Placitorum summae apud Gallos curiae libri 12. Per Iohannem Lucium Parisiensem. Lutetiae apud Carolum Stephanum, typographum regium, 1553

발행: 1553년

분량: 218페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

2oa Placitorum Curiae Liber XI.

Caeterum inter legere & narrare quid intersit nemo est qui nesciat. Quod si in re tam aperta, ut vel manu squod dicitud reperiri possiti aliud pro alio accipi patiamur: quid, vel compendii causa, ea quae palam ipsa in Curia ab actuariis legi solent, non narrantur potiusquam leguntur e Et nos memoriae periculum narrando adire posse, quis negauerit, cum etiam legentes, vis dicam &scribentes' inte dum ac sepenumero humanum est enimὶ vel labimur, vel hallucinamur In summa, neque a legis, neque a Consulti verbis unquam

temere recedendum est.

i N auctionibus publicis, quae Curiae imperio funt, posteaquam pronuntiatum est, quo quenque loco numeroque esse oporteat: omnibus quidem licendi, sed nemini amplius intercedendi pote

statem esse faciendam. v I. Id. Mart. M. CCCC. XCI. i I I I.

Apuo Praesectum urbi, solebant causarum procuratores, in publicis auctionibus licentes, dissimulare, suo, an alterius nomine id facerent: & postea ex interuallo profiteri cuius causa factum esse volent:nec certe sine ulla ullius captione. D E quare, Idib. Mart. M. D. L i. inter pomeridianas altercationes, postulantibus Regiae procurationis Triumuiris factum est Curiae consultum: Placere huiusmodi licitatores, niti protinus edant, cui operam dederint, ab hasta summouendos esse.

s v M P T v v M, qui ab auctionis institore sunt, duo sunt genera: quae ii mihi licet, iubes sic appellauerim. Vnum rectum,alteru tras- uersum. Rectum intelligo, imperatae solutionis impendia, rerum pignerationis, auctionis ipsius non modo' factae, sed etiam recta in debitorem ad catastrophen usque perductae. Trasuersum, id omne, quod ipse auctionis institor aduersus eos impendit, qui intercesserint auctioni, potissimum illorum scriptionibus rescribendo. Quod II I. Non. Aug. M. D. IIII. inquistionum classi, expensorum in auctionem appellatione non contineri placuit. Nec enim re vera sunt auctionis impendia, sed proprie intercessionum, penitus ab auctione diuersarum:a quibus qui vel destiter vel summotus sue-

202쪽

rit, vel cum ipso institore, de ordine temere decertarit, impensarum sit condemnandus, eaque ratione institor suum plane consequuturus. Sed amabo dixerit aliquis) estne aliud quoddam inte cessorum genus, qui neque desistunt, neque summouetur intercesisione, neque de ordine decertant: sed consignatissimis autoritatibus a se prolatis, nulla prorsus controuersia, suum inter creditores sibi vindicant locum : quod tamen vix, aut ne vix quidem,sine ulla institoris & diligentia & impensa fieri potest: cuius ille, cur iacturam faciat 3 Est sane, sed leuis illa est modicaque impensa. Quam ni hilominus si suarum ille rerum usqueadeo studiosus est, ut nullum omnino serre dispendium unquam didicerit, tamen queat repetere: vel ab intercessore, moram si secerit:vel ab ipso debitore, qui totius tragoediae sons est atque origo: verum alio, quam in auctionem

expensorum nomine.

Quae in kaudem creditorum facta

s INT, UT RESTITUANTUR, T I T. X V I I. I.

E sr insignis cuiusdam improbitatis ac malitiae, post omnes so-rensis sabulae strophas & antistrophas: ea tandem peracta, iudicati non modo non faciendi, sed &fraudadi gratia, rerum suarum alienationes comminisci. Quamobrem unum aliquem, qui huiusmodi technis. Amplis. Ordinis decreto studuisset illudere,placuit, alienatione reuocata, pecuniae damnari, placitumque palam recitari, mediis causarum altercatiodibus, cum maxime frequentia populi flagraret auditorium. Quod clim actuarius secisset,suit ab Egid. Magistro summo Curione censoria seueritate, ipsius ordinis verbis Causidicis ac Cognitoribus imperatum, litigatores admonere, ut hunc ad lapidem impingere cauerent. Enimuero fore, ni facerent,

ut in eos seuerius animaduerteretur. v. Id. Aug. M. D. L I I.

203쪽

ao Placitorum summae apud

GALLOS CURIAE

De criminosis iudiciis, Tit. I.

V a i extra ordinem quaeri coeptum est de crimine, nec causam inficialiter constituendam, nec ab instituta quaestione, ne latum quidem unguem recedendu esse placuit, donec ea numeris omnibus sit absoluta. Consultum extemporale, pomeridianum, V I I. Cal.

Septembr. M. D. X X X. I I.

C v s T o D I A s ampliari non placere, nisi antea quaestio, qualiscunque de crimine habita fuerit, actori publico edatur, isque interpelletur, velitne diuersum quicquam allegare. Sic enim reorum puniendorum rationes dissicilius posse conturbari. x V I. Cal. Febr.

A D V II. Cal. Sept. M. D. xxx. pomeridiana sessione, placuit testes cum reis commistas, non commetariis, sed extemporaria oratione reprehendi oportere: ipsosque reos testiu nomina rogari, quiabus reprehensiones sperent se probaturos. Quod in legem postea translatum est, anno M. D. x x x i X,sed multo certe quidem acerbius. Sic enim sere habet, Quaesitor reum & unumquenque testium,seorsum ab aliis,altrinsecus coram sistere iubeto. . Iiscqmpositis utrunque ad iusiurandum adigito. Reum rogato,habeatne quo testem reprehendat, quibusque reprehensionem approbet. Eius rei diligenter eum admoneto: illi enim posthac integrum id nunquam futurum. Quae legis acerbitas tandem in eum recidit,qui tum nihil tale cogitans, eam suaserat Principi alioqui, post hominum memoriam, mitissimo clementissimoque. Cum enim publicum legis Iuliae repe-tudarum iudicium in eum exerceretur,di testes,quibus ipse preme-

204쪽

De criminosis iud. Tit. I.

batur, repeti placuisset ac comitii: venit e motibus Aruernis Iohananes Cebieritis Carladaesi secundarius Iuridicus, quo tum utebar fata miliarissime, &a quo, fide bona, hoc habui. Hunc oblatum, ut ille semel, iterum ac tertium oculis collustrasset, dixit, tam sibi notum esse,quam qui minime: eamque ob rem in se non esse, ut vel locupletem haberet, vel rcsutaret. Tum dati Recuperatores, Quaquam tu, Nomophylax, de capite & fortunis causam e custodia dicis, tamen pro tua adhuc apta a nos integra fide ac magistratus dignitate,

haud discite persuasum habemus, te nihil dissimulare, nihil ementiri, nihil assingere : sed hic profecto est, quod, quam satum, vitare nequeas magis. Noris, non noris hominem, stat eum te nunc

ipsum refellere oportere: neque id unquam tibi postea licitum so-re . est enim verbis apertissimis, lege comprehensum:quam quis te

melius nouit, qui eam suggessisti, concepisti, obsignat i Ecquis aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse aliis dixit. vel dici effecit

Ecquis,quod ipse in alterius persona aequu esse credidit,in sua ipsus valere non patiature Qui in magistratibus quid decreuisent, eo demiae ipsis priuatis erat iure parendum e Sentio inquit & certe faber compedes, quas secit, ipse gestat. Excipe Scriba. Agnoscit Cancellarius legem, Principis quidem autoritare latam, sed cuius asperitatem ab eo, quata maxima potest animi submissione, deprecatur:quam h pro sua genuina clemctia non temperauerit, quis capitis accersitus, quantumuis innocens, calumniatorum insidias unquam se speret euasurum e Itaque Principem omnium humanissitam si orat atque obtestatur, ut testis nomen edi, laremque iubeat. ὁ

rsque tepus ad percontandum, sitne ille. cuius ipse fidem possit insectari. Quod apud Principem iudicesue quiὸ valuerit, equidem

nescio: sed, nisi maxime fallor, magna admodum ratione nitebatur. Qui enim fieri potest,ut eum, qui nec de facie quidem aut nomine notus si tibi, ut primum oblatus suerit, coarguas & insecteris cuius tamen s qua ratione mores exquiratur,sorialse nemo usquam gentium extiterit intestabilis magis, nemo unquam sortasse magis conflatus fuerit ac subornatus. Res me hercule dignissima, cui Amplissimus ordo. pro summa sua in omnibus aequitate, aliquando consultum esse velit. s.l.

205쪽

aos Placitorum Cur ber XII.

IIII.

Ρ E T R v s Annonarius,lege Iulia, de adulteriis coercendis & stupro interrogatus, innocetiae sure causas reddidit, & repetitos ac commissos testes,quantum potuit, insectatus est. Quae cum probare studuisset, disceptatum est, an Mariae Petrae, quae stupri reum pollulauerat, testes non modo ad illius purgationem facietes, verum etiam eos, quibus insectationes suas probare contendisset, reprehendere quoque liceret:quia tametsi iure, nostri tame seri moribus receptu non esset. E T quidem licere placuit. Quis enim non faciter crediderit,eum, cui capitis periculum inteditur, quibuslibet testibus, etiam diobolaribus, si aliter nequeat, liberare se velle e Placitum pronuntiatum v. Cal. Septembr. M. D. V.

De dolo malo, Tit. II.

IACOBVM Aurulium quod Regio Subcognitori eremodicialis tesserae subnotatione per dolii abstulisset: tessera insecta facta octies vicenis assibus, instaurando tabulae iudicialis simulacro attributis, mulctari placuit: praeter id quati partium intererat Subcognitorem in tessera subnotanda non suisse deceptum : quo nomine in Aurulium dum volent,agipolset. XVI I I. Cal. Iul. M. C C C C. L I I. Quod

exe plum non tam Vt axioma proponimus, quam ut priscae illius seueritatis monimentu. Quae pudoris & modestiae magistra simul atque vel tatillum intermittitur: statim obrepit indulgentia petulatiae ac intemperantiae mater,scelerumque pene omnium designatrix.

t o si A N N I Guiberto quod in supplice libello verum non exposuisset, mulcta irrogata, isque quoad numerasset, munere abstinere iussus. Prid. Id. Iul. M. C CC c. I. Vidimus adhuc tyrones, dii Iohannes a Selua Curiae habenas moderaretur,Causidicii inter orandum medacem deprehcsum e vestigio mulctatum.Cognitorem qui diploma, tametsi parum ad rem faciens sputa veniam compercilinatae prouocationis ementitus fuerat, comprehcdi tamen ac duci iussum. Quibus animaduersionibus, & veritatis veluti retinaculis si semper vii fiuilemus, non ut aliquando vidimus) statuissent non

206쪽

De iniuriis, 3 c. Tit. III. a

modo in supplicibus libellis ac diplomatibus, sed& in ipsis causariuactionibus,quibus saepenumero cotrouersiae diri mutur, atque in so-rensibus omnis generis scriptionibus,medacia & comentitia ac sycophatica themata: quae quantas miseris litigatoribus molestias e hibuerint,vix est enarrare, sed ne cogitate quidem.

sotv To morte matrimonio, Seia sendum a Sempronio viro suo pactis dotalibus oppigneratum, persequebatur. Defendebat Catus,sundi possessor, olim Se proniolanduse dedisse quidem, sed dicis tantum gratia,fortunatiores ille nuptias ut cosequeretur:id an- tigrapha&illii agnouisse, cauisseque se aliter donatione non usurii. A' Scia referebatur, ea per dolum malum clam se facta, nihil obes.se: Caium aut decepisse, aut decipere voleti & operam & rem suam accommodasse: dolum suum nemini patrocinari: alterum alterius fraude laedi non oportere. PL AC v IT antigrapha eatenus valere, quatenus per illam pactis dotalibus non officeretur. Placitu a Riantio, de eiusdem argumenti quaestione ad Luparam Lutetiae respondente, citatum, III. Non. Apr. die Iouis ante Liberalia. M. D. x Lix.

I III.

P L v T E v M in Basilica modica praesenti pecunia,&annuis assibus quadraginta pridem redemptum, Sempronia Maevio quadragies vicenis locauerat. Postea Maevius aegre feres rem minimo comparatam, tanti se, nec nisi conductam habere: Regii Thesauri Procuratori annuorum triginta sui vocantὶ Francicorum, pro assibus quadraginta seri conditione. Ille protinus accipere postulare ut sereti res permitteretur. Quod & iudicibus placuit:sed appellatae Curiae cotra,&certe merito.Quotus enim quisque erat, qui M uium animose, dolo malo,& contra locationis fide fecisse non ania maduerteret3Sed Principis rebus ita cosultum est, Pluteu auctionatu ac vitimo licenti addictum iri. Ex tempore V I. Id. Iun. M. D. LI.

De iniuriis & famosis libellis,

TIT. III. I.

207쪽

2Ο8 Placitorum Curiat Liber XII.

traditur, tanta suit mordacitas, ut quosi ibet etiam nominatim perstringeret. Quod cum & ipsis comoedis inuidiosum, & omnibus perniciosum esse compertum habuissent, lege lata factum est, ut a nominibus temperaretur: atque ita noua Graecis Comoedia, Latinis Satyra nata, & ea sortasse Gallis quam vulgo Barochiam appellat,si rem ipsam, verbique etymologiam spectare libuerit. Βάζω enim loquor est Homero, vel dico: sundo, prodigus, effusor. Vnde pragmaticae nationis Amanuense non a Basilica sui quidam voluerunt) Basilicanos,sed Bα χως,hoc est, verborum sunditatores, απερ γίγους, dicaces, appellatos existimauerim. Quorum ingeniis semper haec libertas cocessa suit, ut in communem hominum vitam salibus impune luderent: sed licentia in rabiem exeunte, &vetere comoedia redintegrari incipiente,necessarium suit Amplissimum ordinem parte is suas interponere. ΙΤΑQIE I X. Cal. Sept. M. c ccc. XLII. BaZochios aliquot, eius criminis copertos, carcere ieiunioq; coerceri placuit,&pane aquaque permissis,caeteris omnibus interim abstinere.Uetitum praeterea Satyras amplius ne ederet,

nisi quas ab ipso Amplissordine coprobatas Actuarius subnotasset.

ΑD x II M. Cal. Maii, M. D. L. de BaZochiorum rebus summam in cotrouersiam adductis placuit, penulam pignori abreptam,quod Amanuensis, cuia esset, BaZochiam militiae nomen dare noluisset, esse restituendam. Dare nomen cogedum neminem. Prohibitum ne quem suis iocis, nomine, notisue proderent: quod si secus facerent, scirent poenas corpore se daturos. Vetitum etiam ne quis anter x. Cal. Maias, summum, &sextam pomeridianam, tympano iuuenes ciere auderet.Caetera, moniti medium tenere.

De furtis, Tit. IIII

ΒΑΛ ANTIO TO MOΣ in Curiae Curia, mediis altercationibus, ni ph deprehensus,& in cancellorum aream inductus,

208쪽

De falsis, Tit. V. 2O9

legibus interrogatus, & testibus commissis obrutus atque oppressus, sertum audax illud quidem, sed ignobile, nempe assium sexaginta tantum, plebeii hominis tenuitatem, resti luere damnatus est. x.

Calend. Febr. M. D. XLIX.

De falsis, Tit. V.

FAL si persequendi formulae primordia, serensibus omnibus notissma, haec sunt: vi,qui crimen obiicit, id primum inscriptione profiteatur: postea falli postulatus, id quod falsum esse dicitur, proferat : deinde falsi themata accusator edat: de quibus tum demum inquiritur, cum ad rem facere pronuntiata sunt. Sed hoc non esse perpetuum ego didici. PLACVIT enim testes anticipatione rogatos, aliis etiam solennibus omissis, repetendos, cumque reo nihilominus esse committendos. Ex tempore, ad exhedram rerum capitalium, v III. Id . Mart. M. D. XLIx, Litigatoribus Luca L duneo, & Iacobo Chasteo.

REcii signi adulteratorem, eundemque ipsum Regii amanuensis chirographi imitatorem, tessera sanctitatis mulinari non placuit: sed priuilegiarii criminis ergo ingetis pecuniae damnatum ad Pontificem relegari, e custodia eius non ante emittendum, quam aere mulctatilio se liberaret. V III. Id. Apr. M. CCC. DXXXV.

Lo DolcvM Chabotium & circa testes & circa tabulas, salsi c pertum, parum esse visum est x v. millibus librarum squas vocant Parisiesium mulctari, nisi etiam iudicati, quod iusta de rerum controuersarum possessione abstulerat, iacturam faceret, & lis ex integro iudicanda esse pronuntiaretur: quanquam neque testes, neque tabulae ad rem quicquam facerent, ut exitu tragoediae commonstratum est. Nam postea Iohannes Castillionius, Chabotii ex sorore nepos, iisdem copiis, quibus ille, instructus falsis illis reiectis) nihil diissimile iudicatum expugnauit. Placitum primum pronuntiatum

XIII I. Cal. Iun. M. C C C C. L X I x. Alterum v III. Id. Iul. M. CCCC.L Xx I I.Tertium M. D. X V. Cf.Septembr.

209쪽

Placitorum Curiae Liber XII.

1 III.

NON solum qui in actis causae adulterandis secus aliquid admisit , causae iactura plectitur, sed&qui falsam protulit autoritatem. Cuius rei exemplum in Baptistam Belloregardium a Curia editum

est, x I x. Cal. Sept. M. D. X L. Duas enim autoritates ab eo prolatas,

dum alteram salsam, alteram falsi vehemeter suspectam pronutiaret, atque ut tales in iure lacerandas esse decerneret: hominem, receptitii criminis nomine, quod alteram fabricasset, fabricatiue curasset,& utraque usus suisset: ad calamitosam exhomologesim damnauit, ducenaria fraude mulctauit, et Francia biennium interdixit.& Villen auxit primatus, quode agebatur, iure casso, quod ad possessionis causam pertineret,Harpocratem esse iussit.

Hoc exemplo quod in hoc a me Bertrandi Bel clerii Cognitore, piolatum erat classium inquisitoriarum primaria sortassis adducta, Carolum Liuennium secundum quem canonicae Themolatii praesecturae v indiciae secrant dictae, postea salsi pariter condemnatum, omni tandem possessionis iure callum pronuntiauit, iustamque praesecturae eius possessionem Belcierio addixit, Iiii. Non. April. M. D. x a x, ante Liberalia. Sed hoc in placito est, quod in illo non sit inuenire. Petebat Belcterius, ut in hunc iam falsi condemnatum,

idem iuris quod in illum, de pol sessione statueretur. Excipiebat hic, salsi poenas alio iudicio se dedisse: neminem ex eodcm crimine bis esse puniendum. E diuerso Belcterius, id quod petebat, falsi poenae esse partem: iudices, illo iudicio solidam irrogaturos si salsi quaestio, iustae possessionis litem morata suisset: quod &classem illam, hoc placito, ita existimasse videmus.

De Adulteriis, Tit. VI.

v et sapiens ille, ita me hercule, & sapientissime, Scurrile sinquitὶ vinum, tumultuosum temetum, &quisquis eo decipitur, desipit. Et quod olim Romanis se minis vini usus ignotus suerit, optima ratio traditur, ne scilicet,in aliquod dedecus prolaberentur: quia proxi-

210쪽

De Adulteriis, Tit. VI. ali

mus a Libero patre intemperantiae gradus, ad inconcessam vene

rem esse consueuit. Porro si vinosa mulier cauponem maritum nacta sit quid aliud est quam igni materiam comparassee Cauponis

institor, cum dubiae existimationis dominam, vino captam, posto pudore, menteque subalienata, interim aperto sinu manam illas, interim ad ignem accedetem,crus ostendere deprehendisset: coepit de illa constupranda cogitare. Accidit ut cum a coena, caupo, satis multa nocte, personatus aleator obambularet, domina conscensecubiculo vinum edormitura, semel, iterum, ac tertium institorem ad se venire iussiim, nonnullis de rebus compellarct. Ille & dominum abesse,& dominam vino madere animaduertens,Vt eam iacere, ac somno, ut Vino, set ultam esse existimat, redit, ac comprimit

dormientem. Cui si satis suis et semel expleuiise animum, poterat id quidem ignoratu praeteriri: sed iuuenis intemperatia fecit, ut illa paulo post repetito ccgressu euigilans, & aduentatis mariti strepitu

commota, maximum clamorem edefet.Tum famulus fugere ac se foras proripere. Domina cum marito,ut venit de famuli procacitate, stuproque ab eo libi illato grauiter expostulare . Maritus extemplo persequi, ac ubique locorum venari iugientem. Quo ad pontem molitorum dormiente reperto, is continuo ad domini genua prouolutus,& crimen ingenue salsus ac deprecatus, in vincula coniectus est. Ex quibus lege Iulia de adulteriis coercendis, &stupro interrogatus, nihil unquam inficiatus est, nihil unquam aliud quam

summa cum simplicitate, aetatis vitium & oblatam occasionem inculans, perstitit veniam petere. Cum autem dominus, dominaque intellexissent famulum, alioqui commendabilem, in maximo vitae discrimine versari: eos illius misertos, accusationis ita pcrtaeduit, ut quem ad supplicium uepoposcerant, ad α μνει eis efflagitarent. Sed tam rerum capitalium legatus,quam appellatae Curiae Conscripti, quanquam res non indigna miseratione videretur: eam tamen ad exemplum pertinere rati, ideoque nihil de legum acerbitate minuendum existimantes, famulum ad furcas damnauere tandem. Placitum pronuntiatum η Maii M. D. L I.

SEARCH

MENU NAVIGATION