus erant, qui re

istic quoque observaverant, & de te studiose sciscitabantur; sed etiam, ut & nos, & equos

aliquantum conligeremus. AI. autem Kal. Dresidam venimus, quae quum sit ipsa civitas, etsi non ampla, tamen omnibus prope aedificiis pulcherrima , tum est regia Augusti Septem viri creandis Imperatoribus Saxonici insignis. Domi suae erat istius noster Comeristarius , qui magnam voluptatem, & ex tua epistola, quam ipsi statim tradidi , ut qui & voluptatem ami cis exposuerit, & epistolam inter res sibi charissimas statim retulerit, & ex mea praesentia, sermonibusque capit. Ibi autem quum essem, quidam, ex coniuratione Gothana, quae superiore Aprili deleta est , de qua nihil pleni

Florentiae cognoveramuS, vir primae nobilitatis , capitali qeoque gravissimo supplicio adfectus est . Sed haec res Epistolae non est . Dressia quum ab amicis vix me avellerem,& ut verum fatear subinvitus ab ipsorum com-Pledu tam cito abitem , lamen quum Iulia1

287쪽

Lipsiam proficisceretur , quo etiam mihi eundum esset, neque eam proscctionem, quod mulaum sua intexesset , in aliquot dies reiicere posset , una cum ipso Lipsiam proficiscor: &quidem huc venimus lix. Kal. Iulius postea ad suos rediit, relictis heic ad te literis, quas istuc nescio cui curandas tradidit. Non tantum autem negotia domestica, sed multo magis publicarum rerum perturbatio, nunc anim etiam omnes in armis sunt, iter, quod istuc suscepturus erat, ipsum hactenus inpedivit . Neque non se ad vos sediturum adfirmat . Ioaebimur Camerarias, tuus totus est , ut scis, ad quem interea saepe adcessi. Suhinfirma est nunc va- Ietudine, & . quidem senex, non toto anno te minor, .ut intelligo . Ηoic iam sum in diem

xIU. hoclie enim abeo. Edidi enim hesC πανηγυριν

quandam ad Imperatorem meum, quam ad te mittam, quum commode potero, ut diuturnae meae profectionis aliquem fructiam degustes . Vbi ceteros amicos, vel eorum aliquos videro,

iterum ad vos aliquid dabo . Ianuario domi me futurum spero; tum nihil omnium neglecturus. Vale. Lipsia uti Eid. Decembr. Anno MDLX II. 0

FINIS TOMI PRIMI.

SEARCH

MENU NAVIGATION