Rerum Anglicarum Henrico 8. Eduuardo 6. et Maria regnantibus, annales F.H

발행: 1628년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Comes in natum eis.

Londinensibus constitutam adesse non potuerit. Quod plurimi cum exploratum haberent, de omni meliori succella desperantes, ut saluti suae consulerent, H signis se subduxe .

runt, haud multum ultra dimidiam copiarum parte i r licia: Inter caeteros vero Harperus, omnium inlati arcanorum particeps, quo transfugij simulationem amicorum proditione compensaret, ad Reginam recta perrexit, & quae restiuillitomnia ordine ipsi enarrauit. Quae re tam inopinata vehementer consternata, tumultuariam manum stib auroram coegit, & Comiti Pembrochio tradidit. iniatus ut in armis elle Pembrochium audiuit, de sestinatione . a multum remisit ne anhelos & Iassitudine confestos milites recenti hosti obijcere cogeretur. Lento igitur pallia procedens, ad suburbia paulo ante m ridiem peruenit. Tum in colle quodam machinis collocatis, copiarum maximam partem ibi reliquit. Ipse cum quinque lignis ad portam Ludensem contendit: Cuthbertus autem Ualianus cum duobus westino. nasterium versus duxit, domo. te a quae ad S. Iacobi est alaeua relicta, eum credo in fitam, ut a tam paucis iniecto amlicis terrore, facilior ad portam transitus pateret Niat cui per suburbia integrum milliam transeundum erat prii squam illuc peruenire polset. Ad ipsum suburbiorum ingrelIum, obuium habuit Camerariorum principem Gagaeum, ad crucem nempe Charingianam, qui satellitibus regiis comit tus, & aliis aliquot militibus, viam ipsi praecludere satagebant. Caeterum ij, siue vocante Regina quae forte a Ualiano

sibi metuebat 9 siue impetum Wiatianorum non ferentes, fugam statim arripuerunt, & conteminimo cursu regiam petierunt, quam magno deinceps terrore rumuhuque compleuerunt: Pembrochius interim postremos Wiatinorum ordines carpsit, quibus, Duce auxilium non ferente propter se stinationem, magna strass. edita est. Alacriter procedentes reliqui, Mariae Reginae omnia lausta per vicos precabantur, a qua nimirum aiebant cuncta se impetralIe quae petierant. Haec ubique inclamantes, ad portam tandem peruene

runt, & aperiri sibi postularunt. At conuitjjs praeter spem excepti, eadem qua venerant via ad suos se recipere instit runt, donec ab equitibus Pembrochianis se undique circum. septin Go m

242쪽

MARIA RE G I N A. , III

septos intellexerunt. Tum Clarentius seecialis ain Wiatumaceedens, ut se victum agnosceret hortatus est, neve tot foris mutistium virorum sanguine se piaret, aut extrema tentando Om eapitur. nem ad clementiam regiam aditum tibi praecluderet. Milites . vltimam pugnae aleam libenter subituri videbantur. Sed wiatus animum despondens, Mauriti a Barklaro equiti aurato sededidit, & eodem quo ille vehebatur equo pone eum conscenso, ad reginam simul auectus est. Duce capto, caeteri amplius non repugnarunt. Pauci iugerunt et ex reliquis. ingens multitudo in careeres coniecti sunt. Haec ο. Febr. Ianae. De poena coniuratorum tum consultatum, nec quicquam irit, prius decretum quam de nece Ianae . quae Nouemb. 13, dam- mium nata fuerat, sed hucusque seruata, non sine impunitatis spe. Iam vero postquam experimento patuisset, ex vita illius reginae periculum creari, ut seditionis occassio tolleretur, placuit

eam primo quoque tempore plecti. Millas igitur ad eam Fechnamus Theologus qui moneret, ut ad mortem subeundam semet praepararet, Sc simul conaretur ad pontificiam

doctrinam eam reducere. . Mortis nuncium nihil territa adeo

aequo animo excepisse visa, ut inde ingentem D E i erga se bonitatem se diceret agnoscere, caeterum ut controuersijs religionis discutiendis iam vacaret, haud tantum temporis

concessum, illud proinde quod supere lIet piis precibus &supplicibus apud DEUM votis melius impendi pollis. Fecknamus qui serio id a Iana dictum credebat, quasi moram

vitae longiorem expeteret, reginam adit, & triduum impetrat. Mox ad Ianam reuersus, quid cum Regina egerit exaponit, & ut se audiat & melius de religione sentire velit, rogat. Tum illa, renidenti vultu, Non haec inquit ideo a me

dicta erant ut reginae renunciarenturi nam caue putes me

ullo amplius vitae desiderio tangi : ex quo enim abfuisti,tantum me viuendi taedium coepit, ut de sempiterna vita tantum sollicita, mortem prorsus contemnam, quam equidem quoniam ita reginae placet) sponte ac libens sum subitura. Multis postea cum illa egit Theologus praedictus, ut ad Ecclesiam Pontificiam redire vellet: quibus ita respondit, ut eam disceptationem nemo hodie. legat s nam postea vulgata est quin in tantula aetate & eo praecipue sexu, talem animi constantiamsDissilirso by Corale

243쪽

rs stantiam, tantam doctrinam, ingeniique acumen magnopere ' ' admiretur. Antequam ad supplicium produceretur, cum Gilis soldus ut Ibi cum uxore cestaqui di extremum valedicera. liceret impetrasset, illa retusanie, & haec ut doloris pabula potius quam mortis solatia mitia faceret rogauit breui enim fore ut arctiore nodo coniuncti, potiore loco & vitae conditione se mutuo conspecturi sint. Postea tamen ad collem prope Turrim pergentem ut ibi plecteretur, e fenestra spectare sustinuit, & obtruncati cadauer plaustro impositum vidit, quando sacello quod intra Turrim habetur ad sepulturam illatum est. Innocentis quodammodo necenDiauidia non carituram neminem Iatebatis Ad eam utcunque , declis nandam, in loco praedicto, procerum supplicijs,destinato. illam plecti noluerunt. Sed in turris atrio pegma aedificatum ubi una aut altera post maritum hora. Febr. 12. securi perculsa est. Cum exiret carcere, a Turris praesecto rogata visibi monumentum sui aliquod relinqueret, illa pugillares poposcit, in usque tres sententias breues Graece & Latine 'c nam utranque linguam apprime.callebat ac denique veris

nacule conceptas descripsit quibus innocentiam suam eonis testabatur, & quamuis culpam. morte digia am non d:ffiter tur, tamen ignorantiam suam apud homilies saluti legibus errorem eum excusare debuiila contendebat. Demum cum turbam obsutam nihil turbato vultu salutasset, & se piis eorum precibus commendasset, ad locum supplicio destinais tum venit, Theologum manu trahens, quem comiter complexa, D E π s tibi, inquit, abunde tribuat pro humanitate qua me prosequutus eS, quamuis ex ea plus fastidij quam ex proxima morte terroris hactenus senserim. Tum ad astantes conuersa, eum modesta oratione facti seriem exposuisset,

Ream me inquis non quod Regnum affectauerim, sed

quod oblatum non repudiauerim iacit, me tum memor

bile posteris praebituram, innocentiam, facta grauia quae insecteris videri illum admississe, quisquis alienae ambitioni &libidini vel inuitus seruierit. His dictis, implorata DE I miserie dia, puellis pedissequis adiuuantibuS, togam exuit, campiti ει collo mundum detraxit muliebrem, di cum sudario

oculos

244쪽

MARIA REGINA. at 7

oeulos velasset, ceruicem seriendam praebuit carnifici, quem eunctantem ut maturaret hortata est, & lege in ipsam age- :ret, id quod ille tandem secit, non sine circumstantium Iachrymiν, etiam eorum,qui Mariae causam ab initio amplexi fuerant. Hunc exitum habuit Iana, maiorum titulis illustris kemina, sed virtute & ingenij nobilitate longe illustrior, quae dum Uitrici & imperiosae matris ambitioni obsequitur Thuanum audis cuius verba nonnunquam libenter usurpo)funestum sibi reginae nomen sumpsit, oc ad supplicium a regno statim rapta, alienae culpae poenaS luit, tot aduersae sortunae ictibus constantia & innocentia superatis. Clarissimae foeminae necem huiuisudi Wiatianorum poena multo iustior post biduum sequuta est. In ro. patibulis per diuersas ciuitatis regiones ad terrorem aliorum erectiS, seditiosorum so . Febr. I 4. & x s. suspendio strangulati sunt. Et eiusdem mensisI8. Alexander Brettus, qui Londinensibus author fuerat a Norioicio ad wiatum desciscendi, in Cantiam amandatus est cum multis aliis, inter quos ex nobilitate non pauci, ut ibi ultimo supplicio afficerentur Febr. ao. Aom ex illis qui lato militaverant, in collo restem singuli gestantes, coram

Regina producti sunt, quae siupplicibus & humi prostratis delictorum gratiam fecit, cunctosque liberari iussit. Vicesimotertio Febr. Henr. Graius Suffolciae DuX, Ianae pater, sis subia cui Regina semel antea ignouerat) capite plectitur, Te crea-

bene meritus fuerat, cum I . eiusdem mensis damnatus extitillat. April. II. capitis poenam luit Wiatus, qui impunitates 'proposita, a quibusaam malevolis subornatus ut creditur

cum coniurationis conscios edere iuberetur, inter eos Cortinaeum nominauerat, quasi repulsam a blaria palliis Eliet, ei επ.bethae ducendae, & expulsa sorore regni inuadendi consilium iniisset. Quae delatio in causa fuit, ut ista Martii i8.ille vero Febr. 2. in Turrim coniecti fuerint. Sed fama est, ad supplicium pergentem, colloquium Cortinaei petiilli,es coram praesente in genua procumbentem intuitae veniam peti)lis, quod vivendi cupiditate ductus tanti criminis sulpicionem illi impegitIet. Id vicecomites ciuitatis multique alii tunc praesentes postea testati sunt. Wintoniensis tamen Cancella. rius qui metu religionis per Elinabetham nvitandae si aliis

Ee quid

245쪽

Di utatio

quid huriantius Reginae eontigisset, nullum non movimi pidem eredebatur ut ansam tepetitet e medio illam totilendi j in Camerae stellatae Curia populo praesente evulga..int, ac testem eius rei citauit Chandosium Baronem, Wiatum ad mortem proficiscentem, enixe hortatum Conineum ut crimen confiteri vellet, ac se totum elementiae regiae committere. Quod nullam omnino habet verisimilitudinem. Hoc enim certum est omnibusque notissimum, Wiatum postquam pegma ferale conscend illat,& nulla spe vitae reliqua ad mortem se composuisset, omnibus religiosa asseu ratione inta voce & Hare denuntiasse, neque Eligabetham, nee Cortineum eoniurationis suae amnes extitisse. Aprilia

in Tho.Graius securi perculsus est, quod Duci Sustoiciensi fiatii suo i n seditionem non valde propenso author fuisset tumultui Wiatiano se immiscendi. Maia Is. Elixabetha Reginae soror, di Maii et ' Cortineus Exoninensis Marchio ex

tuiti Londinensi ad alias custodias, sed nihilominus arctas educuntur: Elirabetha videlicet wodstochium, & CortineusFoderingatam. Sub idem tempus venerabilis ille Cranmeiseus Canniariensis adhuc Archiepiscopus, Nic. Ridlatus Londinensi sede nuper exturbatus, & Hugo Latimerus, quem .igorniensi Episcopatui iam olim renunciasse memoraui. mus, ex Turri praedicta Mindeseram, & inde Oxonium abis ducti sunt, ut cum Theologis tam Cantabrigiensibus quam Oxoniensibus de sacra synaxi solenni disputatione confligorent. Ininuissima plane conditione certatum est: Nam solo biduo ad se praeparandum concesso,ergastillis interim comesusi sunt, nemine ad colloquium admisso,quem interrogarent aut consulerent, a chartis & libris segregati, alienis. tantummodo commodatis. Magnis clamoribus & tumultuosissime res gesta est, plurimis unum simul impetentibur, fine ordine, sine modo, sine modestia. April. 14. ex carcere ad templum beatae Mariae producti, Pontificiorum sentenistiae subscribere iubentur, & recusantibus dies edicitur disputandi e Cranmero quidem Io. Ridlaeo xx. Latimero I 8zeiusdem mensis, quando solos oportuit omnium argumentis& rationibus respondere. Quanquam Hamoribus obtund bantur, di varietate interrogantium distrahebantur. quanquam

lannis

246쪽

MARIA REGINA. a Is

tinnis & conuiiij exagitast, ac multitudine obruti, ita tamen responderunt, ut aduersari, magnam sui admitati .- rem reliquerint, doctissime nempe Cranmerus,&pro Ioel in quo tot annos floruerat dignitate, grauissime: Ridlaus acutis. promptissimeque: cum lepore quodam salio Latimerus,& neruosius, quam expectares in sene qui ad octogenariam

aetatem proxime accederet. Hac disceptatione finita,ro. statim .

eiusdem Aprilis iterum ad D.Mariae producti, & an perstare crikis,ia vellent in lententia interrogati, cum perstituros sese respondissent, haeretici adiudicati sunt, & ad rogum damnati Mo

tis sententiam magna animi constantia omneS exceperunt. Latimerus exultationi propior, quod aetatem longaeuam

mox aliter finiendam, tam scelici clausula DEWs voluerit terminarL De illis quid deinceps iactum, in sequentis anni

narratione DEO volente exponemus. Interim dum haee geruatur, regni Ordines ad Partiamentum conuocantur

Aprilis a. inchoandum, ubi duo proposuit Regina, de suo matrimonio, & restituendo Pontifici primatur quorum hoc, reclamante nobilitate pro temporc impetr re non potuit, illud aiahis M. eeriis legibus obtinuit, nimirum, ut Hispani/rum Priss p pak5-riis. nullum ad munus publicum aut dignit tem m Regno ad--.dsis 3

mittere possit, nisi qui in Anglia natus sit,& Reginae subditu . --,iis.

in familia sua certo numero Anglos habeat, quos honori. 'fici tractet, nee ab externis ulla iniuria astici patiatur: non possit Reginam ex Anglia,nisi ipsa roget secum abducere,nm filios quos ex ea susceperit, qui in Anglia adolescent & eis ducabuntur in spem successionis, nec inde exire permittentur, nisi necessitas aut legitima causa inciderit, idque ex An. glorum consensa et Regina sine liberis dc sedente, princeps

nullum habeat in regno ius. sed liberum regnum ei, cui iure competet relinquere teneatur: nihil in ias quae ad iura si publica siue priuata, immunitates atque coniuetudines regni spectant, in nouet et antiqua Regni iura confirmare &seruare teneatur, nihil gemmarum vel pretiose supellectilis ex Anglia permittat auehi, nihil ex regio latrimonio alienet et naues, machinas,& Omnem apparatum bellicum conseruet, arces &munita loca diligenter custodiri cureti postremo, huius conis' nubii ratione nibu Lederi inter Regem & Reginam nuper . Eea inito

247쪽

inito derogetur, paxque inuiolata inter Gallos & Anglos maneat: preseipi tamen liberum sit ex alijs regnis & diti nibus Caesari patri suppetias mittere, siue ad iniustam propulsandam, siue ad vitioliem de accepta sumendam. Cum nihil amplius impedimenti subesset quo minus nuptiae cel hrarentur, Philippus idoneam tempestatem nactus cum Iulii a G. duliobriga Calacorum portu soluisset ante austro. triduo post Suthantonam cum Hispanica classe appulit. Ea

erat go. onerariarum nauium, & 4O. minorum, quarum utrinque latera χo.Anglicae & totidem Belgicae nauta tegebant. Suthantonae cum tridui spatio quieviiset, ingenti nobilium tam Hispanorum quam Angi una caterua comitatus,

Iulii a . tempore admodum pluvioso Wintoniam venit ad Reginam. Dies B. Iacobo quem Hispaniae patronum credunt sacer nuptiis destinatus fuit, quae Wintoniae magna pompa celebratae sunt. Tum Io. Figueroa Caesaris nomine .egno Neapolitano cessit, & ius omne quod ipsi in eo competebat, in Philippum filium transtulit. Mox procIamationes titulorum utriusque publicε iactae, Latina, Gallica & Anglia cana lingua. Sub iaitium Augusti Basingam una Reges profecti sunt, atque inde Windelaram,ubi eiusdem mensis qui

eo in ordinem Georgianorum equitum Rex cooptatus est. Augusti undecimo Londinum honorifico ac splendido apparatu ingressi. a ciuibus ita sunt excepti, ut nullum sumpnis aut magnificentiae genus omisisse videantur, quo laetitruam suam ob tantorum hospitum aduentum testatam redderenti Nouemb. I a. ordines iterum in Parhamento conueniaunt. Primis huius consessus diebus,t in Angliam venilla nuntiatur Polus Cardinalis, quem hostem ab Henrico Rege declaratu, Minalem a Paulo III .Pontifice aeatum,& Papam eligendum si ipse mature consensisset, multorum etiam opis Dione ad Regias nuptias dei inatum, iam antea perscripsimus. Postquam ille Pontificatu alieno potius quam suo vivo excissiliet, a nouo Papa Iulio impetrato commeatu,ad coenobium quoddam secerat agri Veronensis, quod Magu- Eanum dicitur, & a Benedictinis Monachis incolitur, cuius ordinis ille dum Romae fuit Patronus extirit. Ibi cum semet - abdere, &reliquam vitam transigere stamiliat, fama quae increbuerat

248쪽

MARIA REGINA. II L

erebuerat de morte Ed . Regis & successione Mariae, intra Issq. claustri parietes delitescentem excitauit, & Romam iterum pertraxit. Cum non lateret hominem, Maria Regina quam esset studiosa Pontificiat doctrinae, sperabat nec ii ne causa honorificam lesationem in patriam sibi delatam iri a Pontifice, qui multum eum dilexit, postqvlm cunctatione ejus Papatum ipse adeptus fuisset. Tumque duplicem sibi spem proposuit, regni videlicet si, non secularis, at ecclesiastici tamen, sub legati titulo & Archiepiscopi Cantuatiensis potestate consequendi. Educationem aliquot per annos Maria

sortita erat Polo adhuc puero sub Margareta Poli maires de qua antea J ita volente Catharina regina, cui erat in animo ut serebatur in Mariam filiam alicui ex liberis dictae

Margaretae si posset elocare, ut quoniam Ed . l l I l. ex Georgio fratre neptis ea exurisset, regni Angliae ius illi eonnubio huiusmodi firmaret, si sorte sine prole mascula Henricus decederet. Sive hanc, siue aliam ob causam, cum se Mariae percharum Polus cognosceret: si non regnum ex confugio eius, at ex gratia qua apud eam pollebat, amplinsima quaeque sub illa consequuturum spem plusquam certam concepit. Neque vero opinione usquam falsus est Nam &Maria statim ut regnum adepta est, inuitauit eum ad sese, interim nihil non pollicita, & Papa haud ignarus rerum suarum fidelissimum procuratorem eum in Anglia futurum, ad petitionem Reginae amandauit exicmplo cum summa potestate. Verum Caelar qui quid meditaretur Cardinalis iam dudum videtur subodoratus, & Mariae nuptias filio suo Philippo conciliare omnimodo decreverat, cum Dandino Cardinale, Pontificis at se lcgato, de pace inter Gallum &ipsum transigenda diligenter egit, ut iter Poli aliquantisper

retardaret, ne adventus eius in Angliam, rebus nondum conis .fectis, rariones suas conturbaret. Quapropter Dandinu , ut Caesari gratificaret, per Franc. quendam Commendonum C νμης' literas ad Polum dedit, quibus, ne adhuc in viam se daret admonebat: quippe Caesari eam legationem displicere quae se inconsillio sinceptae sit, tum Anglos plerosque, ac Londbnenses maxime ipsum nomen Ro. Pontificis suasque legatio nes auersari dicebat, proinde non esse eos legatina potestate

E e 3 adeundos

249쪽

s . adeundos, donec suasionibus ad eum aequo animo peris rendum adducerentur. Has literas Polus cum in Magurano coenobio accepillati ultra sibi progrediendum non existim uit, antequam de Pontificis voluntate amplius cognouisseti Ille autem cum Caesaris potentiam adeo in immensum augeri nolleti tot prouinciarum aecessione, stomachatus quod Danis dinus itineri Cardinalis impedimentum obiecisset, hominem reuocauit, & utranque tam in Angliam, quam ad Caesarem atque Gallum, de pace componenda Iegationem uni Polo detulit. Qui munere libenter suscepto, in viam protinus se dedit. Tridentum eum pervenisset, tam ad Caesarem quam Gallum nuncios praemisit qui de legatione sua utrunque faceret certiorem. Caesar autem citat artibus huiusmodi amplus

distineri non posse videret, ad vim conuersus, illustrem virum Io.Mendoxam eum literis ad eum misit, in quibus non dita mulavit, vereri sese ne prosectio eius negotiis quibusdam

magni momenti ouae nunc tractarentur obfutura euet,placere itaque ut vel se sistat neque ultra progrediatur. donoe exaniami sententia omnia confecisset, vel saltem Leodia quiescat, si eo usque proficisci velit. His literis acceptis,. Dillingam quod non procul a Tridento ab .st 2 reuersus, Pontificem

de re tota certiorem facit, & ad Caesarem literas expost uiato. rna dat, in quibus quam sit indignum facinus ostendit,Pomtificis legatum pacis di resigionis causa missum, in media Germania sub ipsis haereticorum oculis & conspretii, eum summo dedecore & Pontificis contemptu, Caesaris piaesertim iussu detineri. Dillingae tunc erat Dom. a Solo, magnus ille The Iogus, qui Caesari fuerat a lacris concionibus. Per hunc. Caesarem urget,ne patiatur diutius legationem impediri,magno Christianae rei atque in primis Anglici regni detrimentαVix

tandem & aegre impetratum est, idque postquam de pactis

nuptialibus conuentum Caesar intellexit, H Bruxellas ad ipsum venire liceret, conditione adscripta, ibi tanti et ut m neret, donec nuptiae inter Philippum ac Mariam celebratae

fitillant. Postquam igitur Bru las peruenilist, & Caesarem quo perhumaniter acceptus est salutasset, ne illie otiosias dolusere cogeretur. Hieram legationis partem aggreditur, si qua forte iniri ratio posset, pacis inter citiaram Gallumque eo ciliandae.

250쪽

MARIA REGIS A. a 3

ciliandae. Ac Caesarem primum ea de re tentavit, qui ut non

iniqua respondere visus, ad Gallium se contulit, paeis similiter

studium prae se serentem, in ea tamen conficienda, propter

animos inveterato odio exulceratos,nihil agi potuit. Spem vero Gallus concordiae nonnullam faciens,abeuntem arctius com-rexus est.Plurimu se dolere dicens,quod non rectilis eum anteae novisset Namsi nullualium quam ipsu creari maluilla Pontificee,si de summis illius virtutibus magis ex fide fuisset edoctus. Paulo postquam Bruxellas rediat, venere a Philippo & Maria ad Caesarem legati Pagetus & Hastingus Barones, qui visendi Polum studio& desiderio ingenti utrunque flagrare ostende.

derent, & ut primo quoque tempore cum bona eius gratia dimitteretur orabant, quo res ecclesiasticas Iongo schismate in patria labefactatas di turbatas authoritate Pontificia constitueret. Mense igitur Septembri commeatu impetrato, traiicere tamen non potuit, propter adversam tempestatem ad Novemb. usque, quando ventoS nactas Propitios, navem tandem conscendit, & Doveriam appulit. Perhonorifice a regibus cunctisque proceribus, seu vere sive ex metu simulatὸ gaudentibus, exceptus est. Et quia iam bone partamentaria hosti3 iudicatus L. a . Manno asses. mortis poenam mma leges subire oportebat, san- quam sectio huiusmodi ab ordinibus tunc congregatis antiquata est, tim prostri adeoque ipse omnibus nobilitatis iuribus restitutus. Cumque

Ieges apud nos latae viribus calta authoritate careant donec 1 Principe comprobentur 3 Regum uterque praeter morem inam tantum s mel, cum coguntur & deinde cum demittuntur ad comitia venire solent) ipsi praesentes actionem eam ratam habuerunt antequam ille Londinum pervenisset. Paulo post adventum eius, in regia habitus est conventus coram regibus, ubi eum Mintoniensis Cancellarius,de grato Poli adventu quaedam ad proceres&universos ordines praemisislat, ille Cardi- oratis piabnalis inquam 2 patria lingua orationem satis l2ngam habuit, raram ordinia in qua Regi ac Reginae, proceribus atque populo gratias sum- bis in Parsi mas agebat, quod eorum tanto beneficio omnibus exilia & amento. proscriptionis legibus abrogatis,in patriam restitutus esset e sui proinde officii atque gratitudinis esse dicebat, hoc merimm ita compensare, ut cum illi a sede Apostolica superiori schismate deficissent, eoque modo ab unitate ecclesiae atque regno D Eam exulassent

SEARCH

MENU NAVIGATION