Cl. Italorum et Germanorum epistolae ad Petrum Victorium ... Nunc primum ex archetypis in lucem erutae recensuit Victorii vitam adiecit et animadversionibus illustravit. Ang. Mar. Bandinius .. 1. 1

발행: 1758년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

I sotate, qua me prosequi coepisti, gratias agam, teque rogem , ut Occasionem nactuS , ad me non raro scribas , quo mihi nihil erit gratius, neque dubites , quin te quoque amem, aCobservem plurimum . Illud item cogitare, ac facere non praetermittam, ut aliquando tu, tui. que reipsa intelligant , quanti apud , me tua fuerit auctoritas , & quanto studio eas, quas tu tantopere praedicas, ac Colis, literas, teque ipsum amaverim. Vale, Petre 'Victori clarissi.

LXV.

Neque mihi vel sine tuis literis quidquam exploratius esse potuit, quam te hac honoris mei amplificatione laetatum esse, & illis lectis nihil gravius , aut amantius scribi posse iudicavi: Quorum alterum mihi vetus amicitia nostra facile , persuadebat , alterum effecit ratio, ac prudentia literarum tuarum : est vero Victori tanta auctoritas in 'testimonio tuo , i quod ad alterius laudem adcomodaris , ut nihil ei caudad voluptatem iucundius , aut ad existimatio onem maius possit adcidere. Verumtamen, quia ne a te quidem alienum esse potest, quod tui similibus gravibus ac sapientibus viris con-

i Vid. Dis. Victorii lib. I. Epp. ad German. p. 39.

262쪽

tingit interdum, quorum amor erga aliquem, etsi non omnino praecurrit iudicium , tamen

sc occupat, quum adcesserit, ut, & opinio de eius dignitate, quem ament, uberior in diessi, & praedicatio liberalior; ipse etiam amore

provectus es in commemoratione laudum mearum , qui Pii Pontificis Max. in me adornanis do pruuentiae pene, plus quam liberalitati tribuas . Ego vero quum & meipsum intueor,& hunc honorem, quanti sit, aestimo, & ipsum specto Pontificem Maximum , in quem ' privatim nullum meum, non modo insigne beneficium; sed ne paullo quidem illustrius ossicium ullum exstiterit, facile intelligo hac eius i me benignitate nihil excelsus esse posse . Sed

non pugnabo tecum vehementius, quin etiam te virum omnibus doctrinae, & virtutum o namentis adfluentem, in hoc benevolentiae iudicio , non omnino negabo aliquid etiam vinxitati dedisse ; adfirmabo autem tibi omnem , quamcumque in me esse vis , & animi, &ingenii facultatem in maximum discrimen adinductam esse . Securus enim antea versabar inaliteris , & illud colebam non solum ingenuae voluptatis, sed etiam liberalis solatii. domiciislium. Nunc ex tranquilla vita, & tanquam eae portu studiorum, quasi in altum abreptus, opiram in Reipublicae navi dare cogor, optim quidem, ac sapientissimo Gubernatori , sed tamen maZima tempestate, ac frementibus flucti

263쪽

hus . inod nisi ei confiderem, cuius vel in

ipsius Vicario mare , & venti nutum observant, conciderem animo , meque a quieto librorum usu , in negotiosam , & periculosam hanc amplitudinem vocatum esse vehementer dolerem; quamquam me etiam de huius ossicii difficillimo munere laborantem confirmat ea spes, eum, qui Pio Pontifici illam mentem dederit, ut mihi ab ambitione libero, ac nihil tale cogitanti gravem hanc personam inpone. Tet , quo eam aliqua ex parte tueri possim, non consilio, non auxilio defuturum. Ad conciliandum vero mihi Dei opem, & gratiam, quantum ipso Deo adiutore potero , eo utar instituto , ut sententiam , & actionem meam ab omni solutam cupiditate, liberam, & integram perpetuo regendam tradam Divino Numini . Vtinam modo a diuturna librorum Consuetudine, a quibus vereor ne disiunctus sim, aliquid ad Reip. utilitatem adferre, & illo Privato aliquot annorum otio , publicum hoc negotium adiuvare possim. Haec summa est rationis, & cogitationis meae, de qua tecum, veluti cum altero me, liberius sum loquutus, ut cuius tu mihi tamquam spectatae rei testimonium deditas, quum studium, & consilium

ea de re meum Cognoveris, tali tuo de me

iudicio magis laetere. Bonis certe, & eruditis viris, virtutis etiam studioss , & artium optimaTum , in quibus, etsi quantum ipse profecerim

264쪽

cerim poenitet, tamen quia quidquid sum, totum illis secundum Deum me debere intelligo, quod semper antea studui , praecipuam operam, ac studium meum profiteor. Quo nomine , veterisque coniunctionis nostrae causis te praeseram . Omnibus , quod Fabio Segnia civituo coram ostendi: quem, quod & amicum a tuum, & virum, ac poetam bonum, mihi commendas : nemo est profecto , cuius aut testimonium apud me maiorem fidem , aut commendatio plus ponderis habere possit , quam tua . Itaque ei singularis animus , & voluntas mea nullo loco deerit. Vale.

LXVI.

Quaerenti mihi , quid ad te potissmum scri

berem , eruditissime Petre, non modo res ulla veniebat in mentem, quae te ipso digna me haberetur, Verum ne quo Pacto Consuetudinem meam servarem , quibusque verbis id .

facerem reperiebam , enim ει παρεικεῖς κανοι σκα ιν Ηιδεριe. Hi namque cum quibus con- uetudinem, familiaritatemque iunximus, a stu- 'diis humanitatis non solum abhorrent, velum Tom. I. . V. ipsa i) Vid. Victorii D. Lib. V. Dp. pag. I 2I.

265쪽

ipsa tamquam levia, ac nullius momenti parvi. pendunt ι ; adfirmant enim se non vulgares, sed interiores disciplinas, & reconditas scrutari, quod sane ipsi videant, qui id quod Aeeursius, aut Ba tolas de Titii, ac Mia legato dixerint, Pronuntiaverintque , ut magnum aliquod sulpiciunt, & admirantur ; nos certe, etsi his lectionibus, quas adsidue audimus, animum exeo lere non desistimus , libentius tamen in illud studium incumbimus , in quo antea fueram mus , neque adhuc Iurisconsulti hi tantam dicendi vim habuere, ut ab ipsis penitus me animum avertere effecerint. Insinuavi enim me in consuetudinem Petri Angelii, ipsumque Publice explicantem , atque adeo dilatantem M. Tullii Orationem pro domo sua attente & diligenter audio, praesertim quum ipse Commen- rarios in hanc Orationem Icripsisse compertum habeam, quos decrevisse etiam posteris prode-xς , ac proserre in medium profiteatur . Qua-Propter locum in hac ab ipso expressum , ac optime, Ut videtur, restitutum cum animo statua meo, ita enim in omnibus libris legitur Cur Cum ego me existimassem tuto omnino in Civitate esse non posse, illuc irem P α nullam enim sententiam ex hisce verbis illuc rem p ra se colligere unquam potuisse adfirmat :quRPrPpter paullum his verbis inmutatis ita

esse

266쪽

Isses e legendum adseverat et idem non irent ρ is Atque hanc se elicere sententiam dicit, ut quum ego me existimassem tuto omnino in civitare esse non posse, illi boni uiri id ad se non pertinere arbitrati sunt. Tu igitur, si tamen non molestum est, hanc scripturam in libris calamo exaratis an deprehenderis, aperies, Paulus enim mnutius ipsam adripuit , quum

Petrus per epistolam illi significasset, quod maximum inussit dolorem ipsi Angelio; adeo mOleste homines ferunt sua in aliena converti, quum ipsi laudem nullam ex iis reportaturisnt . Ego autem etsi in studiis Iurisprudentiae

aetatem ago, tamen in portum humanarum stiterarum me consero; tanta enim in his inest iucunditas, ut ab iis nullo modo , nec diuelli, nec distrahi patiar. Quapropter te Oro, ut mihi rescribas , ex tuis enim mihi nascetur epistolae argumentum. Vale. Datum X. Kal. Deincembris Pisis MDLXV.

LXVIL

Iam fere septem sunt anni, quum tibi a doctissimo viro Franciseo RoborteIlo commendas tum, summa complexus es benevolentia, quam ego quum heic de te, Naibano Chytraeo praesente, valde praedicarem, is a me contendit,

ut sibi meis literis quasi aditum quemdam ad V a te

267쪽

Iss e L. VIROR. EPISTOLA

te darem. Et si autem non id mihi sumo , ut tantum ponderis has meas apud te literas habituras putem, quantum id temporis Francisti Robortelli valuerunt, tamen eas propterea tibi non ingratas fore spero , quod meum in animum, studium, & observantiam testificentur . Nec dubito, quin id a te sim inpetratu-Tus, ut eadem humanitate C, traeam hunc hominem doctum, & in scribendis versibus mediocriter exercitatum sis comprehensurus; qua tua sponte Germanos homines tui studiosos, &literarum amantes, honoris tui caussa, ad te

adcedentes prosequi soles . Id si feceris , &me tibi magis devinxeris, & hominem pudentem , & ossiciosum tibi in perpetuum obligaueris. Bene vale. Heidelbergae m. Eidus Martii anno MDLXVI.

. LXVIII.

IO. CASELIUS P. VICTORIO S. P. D.

Advenimus huc, ut voluimus , ego V. Eid.

Aprilis; amici nostri postridie. Vrbis adspectu

exsatiari nequimus. Daebimus Neapolim abiit, ubi aliquot menses morari constituit. Sed aliud est quamobrem hanc epistolam exarem , ' ut scilicet tibi iterum gratias agam, qui nos adiuuare, & ornare numquam desinas, sed summa beneficia multitudine novorum cumules . Vt enim nunc priora praeteream ; quanta sunt haec

268쪽

haec, quibus ex te Romae fruimur ρ Nisolas Nerio literas tuas trinidi; humanissimus vir est, legit eas libentissime . Se , & omnia Petro Victorio debere, neque uspiam nobis defuturum dixit, neque etiam nihil praestitit. Valde item me complexi sunt, animumque in me quotidie declarant sngularem Hieroumus Meius, & SU-mius Adrianus. Hieronymus vero ille veteris muscae strenuus, atque acutus indagator, quam τοῖοm ριουσικοe est Θ Sive hanc artem , sive reconditas in ipso literas , sive sermones , eruditionesve, an humaniores ρ sive rectissimam, politissimamque ipsus vitae rationem intuearis. Magno tui coram observandi desiderio tenetur, quem doctrinae, virtutisque suae auctorem totis XIIX. annis non viderit, nec dubito quin aliquando istic tibi eam tantum ob rem insperato adfuturus st. Non obscure enim mihi hoc suum consilium aperuit. Verum de his, & aliis, quae non sine voluptate cognoveris, prolixiores tibi coram gratias agemus; id quod erit ante Kal. Iun. Vale. Roma Iv. Eid. Maii MDLxvi.

LXIX.

IOACHIMUS HAN P. VICTORIO S. P. D.

Ardeo cupiditate te videndi , eamque vera voluptatem sentiendi , quae ex literis humanioribus capi solet, atque doctissimis homini

bus, sed consilio medicorum usus, mihi iniunt

269쪽

ctum est, ne iter susciperem ante autumnum. Maranta Romam profectus est , quo iniuriamsbi a falsis testibus inlatam ulcisceretur, quorum antea dolis in carcere detentus erat.

Cythisi semen ab eo petere habebam in animo, ut id Florentiam transmitterem; etenim, ut auctor huius boni , mortalibus qui hoc seculo vivunt, sic divitiis etiam illis solus abun. dat; petii enim semen a multis aliis, & praesertim a familiari suo Ferrante Pharmacopola, qui Cythisi plantam mihi in mrantae fratris horto admodum venustam monstravit, sed omnes ad eum solum quasi manu me deducunt. Puteolos, Baiasque vidi, & quamquam rudera nunc sint; tamen stus ita oblectat, ut ad amoenitatem perficiendam nihil possit desiderari .

Τυa auctoritas multum me iuvit, quamquam

liberius ea usus sim, quam non oportebat apud eolaum dei Nero, qui profecto vir est summa humanitate praeditus, & semper me ei de. here fateor . Vale quam felicissime . Neap. Non. Maiis MDLXvI. IXX.

ANDREM PATRICIUS STRITERO P. VICTORIO S. P. D.

Gavisus sum incidisse in manus tuas librum smeum, maxime vero partem illam libri abs te esse , ut scribis, perlustratam, quae in castigandis, & non nihil explanandis Arataeis ciceronis

tota

270쪽

tota consumitur. Quam partem equidem tanto avidius ab tui similibus legi aliquando cupiebam , quanto magis eam, propter genus ipsum argumenti, remotam a popularibus studiis, & vulgari intelligentia esse intelligebam:& nisi a vobis aliquando doctis hominibus i

geretur , plane abiectam , ac neglectam fore praevidebam. Nunc autem ad hanc meam voluptatem, quam ex tua mearum ineptiarum lectione percepi profecto maximam , illa etiam adcessio facta est multo maior, quod pars illa explicationum mearum illo potissimum tempore abs te legeretur, quo tu quoque ipse, ut mihisgnificas, in eiuscemodi cogitatione versarere, ac Graecum ipsum Aratum, auditoribus ruis interpretarere, & quod denique . id quod ego sane facio, ut debeo. plurimi , ita tunc abs te adciperetur; ut mihi & de navata opera gratias agere,& de successu ipso gratulari minime omnium dubitares. Quod quidem ego totum etsi eX naturae magis, ingeniique tui bonitate, quam ex certo , atque constanti iudicio prosectum esse intelligo, tamen haec tua equidem bonitas singularis magnopere me delectat , & labori illi meo magnam admodum, & uberem mercedem

persolvit; qui videam in optimi, & doctissimi

viri conspectum meas illas cogitationes perveniri, & quod semper optabam , sine magno tamen fastidio lectas esse: expecto & quod nam tuum sit de reliquis nostris iudicium, quod te

SEARCH

MENU NAVIGATION