Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

De raptu, quem in parentes ap-

PELLANT, TIT. VII.

Eri ΑM Curiae decretis olim receptum erat, Vt si quam, per matrimonium, quis rapuisse diceretur : Pontificius iudex de matrimonio, profanus de raptu cognosceret: neque alter alteri moram afferret ullam. s E D postea placuit, matrimonii cognitionem sustineri, quoad de raptu iudicaretur. Par enim esse, ut de eo quod praecesserit, prius quaeratur ,hoc est de calliditate,fallacia, machinatione,quam is qui vis illatae appellatur, adhibuerit,ut simplicem credulam, imbecillam satiuiae fuisset tantum se minam dicereεὶ circumueniret,salle rei,deciperet. Foeminam sinquam cuili per eius. modi praestigias prouidere licuisset, quam nomini suo, familiaeque labem inureret, nunquam commisisset, ut suum in se, suosque proderet oscium : neque ut ille, qui vere nuptias facit consensum appellamusὶ interueniret.Caeterum iusta matrimonii peragere, esque viro misceri qui de raptu causam diceret, forsan postridie ultimo supplicio asciedus spraeterquam quod parum conueniret, nec admodum conduceret) triste quidem esset ac verecundum. Et reo eius criminis comperto, damnato, mactato, quid amplius de matrimonio quaerendum esti .

svo siqua iam matura viro,& svi inquit illeὶ iam plenis nubilis

annis,uci suopte marte, Vel etiam alterius auxiliis, adolescentem &genere & opibus se longe clariorem ac potentiorem, clam curatore, clam moderatore expugnauerit, & ad uxorem se ducendam ita pellexerit, ut &pacta, inconsulto adolescenti valde iniqua, publice perscriberetur, & suturum matrimonium praesentibus iniretur verbis: videamus, sitne raptus, quodue aliud criminis genus: cui, vel

quibus illud adscribemus: & ad quem, vel quod spectet illius persequutio: deque iis omnibus Ampliis ordo quid costituerit. pvΕLLA noxaeliisque exempta, in nominatum crimen ita vindicari placuit.Pacta omnia, insecta facta atque inducta:praeter quam quod ad matrimonii probationem, apud suum eius rei iudicem, possent co- ducere:cuius adeundi,& matri & filiae facta est potestas. Mater,cuius artibus res acta suisset,& Principi & curatori & moderatori, pecuniae

212쪽

De poenis, Tit. VIII. a13

damnata. Consultores, cautores, quod ei operam dedissent: publici pactorum perscriptores, quod iuuenem celassent,quid praesentanea sponsalia sibi volent, quid donatione,ut erat propter nuptias facta, comprehenderetur: pecunia etiam pro cuiusque personae admismque qualitate mulctati. placitum pronuntiatum v. Non. Maii vel

III. Iunii. M. D. XXX v. III.

PTV M, quem in parenteis appellat, placuit crimen esse trans latitium,non regiae cognitionis. Itaque Aluillarios eiusmodi raptus insimulatos, seri praescriptione summotos, cum ea de re Curiam appellassent,ad sua iura esse reiiciendos. x V.Cal. Mart. M. D. X LIX.

De poenis, Tit. VIII.

AMBIANIs more maiorum comparatum esse dicebatur, ut si cui in urbe, plures citra caedem, membrumue mutilatum, manus attulissent: &vnus crimen in se reciperet, caeteros absolutum iri. Qui mos & damnatus est & vetitum, ne eius in posterum commemoratio a quoquam usurparetur. III . Calend. Decembr. M.

CCC. LXXXIX. I I.

REOR vM criminis copertorum, quacunque alia ipsi poena puniantur, tamen perpetuae memoriae facti,infamiae, exemplique causa, aedes interdum dirui receptum est,& in Savo sium, Consilii Praetoriani decreto editum, I x.Cal.Sept. M. C C C C. I I I I: quod eius familia in Academicos, divae Cateri , Lutetiae publice supplicantes, impetum secisset, & ex eis nonnullos vulnerasset. Cuius rei etiam aliquid habetur in Curiae commentariis.

E T iure ciuili, & constitutionibus Principum squantum mihi a sequi licuit) non nisi ultimo supplicio crimen maiestatis expiatur. Inuenimus tamen mitius actum cum Nicolao Orgemontano, Petri Orgemontani Nomophylacis filio, olim Curiae Conscripto,tum autem diacono, sacris beneficiis onustissimo. Ei enim eius criminis

213쪽

21 Placitorum Curiae Liber XII.

comperto, ex arce Antoniana in auditorium Sodalitii Parisien. adducto, & exinde plaustro in serum vaenalitiu euecto,atque ad coniuratorum obtruncationis spectationem adacto, postea exaugurato,ac omni tam sacro, quam profano Ordine moto,in posterumque prohibito deinde ingentis pecuniae,erga Principem damnato, reliqua quidem facta est vita:sed plane miserrima,pane videlicet ac frigida, perpetuo in carcere transigenda. Sed nostra in Gallia mulctarum irrogationes in arbitrio iudicantium sunt positae. Prid. Cal. Maii

M. CCCC. XVI.

v TR ivs E iuris interpretibus inter se discrepatibus aequumne ac bonum est, reum, erga priuatum noxae persecutorem, pecuniae damnatum, inopia laborare copertum, atque adeo iudicatum facere non potentem, corpore coerceri: quandoquidem, ipsa iuris

regula, in poenalibus causis benignius est interpretandum squod &Christianum est) pro summa Curiae aequitate ac religione Christianam hoc est) humaniorem sententiam sequi placuit. Reum scilicet, antequam bonis cederet, custodia non esse liberandum. iiii. Cal. Apr. Anno a Martinalibus. M. CCCC. XXV D.

O με .us supplex a Gulielmo Curtableto,sariore, in Iohannem Portanum, Curiae Conscriptum editus, contumeliaeque damnatus, suum autorem eo perduxit infamiae, ut publica palinodia, Deo. Principi, Iustitiae Conscripto laesa ipsius existimatio sarcienda esset: & recantatori, quem egestas aere mulctari non sineret, menstruum ieiunium, pane interim & frigida tantum alendo indiceretur. Quibus recitatis,C5scriptus statim professus est, honoraria poena per se temperari licere: quod hominis clementiae, modestiaeque nunquam satis meo quidem iudicio) commendatum iturae datum est nullo reliquae animaduersionis praeiudicio. v ii I. Cal. Iun. M. c c C C. x x I x. Sed squaeso a numaria poena,quae si ex rei facultatibus redigi possit, irroganda in ad eam genii fraudationem descendere, estne corpus afficere e estne eum qui aere squod dicitudnequit, cogere ut corpore luat: quod superiore decreto, ipsi Curiae

displicuisse videmus Esse quidem videri potest. Sed sui interim

214쪽

o mittamus quod & canonica est ea poena ita est ascere, ut potius reficere sit intelligendum, siue corpus siue animum spectes. Tra ἐνκρατείας ἰλον ut Philon ait) L ὐ-: ααρασίαι δἰ icta, αν- νόσος γήλι --. Et Basilius magnus, ἰm υτ ι

Poenis fisicalibus creditores prae

si quis ob aliquod admissum facinus, cum erga Principem, tum priuatum noxae, ac maleficii persequutorem, pecuniae condemnatus suerit: in ea exigenda, priuatum Principe sere potiorem. Prid.

REM suam persequentibus, poenae exactionem postponi. Imp. Antoninus Marcello rescripsit, & ita Curiae placuit. v. Cal. Iun. M. C c c c. v i I. Anglo enim potestate facta Digone abducedi.vt iusto ac legitimo bello a se captis ipsoque digone litis impendia quiaque Anglus damni accepisset, rependere damnato,& ob effractum carcerem aere mulctato:additum est, Anglum Principi antepone dum.

De cadaueribus punitorum,

QI o D ex Vlp. & Marcello,Vel, ut alii Volunt, Martiano, cap. i. de 1 i. Tit. de cadaueribus punitorum lib. Pandect. x Lum. tradi- . tum est, eorum corpora in quos animaduertitur, non aliter sepeliri.

quam si a Principe suerit petitum & permissum: & nonnunquam

215쪽

stis Placitorum Curiae Liber XII.

non permitti, maxime maiestatis causa damnatorum, usurpatum inuenimus in persona Iohannis Maresi, Regii Causidici, quem Liuius noster, Paulus AE milius lib. t x. de rebus gestis Francorum tum faciadia clarum, tum disertissimum appellat. Is maximis Reip

temporibus, anno M. C C C. L XX X I I I. quo, Lutetiae,Carolus v i. de

trecentis ciuibus sumpsit supplicium, alios bonorum parte dimidia mulctauit, reuulsas urbis catenas in Luparam sustulit, magistratus naui Icipales abrogauit:is inquam maiestatis quoque insimulatus, etiam obtruncatus est. Anno Ver' M. C c C c. v i. ad v. Id. Maias, eius ossa legi, decreto Curiae permilla,condsque in sacello, quod ille ad divae Caterines excitauerat, dota ratque . Ex quibus duo haec bona venia) colligimus. Alterum, maiestatis damnatorum sepulturam fere nunquam, aut certe aegerrime cocedi. Quid enim est lato temporis interiectu, illam impetrasse: quam pro hominis alio qui dagnatate, ab eius necessariis& propinquis, vix est qui animo praesumat tandiu neglectam fuisset Alterum Curiam, ea in re, Principis partes libi vindicantem, unius forsan Accursat autoritate illud Euangelicum usurpantis, Ioseph petitii Pilato corpus Iesu. Quanquam hoc non attuleran Acciari ius,ut probaret id ad magistratus autoritatem pertinere: sed ut ostederet non modo cognatis animaduersorum, verum etiam quibustibet petentibus indulgeri. Quod autem ipse contra censuerit, a Principe impetrari debere, constat ex eius in titulum illum glossematis, quibus semel atque iterum hoc aperte declarat.

216쪽

ANIMADVERTENDA c AEDAM,

aut emendanda.

quo fato, qua rati

Si quidem a Nomophylacia pro-

De vitilitigatoribus,rt. X V. 198

ex recenti praescri-

aperto snu mamillas,

soves quos spectet illius petis

postponi, Imp.

SEARCH

MENU NAVIGATION