Theologiae moralis compendium ab ... Josepho Segna breviter concinnatum ad usum Seminarii suae Dioecesis

발행: 1833년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

noretur. Vide Ferraris sibid. num. 14. et I S. ).47o. Q. Quaenam sunt aliae causae pu. Ob rationem mox/adductam ab Angelico, 3. non tenetur extra periculum incontinentiae uxor debitum reddere, si ex erperientia, et medicorum judicio absque vitae periculo nequeut Parturire. 4.' Si reddere nequeat absque periculo abortus , vel mortis scelus. s.' Non tenetur , si petens sit furiosus, ebrius, aut . alias tune earens usu Tati nis. Communis. Teneretur tamen ex ebaritate , si ex denegatione conjux se Pollueret , ad aliam ac cederet ; aut alia scandala timerentur. 6. Non tenetur , si eonjux petatur nimis frequenter, vel ubi possit videri , vel audiri. 7.' Non tenetur , imo peccaret uxor . si sodomitice, vel aliis modis generationem impeditivia requiratur. Hic autem nota , quod , si solus vir generationem impediat , malitioso seminando extra vas; et uxor non po sit eum a tanto crimine avertere; tunc juxta Sanclaea , et alios , quos citat, et sequitur B. Ligo-xiο n. 947. , potest rindere : quia non COOpe Tatur ad viri Paccatum , sed ad copulam inceptam sibi, licitam ἔ473. Q. Usus conjugii semper ne est licitus p., Minime. Si enim conjuges. post Contractum Matrimonium comperiant contraxisse cum impediamento dirimenti, deberent se separare , ut dictum est n. 43 . Si autem dubitent de valore Matrimonii contracti sive eum bona, sise cum mala fide; donec dubium prudenter deponant; non possunt nec petere . nec reddere. Si vero unus la tum ex conjugibus dubitet ex. gr. de morte prioris conjugis ; quamvis possit reddere, non potest autem petere, usauedum dubium, ut supra , d

ponat. bic responcit Lucius III. C. Dominus a.

462쪽

de See. nupt. . Quod si hie coniux non dubitet,

scd certus sit, Matrimonium contraxisse cum im- pedimento dirimente , , v de quae diximus supran. , et Seqq.

47a. Q. Est ne aliud praeterea addendum γν. Maxime. Si quis enim post contractum matrimonium copulam perseetam i n. 435. habeat

' Cum Persona, . quam sciebat esse e sanguineam

alterius conjugis in primo, vael seeundo gradu; huic ob tantum crimen interdictus est usus conjugii quoad petitionem , idest non potest pelere , ut diculm est supra n. 4i8. usquedum a Poenitentiaria , vel ab Episcopo dispensationem 'obtineat, cum exceptionibus datis n. 4r9 . potest tamen, et tenetur reddere , ut ibi dictum est. Sie, qiris conjugum post i Matrimonium contractum votum emittat castitatis sine consensu alterius, quamvis

non possit petera , nisi prius voti dispensationem, obtineat; 'tenetur reddere. Sie respondit Alexander III. Cap. Quidam 3. de Convers. eonjug. . Et idem die , si hujusmodi votum simplex emis rit ante Matrimonium. Quamvis enim Meearit mn- trahendo . nec ante dispensationem posset petere ;tenetur tamen reddere , sed post bimeato et quia intra bimestre altera pars non habet jus petendi, ut diximus n. 467. 473. Q. Est ne aliud insnper addendum pv. Etiamsi Ecclesia optaret, ut diebus jejunii, et in Festis solemnibus conjuges ab usu eonjugii

abstinerent in Missa pro Sponso , et Sponsa ;

hoc tamen consilium est, non praeceptum , ut eommunitcr sentiunt Doctores. Sic pariter, eum ma-Time deceat, ut cum corporis munditie aecedatur

ad sacram Communionem ; et venialiter peceet qui ob solam voluptatem petit: conjux autem , quae

463쪽

reddit, nisi ab usu conjugii possit compartem re movere ; non peccat reddendo. Vide quae diximus n. I 3. et II 4. Caetera autem, quae circa hanc lubricam materiam scitu sunt necessaria ; et quid liceat , et non lieeat conjngibus, Consessarius inquirat apud Auctores. Sed eum magna cautela , recta intentione , et mente ad Deum elevando hujusmodi materias percurrat: ne corpus , et animam suam aliqua inquinet foeditate.

465쪽

De Censuris , Irregularitalibus etc. omnes in suo se continerent ossicio , ut Sanincta Mator Ecclesia summopere exoptaret; opus Cer . te non esset, ut in suos filios , quos tanto amore ipsa prosequitur, Poenas statueret , ae punitiones. Sed quia summo cum suo dolore multos ex illis inobedientes conspicit , divinisque, ac humanis Le Iibus reluctantes et hinc ut quos Dei timor amato non revocat, Ecclesiasticae saltem coerceat seMeritas disciplinin , ut apposite se expressit Alexander III. C. Cum in cunctis 7. de eleel. 9; Praeter poenas temporales , alias spirituales Constiquit poenas , quae appellantur Censurae , de quibus in hoc V. et ultimo Libro nostri Compendii age-mbs. Et quia , Dopositio , Degradatio , Cessatio a divinis , et Irregularitas assinitatem quamdam habent cum Censuris , quamvis tales non sint ; etiam

de his in hoc Libro disseretur. Sit igitur

De Censuris.

i. Q. Quid sub nomine Ceruum inteIligi

tur 7. . Quam is sub nomine Censum olim intelligebatur sententia illa, et correctio, quam iussi g bant Iudices Romani , qui Censores appellabantur et nos autem in hoe Ioco sub nomine censurae illas Poenas spirituales intelligimus, quas Ecclesia insilios inobedientes et contumaces Infligit. Cum au-- tem censurae possint considerari in se , et in ge

466쪽

nere ; et possint quid om considerari in specio : hinc in duos Articulos hunc Tractatum dividemus. In primo loquemur de Censuris in genere ; in altero de Censuris in specie.

ARTICULUS I.

De Censuris in genere.

α. Q. Quid . et quotii plex est Censura p

v. Iuxta desinitionem SuarcE 'approbatam a Benedicto XIV. Syn. Dioec. L. IO. Cap. I. n. 1. 2 est poena spiritualis , et medicinalis , qua homini baptizato delinquenti , ac contumaCi quorumdam spiritualium bonorum usus aufertur, donec a contumacia recedat. Dividitur r. in Excommunicationem , Suspensionem , et Interdictum. Sed de his in Articulo II. agetur. Dividitur a. in Censuram a jure , et in Censuram ab homine. Censura a jure est illa , - quae fertur per Canonem , Constitutiones Pontificias , vel Synodales ; et haec Cen- Sura est perpetua , nisi revocetur. Censura ab homine est illa , quae sertur a Superiore Ecclesiasti- eo per praeceptum transitorium , vel per sontentiam judiciariam ; quae Censura , si non sit jam contraeta expirat morte , vel amotione Superioris. Com

munis.

3. Q. Datur ne alia divisio Censurae Dividitur 3.' in Censuram latae , et serendae sententiae. Censura latae sententim est illa , quam quis contra legem faciens , statim incurrit absque alia declaratione: ut si Superior utatur his verbis: ipso facto , Uso jure , ex tunc , mox , illico , statim etc. ; vel si dicat: Excommuniciamus, ἄμ-

467쪽

spenduntur , OolumuS esse excommuniciatum ceat Excommunicationi, nouerit Se Suvensum , sit excommunicatus, et similia. Censura autem)erendae sententiin , seu Comminatoria est illa . cluae non contrahitur , nisi post Iudicis sententiam ;ut si diceret : excommunicetur , de Et nimias Suspendendum , sub interminatione anathematis , sub poena excommunicationis dummodo additum non

sit latin sententiae et similia. In dubio censenda est ferendae sententiae: quia , ut legitur in Heg. juris in si . , in poenis benignior est in Et PTE- . iacio fracienda. De quo autem in hoc Articulo sit agelidum , dicent sequetitia Capita. CapuT I.

De Latore , Subjecto, et Causa

Censu G.

4. Q. Quis potest serre censuras γη . Sunt omnes illi , qui habent jurisdictionem

in foro exteriori , aut alius ab his delegatus , qui saltem debet esse Clericus. Hinc Papa, et Concilia generalia tecumenica possunt serre Censuras in Christi sideles totius mundi. Episcopi, caelerique Ordinarii , eorumque Synodales Constitutiones ; sicut et eorum Vicarii Generales , Vicarii Capitulares , Sedo Vacante ; sed tantum in proprios subditos , et etiam in illos exteros , qui delinquunt in eorum Dioecesibus. Abbates Regulares , caeterique Superiores Regularium saltem Generales , et Provincia-Ies in suos respectivo subditos. Vide Iura ap. Feria raris V. Censura n. 8. B. Ligorio Lib. I. n. ra.

etc. , et 26.

S. Q. Quid requiritur , ut possit quis Censuris ligari p

468쪽

Requiritur T.', ut sit baptizatus et qui enim non sunt baptigati , non sunt Ecclesiae subditi. a. tit homo sit sui compos , et persectum habeat rationis usum et quia qui peccare non potest , nec Ρο- test puniri. Hinc infantes , amentes , furiosi , si

in eo statu actionem faciant sub Censura vetitam; eam non incurrunt. Impuberes vero doli capaces,

Iicet ligari possint Censuris ; advertit tamen Sua-rez Cum aliis , quos citat , et sequitur idem Beatus n. 14. , quod Censurae generaliter latae non incurruntur ab impuberibus, nisi hoc sit expressum ; ut reapse expressit Tridentinum Sess. 25. Cap. 5. de Reg. , ubi excommunicantur ipso sacto quicumque Monialium Monasteria ingrediuntur,

Cujuscumque. . . . Sexus, Mel aetatis fuerint :dummodo non sint insantes ante usum rationis , qui incapaces sunt incurrendi Ceasuras , ut mox diximus. Incurreret autem censuras violatae Clau-

surae qui introduceret, vel admitteret iusantes S.C. Ep. 7. Apr. 1579. G. Q. Requiritur ne aliud 'N. Requiritur 3.' contumacia in censurato; idest, quod, quamvis quis sciat, actionem aliquam , ex. gr. surtum sacrilegum vetitum esse sub Censura ;nihilominus sciens , et volens illud committit. Et sic de aliis. Quoad Censuras autem per sententiam particularem latas ab homine , praesertim ex communicationis ; Requiritur 4.' , ut ante fulminationem Censurae praecedat trina monitio in scriptis facienda cum expressione illius . qui sert ; illius , contra quem sertur . et causae ob quam fertur Censura : ut criminosus resipiscat , alque emendetur,

sicut sapienter monet Devoti Tom. 4.D. I 4. . autem urgenti etiam una monitio pro tribus potest scilicere. Dixi presetetim --

469쪽

communicationis : quia Censurae SuspensIonis , et Interdicti aliquando non ut Verae Cerisurae, sed ut poenae vindicativae, seu punitivae alicujus delicti imponi possunt. etiam absque ulla praecedente monitione Vide Iura ap. Ferraris ibid. a n. Io ad 25.

Q. Ob quas causas potest infligi Censura γη. Cum Censura sit poena , qua majorem nullam habeat Ecclesia ; patet gravem culpam generaliter loquendo requiri ad Censuram insigendam :.poena enim culpae debet respondere. Dixi : generaliter loquendo ; I.' quia, si culpa levis rati

ne scandali , periculi , finis intenti , aut ob aliam

circumflantiam evadat gravis , etiam huic culpae posset instigi Censura. Et revera in Iure statuta est Excommunicatio major etiam ob levem cleriei percussionem ob reverentiam , quae statui Cle ricali debetur. Dixi : I.' Generaliter loquendo rq ura Excommunicatio minor , eum non sit poenatam gravis , imponitur etiam pro levibus culpis , sicut in Iure imponitur illi , qui communicat cum

excommunicato vitando , ut infra dicetur n. α5 ; et etiam Susponsio per unam , vel alteram diem ,

vel hebdomadam , Potest pro levi culpa imponi ;ut notat Pirhine. ap. Monac. Tom. a. Praelud. 8. n. 99. et Salma licenses ap. Ligor. n. 3II. . 8. Q. Quid notandum circa culpam , cui aduexaest Censura Notandum. I. quod talis culpa admissa sit in territorio serentis Censuram. Hinc , si quis Marsicanus blasphemiam haereticalem proferret extra Dioe,cesim ; nisi etiam in illa tanto crimini adnexa sit Censura ; in Censuram non incurreret: etiamsi in Dioecesim rediens , non posset absolvi a Confessario simplici; quia Blasphemia haereticalis est

470쪽

Casus reservatus. Notandum. I.' quod , sicut Ecclesia pcccatis mere internis non soleat insigere Censuras ; requiritur insuper , quod culpa sit externa. Hinc quamvis Contra sinioniaCOS ex. gr. ,

et Clerici percussores inflicta sit Excommunicatio major; qui solum intendit pecuniam dare pro B neficio , vel Clericum percutere; quamvis graviter peccaret ; Censuram tamen non incurreret.' s. Q. Est ne aliud praeterea addendum p Addendum , quod peccatum . cui inflicta est Censura , debet esse completum , consummatum ;nisi aliud in Lege exprimatur. Hinc Excommunieatione non innodatur ille , qui proiicit lapidem in Clericum , si lapis Clericum non tetigerit: e-tia in si ob pravum animum graviter Pecearit. Si militer qui graviter hominem vulneravit cum animo occidendi; licet gravissima culpa sit reus ; non incurrit Excommunicationem contra homicidas latam , nisi mors sequatur et posset absolvi etiam a Consessario simplici. Sed si deinde mors ex tali vulnere eveniat , Censuram incurreret, et absolutionem petere deberet. Dixi et nisi tauer in lego Qxρrimatur; quia si in Lege exprimatur , Censuram incurri , etiam essectu non secuto, ut ex Coastit. Detestabilem Benedicti XIV. accidit in duellantibus , patrinis , assistentibus etc. tunc Consura incurreretur , etiamsi mors , imo nec duellum

fuerit secutum.

ro. Q. Sunt ne causae , quae excusent ab incurrenda Censura

SEARCH

MENU NAVIGATION