장음표시 사용
271쪽
ad nos confirmas perscripturum. Quod si eius. modi fuerit, ut nostra tibi quemadmodum sperare te scribis , adprobentur , magnum profecto, & optatum studii, ac diligentiae nostrae fructum capiemus , sin aliquid abs te desideratum esse viderimus , uti quidem iam nunc fore divinamus, erit tamen, quod me in posterum, ut opinor, acuere, tibique etiam obligatiorem reddere posse videatur . Hipparebam tuum avide expectamus , nec minus Arataea ipsa , mendis iam omnibus perpurgata ad publicam omnium utilitatem, atque usum. Quaes ad nos primo quoque tempore miseris, magno nos, & sngulari munere adfeceris. Quod si me. vero etiam tui profecto iam pridem amantissimum amare, ita ut cepisse videris, deinceps perrexeris, dabo operam, ut ne te eius xei unquam possit poenitere, idque, ut ita facias , te etiam atque etiam rogo. Vale.
Dublino Eid. Maii Anno Domini MDLXVI. LXXI.
IOANNES SALCINIUS P. VICTORIO S. P. D.
Quarto Eidus Augusti redditae sunt mihi lite
rae tuae Bononiae, quae dici non potest quantopere me , & ipsum Noscomium Oblectarunt,ac etiam perpetuo, ut scias, oblectabunt; Testes enim sunt tuae erga gentem Polonam vo
luntatis propensissimae. Quid enim potest dici
272쪽
Isrpropensus P quam te tantum . virum , ad me, in hac terra ex ultimis usque Sarmatiae fini. bus peregrinum , tanta humanitate , ac benevolentia rescribere ρ Itaque te tanta praeditum humanitate virum, non observabimus solum, sed etiam, ut par est , colemus allud pace tua is minime concedo , quod Iu . inciedibili amore, adductus, tantam cognitionem, di I scientiam. Te
rum nostris tribuis, quod semper fuit, ac est proprium gentis vestrae, quicquid vel humaniqiatis, vel literarum est in . Polonia , id itotum iure optimo merito debetur vestrae: Patriae ,iac vobis, eius doctoribus . Vtriusque horum
maiores vestri maiorum nostrorum animis, una
cum religione ipsa, inseruerunt semina, ita ut ,:& religionis , & humanitatis, & literarum incrementa , ac inrigamenta, ut ita dicam, non aliunde quaereremus, & expectaremus, quam a
vobis ,'a quibus: prima fundametita sunt iactahumanitatis, a vobis.. Italis , apud quos I & re Iigionis Principem, in persona Christi agnoscimus , & bonas j disciplinas , , ac i humanitatis,
exempla a . vobis discimus . . ixemplo tibi, eius; rei sunt tot examina iuyentuti. POlonae, quae iquotannis in Academiasi vestras tahquam ad mercaturam honorum. studiorum , caussa per tot gentes, ac terras advolant. Discipulos nos vestros agnoscimus , t vos magistros, & praece lptores Optimos, confitemur, quae propria Ve stra laus est, &i gl*xia, nolumus, vos ea fistu ,
273쪽
daret; quapropter, & nol sc tecum agimus per literas, ut ' par est honos disti pulos eum gravissimo, &. optimo magistro. Sed quoniam peregrinando saepe loca mutamus, illud velim , scias, nos Bononiae per hunc, & sequentem mentem mansuros post in Poloniam, revocantibus maioribus, sumus ituri, quocumque tamen locorum literae tuae nobis adlatae suerint , dabimus operam , ut illis quamprimum respondere possimus. Illud unum tibi adfirmo, si quid feceris , quo nomen adolescentis illustrari possit, nullam te in eo operam petditu.
Tum. Iandem bene vale , nosque ut caepisti, tuo amore complectere. Bononiae XL, Kal. Se ptembris Anno Domini MDLxvi.
INI DE XOMERStaDT P. VICTORIO s. P, D. Exsi vel sola promisso mea non ii e ito affscribendum me nunc inpellere poterat , haud levem tamen insuper mihi ad te literas mittere cogitanti stimulum admovit frequens, ad quotidiana mehiis' meae de tua singulari vidi tute, quam integro fere biennio, summa cum voluptate, atque ingenti cum fructu meo, &emolumento , satis expertus sum, recordatio. Hinc ingens quoque mihi desiderium nascitur, ut excellenti prudentia tua , atque doctrinae quamprimum rursus mihi coram perfrui liceat. V
274쪽
Verum Patria mea, atque amici quum ad se, antequam in Italiam redeam, me nune vocent,& propterea diutius a. te abesse cogar, quam
proposueram, has literas, praestantissime Victo. ri, ad te mittendas duxi, quo satisfieret meis Iollicitationibus, & tu cognosceres me tuorum eneficiorum memorem , di ut officium honestatis, as gryitudinis pustulat, tyi amantissimum, ac studiosissimum esse. Iter quidem meum feliciter hucusque satis perfeci : & iam heicin castris Caesareis. ad Iayrinum Vngariae oppidum, Germani ia Rabam, Itali Giaverinum nominant, postis moror. Τurca hoc mense Iuliam, atque Sigetum duo munitissima loca summis furoribus acriter, ac saepius antea tentata, suam in potestatem redegit. Corinthiae, ac Stiriae xςgionibus nostris , horum locorum amissio , mnisi videtur ingentia in posterum ob Turcicas incursion*s Pericula . Idcirco aut mce ineunda cum hoste, aut armis, malis his praeveniendum erit. Labor tuus, quo laudest unae Austria ast Prosequutus es, omnibus,
quibus illum eηhibui legendum , ut par est, valde prob tur , . R is ad pristinam laudem
tuam, haud evem cumulum adiicit . Rote .mtindam, & alios, quos salutari per me iube. has, ad castra non /dcesserunt; quamobrem, quod uoluisti, agere cum illis nQn potes. Spe'ro intrη paucos menses, iterum me Florentiae futurum. Intςrim, ut tuae. bonevolentiae, R
275쪽
IM amori pristino me commendatum firmiter ser. ves, diligenter rogo, nec non, ut tuum, quod cepissi consilium de commentandis libris Τῶν πολιΤικων, opere quam primum incipias prosequendum; nam facies rem Reip. universae uti. dem, amicisque tuis omnibus gratissimam. Bene, & feliciter vale, & me amare perge. Celeri calamo scriptae ex Castris Iaurinensibus Iv. Kal. Octobr. MDLXVI.
Ex tuis, & Bern dim Brisegmi amplissimi viriliteris , quarum scopus esse videtur mutuus inter vos amor , i & merita utrique laus, magnam percepi voluptatem , percepturus malo
xem, si quod alteri ab altero tribuitur, & ab omnibus tribui par est, facilior sit imitandi. quam suspiciendi locus; maximam vero, si ad sequi aliquando detur. Debet ille quidem tibi quamplurimum , quem ex animo sic laudas, ut veritati nihil superadditum, quo revocari in dubium, nihilque quo illustrari queat, omissum a te fuisse adpareat. Debere te & illi maximopere arbitror , non ea ratione solum , quate omni laudum genere dignum fert in sublime, sed illa etiam , qua vir summa virtute praeditus nihil non suppeditavit, ut omnibus
276쪽
eloquentiae nervis paIam faceres , quanti habendus ipse si , pro cuius nomine inmortalrtati consecrando, veritas, & laus hontendereia inter sese potius , quam altera cedere alteri adhuc vellet, nisi tu peropportune utrumque conciliasses. Ego autem tantum hoc etiam no mine, qui multis antea tibi debeo, ut in ma. ximi beneficii loco lectionem harum literarum ponendam mihi esse existimem. Cuius ne intereat, finiaturve ratio, ut solet omnium quae
reseruntur, habere tibi gratiam malim, quam reserue . Quid enim libero homine dignius, quam ei se, & esse, & fateri obnoxium, qui aisciplinis omnibus excultus , semper agit aliquid , quo ceteri ad sapientiae studium , vel
quemadmodum D. ait Paullus ad aemulanda meliora charismata excitentur ρ Quum haec scripsssem, converti me ad eam, quam scribi Buci Hadriae epistolam, cuius lectio, eo mille fuit iucundior, quo magis adfirmare possum vera esse omnia , quae de illo praedicas , &quoad eius felicitatem , maior in dies fiet adcessio, si te uno praedicante noverint omnes quid sentire de praestantissimo Principe, & dicere debeant. Quod si eiusdem epistolae argumentum amplificare potuisses ab optima filiorum institutione, qui septem numero certatimstino omnes itinere eo tendunt ut ' virtutem
Patris , & gloriam non adsequantur solum, sed superent etiam, atque ita illustriorem reddant a
277쪽
dant, quid amplius ille optare possit, non video, multos siquidem & legimus, & audimus quotidie, qui sitos divitiis valde onerent, sed qui bonarum artium studiis vel mediocriter
ornare studeant, nedum OInatos consequantur,
quasi nihil hodie sit, quod bene nummatum decorer suadela, venusque; ita pauci sint, ut qui possit huic comparari, vi* unus, aut ab ter reperiatur, Ssd, quod nunc e Iussis tem pore minus pote , p aestabis postea, atque eo quidem uberius, quo p*nius id Omne t cum, ut cupio, prausens agam. vale, meque tui valde studiosum his adscribe , quos habes cari
Ego.nop desino , doctissime Victori, recordari tui vixi optimi, & doctissimi, longe disiunctus
ab Italia, parente omnis literaturae: quod ut apud te testatum facerem , vosui haec brevibus ad te perscribere, quum pluribus haud liceat. noster , tuus discipulus, meus amicus, tui adsidue meminit, & merito, cui qualemcumque profectum studiorum suorum adce. ptum seri Omnem, teque peramanter cum tuis
omnibus iussit salutari, brevi scripturus ipse,
278쪽
quum forte hoc tempore cogeretur hinc abesse. S. d ei inopinatim adcidit , qtiod stlas' dibro traditos mercitoribus vestratibus' Tarregidni adsportandos in Germaniam, vel ibi uto precio vecturae, nondum receperi r toto triennio elapso, queis heic eget nobiscum, de qua mora dolet admodum, quum in iisdem; librost h. heat abs te, & aliis donatos, caros, & raros. Velim mercatores alioquin diligentes & integros sui officii admoneri , ac meas ad literas, si quas superiore anno adcepisti, responderi, responsione reddita iisdem mercatoribus, qui huc ad nos trasmittent eamdem . Mitto ad te carmen quoddam Monachi cuiusdam Hisfelden-ss, est autem Hisfeldium Coenobium Imperiale ad Fuidam flumen sium vicinum Hassiae, ex
eo genere, quod Fabius τῆ: μάταια εχάιε. esse adfirmae, cuius terni versus adficiunt sensum, extantque plura eiusdem farinae Rabari Mona chi Fuldensis. De rebus Germanicis sic habeto: Lanigravium Pbilippum Patrem' Ηaffaec na tum annos LXIII. postremo die Martii nuper
obiisse domi suae, quem biduo post insequutus Ernestus Dux Bruns wicensis bellatot inlignis,
cuius virtuti debetur victoria parta ad sanctum Quintinum, annis ab hinc decem. Grota Castrum, & urbs munitissima Τhuringiae Ioannis: Frideriei In Saxonici Ducis, capta ab Electore Saxonico Augu1 o. Ad Eidus Apriles Dux captus , item proscripti Romani Imperii nobiles
279쪽
aliquot, de quibus crude supplicium sumtum, sectis in partes quatuor. Ego tibi, mi Victori, longissimam vitam largiri dum opto, cui bene. volam , quandiu spiritus hos reget artus, ob insignem virtutem , doctrinam , & humanitatem. Wolfexbyto ex Castro Pridie Kal. Iunias
NORIMBERGAE P. VICTO l. s. P. D.
Epistolam tuam . Petra Tisari , quam ad me
Florentia uti Non. Marci dederas, adcepi magna iterum cum voluptate, quod ex ea quan to , quamque Constanti serga me amore esses, perspicue animadverti, atque de eo gratiam tibi habeo, & ut in eo, quemadmodum Caepisti, permaneas, te rogo. Quod si occasiones essent magis expeditae probandae tibi reipsa voluntatis meae . gererem morem, ac satisfacerem desiderio meo : qui hoc animo erga praeclara literarum studia , teque pernobilem astarum cultorem semper fui, ut neque illis opes ullas anteponendas , neque te, eX quo tempore primum, qui esses intellexi, non vehementer amandum existimaverim . Quam -hrem facere etiam non potui , quin dolerem tecum , & cum literis, quum te significares
280쪽
morbo tum laborare , atque inpeditum esse, quominus ad me uberius scriberes . Verum tamen spero adfuixisse tibi divini numinis opem, & istum, quicumque fuit, morbum iamdudum depulisse . Id quod non modo pro mea erga te singulari benevolentia , sed & respectu ad publicam utilitatem, quam video & profectamiam esse, & expectandam in posterum ex tuis studiis longe maximam, & amplissimam, princari non praetermisi. Peto autem a te, ut me quamprimum deo valetudine tua iterum certio.
rem facias : & ad me scribas saepius . . Soleo enim ex tuis literis honestam sane, & pergratam animo meo voluptatem capere: quod ha- .ctenus illae argumentum semper contineant, etiam quum tu argumento te caruisse quereris,
quod delectet , iuvetque plurimum legentem . Itaque erit id ossicium tuum mihi omnino gratissimum. Ac persuasum tibi plane esse cupio, in nulla re, quae ad declarandam tibi animi erga te mei propensam adfectionem pertineat, & in mea modo potestate posita sit, tibi benignitatem, amoremque meum esse defuturum. Vale,& vive feliciter, Victori carissime. Halae SaXO-num ex Arce Sancti Mauricii X. Kal. Iul. MDLXVII. i LXXVI.
Bononiae adhuc eram, quum Mutina domum rediit Carolus Sigonius, quem abesse scripse- Tom. I. Y ram.
