Rerum Anglicarum Henrico 8. Eduuardo 6. et Maria regnantibus, annales F.H

발행: 1628년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

xa RERUM, ANGL. ANNAL: Lib.,

1ss . exulassent,eos, autIaaitate sibi a Papa CHRis τι selliere vicario ) data, ad sedem Romanam tanquam haereditatem coelestem reducere. Quapropter hortatus est, ut superiorum temporum errorem ingenue agnoscant, & ex animo detestentur, & quod iis beneficium D E v s per Vicarii sui legatum deserat, id sincera animorum alacritate accipiant, ac sedulo reuisneant. Hoc enim reliquum iam esse, ut cum ipse adsit claves adserens, quibus eccletiae valvas illis aperiat, quemadmodum aditum sibi in patriam fecissent legibus quae illum excludebantatiliquatis, ita ipsi leges omnes abrogandas curent, quae contra sedem Apostolicam nuper latae ipsos a reliquω ecclesiae corpore omnino divulsos teneant. In hanc sententiam cum pIuribus dii lituisset, & ex ultima antiquitate repetitis exemplis quam religiose sedem Romanam maiores noliri coluissent demonstrasIet, oris gravitate, verborum concinnitate, & eleganti otia dinis specie adeo permovit animos multorum qui Pontificis ritibus dediti essent, ut eo demum die ad saIutem se renatos profiterentur. Non deerant tamen ex plebeis in illo Parba. menti conventu, qui iugum Papale sceliciter excussum. nullo . modo recipiendum contenderent. Sed urgente Rege ac Regi.

Ret PAE na, omnia tandem ex sententia Poli consecta sunt. Pontificipβιε is erat' Rom. quicquid authoritatis in hoc regno olim usurpasset restucto volint '. tutum, regibus supremi in ecclesia capitis titulus abrogatus, &ut populus Clarusque Anglicanus a schismatis ac haereseos crimine absoluatur, libello supplici ad legatum per Wintoniensem Cancellarium porrecto, petitum est. Qui omnibus deinde ordinibus in genua procumbentibus, universos conceptis verbis Anglice loquutus absolvit. Id postquam factum, ad sacellum Regiae periectum est, ubi BB. Augustini& Ambrosi hymnus decantatus est,&Sabbatho sequenti eius diei gesta a Wintoniensi praedicto pro concione ad crucem Paulinam habita

recensentur. Tum legatio decernitur ad Pontificem perh morifica, quam nempe is egina se missiuram receperat, quo tempore primum regnum adepta est. Cum enim in animo habe-' j ret Papismum revocare, clam ad Polum mandata dederat. &I quid suae voluntatis ac consiIii esset eum certiorem secerat.

i Pl cuit itaque Pontifici, Io. Fr. Commendonum cubicularium c suum c postea Cardinalem P in Angliam mitti, ut de rerum

252쪽

statu regnosceret. Is eum Regina ali uoties secreto tollo. rys .eutus, syngrapham ab ipsa accepit, qua sedi Romanae obsequi. um pollicebatur, atque ut regnum sacris restitueretur petebat, quod ut obtineret, solennem legationem se adornaturam spo. pondit, quamprimum in regno rea pacatae essent. Iam ita. que lub finem anni huius, ad Pone. amandantur Episcopus Eli. ensis, Bro nus paulo postea Montis acuti Viceeomes 9 ΕΔ, wardus Carnus Iurisconsultus, qui Reginae & Philippi eius mariti nomine obedientiam sedi Romatiae & Pontifici praemiarent. Verum id frusta suit. Nam antequam Romam i; peris

venerunt, Ponti iam diem suum obierat. De quo postea. Re gina interim nondum soluto conventu. Cum omnia sua pro

praeclaris accipi videret, de imponendo Philippo diademate, si

non impcriali quo Reges inaugurantur, at matrimonialisaltem quo Reginae notirae CCronari solent, procerum animos coepit pertentare. Quod cum aversari eos penitus perspexitIet, eius rei misticilem postea omisit. De bonis eccletiae rellituendis tunc acti m est ab eadem. Sed quia pleraque eorumi procerinhu, & primaria nobilitate iam a multis annis Occupata eranti nihil impetrati potuit et tantum decretum, ut plimitiae de decimae ecclesiasticarum promotionum Reg anno 1 3 . concella Ciero remitterentur. Quod etiamdfatim reVocatum est, mraria tenuitatem eam elIe causantibus consiliariis, de tantam

vim pecuniae quotannis solvendam Monachis per Henri UIlLE coenobiis ubi degebant eiectis, ut hoc vectigalis genere nullo modo adhuc Regina carere potuerit. Circa hoc ipsum rem.

pus absurdi quiddam ne dicam ridiculi l contigit per ere

rem Reginae domesticorum allantationibus auctum. Ex mor sbo quem medici molam nuncupant, aut alio consimit uterus ipli intumuerat r & cum alia nonnulla signa indicare viderenis tur gravidam eam o marito factam concepit se, illa muliercula. rum ut videretur via consilio, nec adhibitas medicisέ firmiter a. deo credidit se parturire, ut embryonis in corpore motum se persentiscere palam profiteretur. Nam eo malo affectis, carnea illa & in imis malIa quae molae nomen obtinet, moveri nonnunquam videtur, sed tardo quodam motu universo utero lante concusso. Verum aliis porro symptomatis accedenti us,

si medicinae peritos consuluillat, non fuisset dissicile morbum

p s dignoscere,

253쪽

creat

ditis RERUM ANGL. ANN A L. Lib. 3.

digno seere, qui magna reparte insanabilis est, nisi ab initio reis media adhibeantur et ideouue tempore procedente refrigerato iecore in hydropem lethalem neglectus transiit, id quod fieri selere, Fuchsius aliique docuerunt. interea vero, Reginae eris rorem foventibus adulatoribus, praeterea quod ipii exitium aliquot post annos assentatione sua pepererunt, innumeris mala lotum sannis di ludibriis eam exposuerunt. Novemb.a . literas ad Londinensem Episcopum dedere Consiliaria, in quibus imperatum, ut postquam tam clementer D E v s cum hoc regno i giiset, ut Reginae certam spem sobolis secerit ex ea nasciturae, vitam embryoni infundendo, bratiaS agi curaret per omnes regni ecclesias, DB o tanti benefacij largitori, decantaeo vhsque BB. Aug. & Ambrosij hymno i deinde ut omnes uiaque iacerdotes sacrum peracturos, precibus 1 DE O contendere iuberet, id quod magno eccletiae Anglicanae bono suturum crepisset, ad umbilicum perducere dignaretur. Hunc in finem preces aliquot conscriptae sunt,& illarum exemplaria perun rium regnum diuribuenda typis excusa. Tum lata in Paritamento lege, de prolis huiusce educatione multa ordinata sunt. In apparatu etiam cunarum & rerum ad puerperium pertinemium, multumopriae aulizi luserunt, donec mense tanis dem Iunιο Κquentis anni patefacto errore, ex insemnio hoc tam diuturno sero latis evigilatum eZ l Hoc anno multi nobilesia Baronum album ascriptr sunt, Gul. Havarius Effinga mius Martia D. Carolum is genuit Angliae Admirallium &modo Comitem Nottingamae. Iohannes deinde Gulielmus Tamensis Aprius. de quo antea. Edri. North. Carteiegius' April. 7. Iohannes Brigestus Chandosius Aprilis 3. Giraldus etiam Fit Giraldus Comes fit Κiuarensis inristernia Mailr. de Antonius Brounus Septemb.2.Uiceccmes declaratur Montis

acuti. Quo etiam tempore i mense nimirum Septembr. diem suum obiit Tho. Norsolciae Dux, cuius in praecedent,

254쪽

; MARIA REGINA.

ΙΑ N v A R. xi ig. Wintoniensis Cancellarius, adiunctri sibi ta . . 6. aliis e numero illorum qui Principi erant a secretis, ad Turrim Londinensem accedentes, nobiles captivos plurimos soluerunt, nimirum praeter Archiepiscopusn Eborace usem,hos equites auratos, lo. Rogerium, lac. Crostum, Nic. Throν morionum, Nic. Arnoldum, Edri. Narnerum, Geo. Harpe. rum, Gul. Sentiloum, Gariinum Caroum & Andream Dud. laeuin Northumbria Ducis fratrem, dein d Gul. etiam Giblium, Cui libertum Ualianum, Harintonum, Tremaynum aliosque. Archiepiscopus, quod uxorem duxisset, praesulatu multatus est,& in eius locum subrogatus Nic. Hethus wigorniensis olim Episcopus, sed amotus inde sub Edw. Rege, & nuper reductus

per Mariam, eiecto&ignibus damnato Io. HOupero, in cui sedes illa per Edis. Regem attributa fuerat. Rogerius&Crostus Elizabethae Reginae postea fuerunt ab arcanis consilias,&magna in authoritate sub ea multos annos floruerunt. Throgis morionus, homo sagacissimus, Wiatianae coniurationis architectus putabatur : illius igitur caput praecipue petitum. Sed reus factus, & Io. integris horis in causae cognitione consumptis ingeniosis responsionibus ita accusationem elusit adversarborum, ut absolutus fuerit a duodecim viris qui postea eam ob causam graviter mulctati sunto Sub initium Aprilia Cottin us Exoniensis M archio, ac paulo deinde postea Elizabetha Reginae soror, e custodia ad regiam accersiti pervenerunt. Corinlineus cito deinde dimissus est. De Elizabetha consultatum diu quid optimum factu, neque dubitatum a Pontificus de illa primo quoque tempore e medio tollenda, sit ansam eius rei vel minimam nacti suissent. Wintoniensem serunt dicere solitum . quoties de plectendis haereticis sermo obortus ellit, Folia decutimus aut ramusculos subinde nos amputamus, Radix illa &spes haereticorum s Elizabetham denotans excidenda est, aut nihil agimus. Postquam vero diuturna indagine nulla probais bilis accusitionis materia reperiri potuit, quanquam non de essent qui Reginae dicerent creari periculum eR illius libertate, F f a clementiae

255쪽

α,8 RERUM ANGL. ANNAL. Lib. b.

elementiae laudem captante Philippo, eius cum Regina inter-ssione,sub finem Apr. e custodia dimissa est, sed ita ut Tho.Popum, unum e consiliaritSregijs,Gageum quendam,& alios ceratos homines, in familia secum habere teneretur. qui actiones eius & conatus, tanquam speculatores quotidie obseruarent. Haec clementiae quasi scintilla, ingenti crudelitatis flamma sub hoe anni curriculo compensata est, hominum piorum magno numero ob solam religionis defensionem ignibus tra.

D. R. His cito. Febr. . Londini combullus est lo. Rogerius istorum eomburitur. 8ςmpQ um Protomartyr. Is Tindalli socius qui sacra Biblia iuidioma Anglicum primus conuertit, illo sublato, in patriam

reuertii noluit, persecutionem metuens,sed wittebergam cum

nuper ducta uxore profectus est et ubi cum Germanicie linguae cognitionem mediocrem assequutus suisset, Ecclesiae cuiustam 'curam accepit, quam fideliter administravit, donec regnante Edriardo, ab exilio revocatus, a Ridiato Londinensi Episco. po praebenda donatus in ecclesia Paulina,& ordinarius concionator seu Theologiae praelector ibidem constitutus est. Rerum posita Maria,videntur Pontificii hoc egilli, ut homo aeris ac vehemens,minis territus in exilium sponte profugeret, ideoque ne domo sua pedem esserret interminati, integrum

sere annum eum sic ibi reliquerunt, donec tandem fugae occaso' m oblatam accipere recusentem, in carcerem coniecerunt,& ignibus demum cremandum ad mortemdamnauerunt,quam

uxorem& I o.liberos relicturos, intrepide constanterque subiit. Eodem necis genere sublatus interiit Februarii s. loannes penu. Ho perus, Oloucestrensis primum, ac deinde Migorniensia simul Episcopus ab Edw. Rege constitutus, postquam in a- mouendo ab Episcopatu Londinensi Bonero multum Habo. tallat, id quod nunc ut credo ipsi vertit in perniciem. Sta. tim enim ut regnum adepta est Maria, Londinum accersitus, in Turrim coniectus, & haereticus tandem adiudicatus est. Sub Henrico Rege multum temporis in Germania eo si psit: ubi Burgundam quandam duxit uxorem, & interis multos alios doctos piosque viros, familiaritate praecipuo vitis est Hen. Bullingeri, cui ob eruditionem non contemnendam, morumque eam sanctitatem quam suavisatem perin

rus fuit. Ad mortem damnatum placuit Glocestriam

. A ' . ablegari,

256쪽

MARIA REGINA. 22s

abligari, ut ibi plecteretur ubi plurimum peccasse visius,err a Mntum semina iaciendo: Ipse non parum laetante, occasionem datam veritatem doctrinae, sanguinis effusi testimonio confirmandi, sub oculis illorum, quorum auribus. se praecone,toties ea insonuerat. Similiter plane cum Roberio Ferrario actum, Meneuensi Epilcopo,qui Londino in dioecesim iam Ferrarim

deductus est, ut a nouo Episcopo ibidem Morgano J de

ipso cognosceretur, a quo dat a tus, in soro oppidi Carmarthenae Marti j 3. combustus est, homo rigidus, & moribus si- quanto incomptior, quod multum illi molestiae peperit Edis Mardo adhuc regnante, & nunc c ut auguror exitio suit. Nam cum a Duce Somersetensi ad illud dignitatis prouectus esset, eo subIato vir b us & doctus, asperitate tamen morum arrogantiae propior, cuiuSea gens maxime insolans acicusatores in se concitauit: horum duo postea Episcopi si Ebeta tha regina euaserunt, qui, a factione Somersetensi extincto aduersa, facile obtinucrunt, ut in carcerem Ferrarius conlaceretur. In custodia igitur repertus quando regnum inijt Maria, & coram Nintoniensi productus, commode respondendo & tempori sapienter cedendo, cruentas manus cui credo honeste poterat effugere, sicut multi secerunt ex ias qui Ianae rebus se non immiscuerant, neque alias Pontificios insigniter laeserant,& vel nemine manus iniiciente in exilium abie t, vel capti, amicorum intercessione haud difficultet dimissi sunt. Sed ille pro innata asperitate liberε satis ad inis terrogata respondens, ne dicam proterve, Wintoniensem adeo irritavit, ut non mirer si durius cum illo actum suerit. Praeter hos, Rol. Taylerus S. Theol. Doctor Hadleyae Febr.f. ala muri

Laur. Sanderus Concionator egregius viventriae Febr. 8. Io,

Card maherus ecclesiae wellensis Cancellarius Londini Maij 73i.& Londini etiam Io. Bardsordus vir sanctissimus doctissimusque, Iulii primo ignis cruciatum pro veritas defensi.

one ii militer pertulerunt. Verum ne singulos enumerem, utriusque sexus numerus ingens ob eam qua D Rura colebant fidem hoc anno in Anglia cremati sunt, quorum mammam partem Boneri carnificina Londini consumpsit. Inter alios,

Ridlaus & Latimerus silentio nullo modo praetermittendi osunt, qui anno superiore damnati, nunc tandem octobr.

Ff 3 producti, -

257쪽

producti, & Οxoniae sub Academicorum oculis ad palum deligati, combusti sunt, in ima fossa quae moenia civitatis ambit, ε regione collegii Balliolensis. Cranmerum serunt ex summa aedium parte ubi incarceratus est, funestum illud aelugubre spectaculum intuitum esse, & sublatis ad coelum ma nibus genibusque flexis, his sociis suis spei fideique constantiam in tam horrendi supplicii tormentis prccatum, quemadmodum & sibi ipsi, quem non latebat eandem cum illis sortem breui subeundam elle. Supplicium quod nunc ad tempus dilatum sit, Gardineti Wintoniensis molitione factum dicunt, non misericordia ducti, sed ambitione& commodi sui ratione. Martia 24 mortem obierat Iulius III. Papa,& in Pontificatu successerat Carassa Cardinalis Theatinus, iam Paulus III l. nuncupatus, de cuius cum Polo contentione, in praecedentibus pluribus disseruimus. Contentionis huiusmodi & simultatis Mintoniensis non ignarus, clandestinis nunciis cum Papa egit, ut Cardinalitium honorem sibi impertiret, & authoritatem Poli legatinam in se transferret. Cui petitioni Pontifex pro odio quo Polum prosequebatur libenter annuit,hahens etiam in animo,illum Romam euocatum,haereseos reum agere,& eodem modo tractare, quo postea MOronum Cardinalem Poli amicum summum, quem in carcere quo ad ipse vixit detinuit. Hinc spem bonam conceperat Gardi. nerus, Archiepiscopatum Cantuariensem consequendi quem Polus velut sequester hactenus tenuit, neque vivente Cranis mero aliter ingredi sustinuit. Hoc igitur callido consilio Gardinerus putatur a supplicio Cranmerum reserualla, ne Archlapiscopatum Polus ipsi praeriperet. Caeterum ista winistonientis ille dum totus meditatur, morbo articulari a pedibus cruribusque ad coxendicem ascendente, Nouemb. Ia .existinctus est, & magna cum pompa in ecclesia sua Nintoniensi poste sepultus. Hoc anno Octob. as. Carolus V.Imp. cum imperio & regnis suis abdicare decrevisset, Brugellis,quo. antea conventum indixerat, omnibus regnis de ditioni

bus cessit Philippo filio, quem Netapolis ac Siciliae Regem

antea declaraverati

258쪽

MARIA REGINA.

PHILIPPI 2.&. 3.

PRiΜo Ianuarij, atque adeo huius anni dir, Arch. Arch. E. Eborac. Hethus, tradito ipsi magno Angliae sigillo, Can- bar. anem

cellarius constitutus est. Mense Mariij I a. dies continuos tarsin. Cometa fulsit in ro. Librae gradu, a s. nimirum die ad II. Cometa. Eiusdem mensis I 3. proditoris supplicium Londini pertulit Pseud-EHPseud-Edwardus quidam, nomine Gul. Fetherstonus qui cum inardus molitoris esset filius, ac statura corporis & oris lineamen- sustenditar. tis Edwardo Regi neutiquam dissimili , artate etiam conti niente; superiori anno per ciuitatem Londinensem flagris caerus fuerat, quod se pro Ednardo tultilat. Nunc autem cum repetita impostura, se ipsum ella Edwardum claneulum nonnunquam dictitaret, & sparsis hinc inde libellis Elisardum uiuere famam dii seminaret, ultimo supplicio. idque meis

rito affectus est. Proximo iam venit commi morandum, Craninmeri Archiepiscopi Cantuariensis martyrium & exitus me morabilis. intonienti Gardinero desupcto, Polus Pontificis adhuc legatus, Iac. Brocuin Episcopum Glocestrensem, ad causam eius cognoscendam designauit, quia Archiepisco' Craismisti. pum plecti Papa inconsulto nullo modo fas putant Pontifi- , ehio..cij. Cum Broco praedicto OXonium una prosecti sunt Io. seop.rambu Storeius & Tho. Martinus legum Doctores, ut authoritate sulciti regia Broco deligato adiumento atque subsidio forent.' Quibus in ecclesia B. Mariae super excelsum pegma considentibus, Broco nimbum subtus locum ubi panis Eucharisticus in pixi de more Pontificio suspendebatur, ab utroque latere Martino &Storeio, sed paulo humilius, Cranmerus,Doctoris Theologi, non Pontificali amictu indutus, in medium prinductus est. Ibi monitus adelis non solum qui regiam personism gererenr, Storeium, & Martinum, sed Papae etiam

sanctissimi Patris, Episcopum Glocestrens m, illos quidem

aperto capite & flexo poplite magna cum reuerentia saluistauit, in Brocum vero vel oculos coniicere recusavit, non

hominis sicut tum statim professus es 9 contemptu, qui molim dilexerat, sed ne videretur authoritati Pontificis aliquid deberre

259쪽

αια RERUM ANGL. ANNA L. Lib., .

deferre, quod se nunquam secturum cin Anglia sItem,ubi nihil iuria ei esse contendebat in sacramento se dixit Henrieo Regi confirmatis. Multis tum verbis eorum singuli hortati

sunt, ut mutata sententia ad ecclesiae Catholicae unitatem redire vellet: ac monitis eorum obtemperare Neu tem, tuis hent octogesimo tum sequenti die eorain Pontifice Romano comparere, id quod se libenter facturum Cranmerus recepit, Regina duntaxat annuente. Verum Papa, aduentu illius. noti expectato, ante vicesimum diem literis ad Regem &Reginam

scriptis, condemnari & brachio seculari perm rei iussit. Paucis igitur diebus intercedentibus, noua potestas Thiribeo Eliensi. atque Bonero Londinensi Episcopis a Papa data est, ut Cranmerum tam Clericali qu am Archiepiscopali ordine dea priuarent, & lalco magistratui flammis cremandum traderent, quod Febr. I . factum est. Quamdiu vixerunt simul hisancti viri. Craiam xus Ridlaeus, & Latimerus et perlcriptis lite. ris se mutuo hortari solebant ad mortem pro Christianae fidei veritate conflanter obeundam At sublatas e medio reis liquis duobus. & cellantibus huiuimodi exhortationibus per . Hispani euiusdam staterculi vafritiem & assi tuas suasiones, labefactata viri constantia, diuturnioris vitae cupiditas Cranis mero irrepsit. Veniae igitur spe proposita, ea quae ante de religione docuerat scripto retractauit. quod mox typis editum & euulgatum est. Sed palum ei profuit hiaut modi r tractatio. Nam siue quod PAus ab Archiepiscopatus posses.sione iam amplius nollet detineri, siue quod probabilius videtur j capitale quo Regina Cranmerum odio prosequuta est, di ob repudiatam matrem vindustae cup ditas, quae nisi gravissimi viri sanguine satiari non poterata Cum tam incertam vitae spem is inductus ellat, en subito ad supplicium raptus, magna crudelitate combustus est ibidem loci,via madivria palmam quinto antea mense Ridlatus de Laumerus reis tulerant. Die supplicio eius destinato, concio ad D. Mariae habita est per Colum quendam cui id muneris demandatum. suerat a Cardinale. illue productum Cranmerum, & E Re mone suggesti colloc itum, hortatur, ut in fide cuius conses sionem nuper ediderat con stanter velit permanere ad mortem usque quam nunc imminere emunciabat a Magistratui placere,

260쪽

ut hoe ipso die supplicium de eo sumatur. Non alia ratione

quam sanguiue eius placandum numen, ob Mori &Fisheri eaedes insensum, qui Henrico regnante capite multati sunt. Antequam vero moriatur, rem facturum D E o hominibus que piis gratissimam, si conuersionem ad ecclesiae Catholicae unitatem sinceram elIe publica consessione testatum faciat. Tali tamque inexpectato nuncio si Cramnerus consternaius est, haud equidem mirer. Ille nihilominus exurgens, & pavoris nullo signo edito, Iuculenta oratione populum praesentem alloquitur, in qua multa de morum & vitae emendatione praefatus, praecipua doctrinae capita repetens, quid sentiret breuiter explicat, atque Pontificis potentia Antichristi regnum contineri & stabiliri dicit, ac postremo, quantopere DE v M veritatis abnegatione Offenderit , demonstrat. Sibi igitur decretum profitetur, ut pcenam prima dextra luat qua nefarie peccauerat, quippe qua doctrinae a veritatis aduers

rias propositae impie subscripsisset. In huiusnodi sermone

cum progredi vellet, clamoribus & conuiti s impeditus Pontificiorum, quorum spem pulcherrime eluserat, & a Ioco in quo constiterat protinus ad supplicium raptus est. Ibi videre erat spectaculum luctuosissimum, & quod, non dico ab ipsis inimicis misericordiam extorquerer, sed vel a silice lachrymas . exprimeret, regni summum Antistitem umma modo potentia& principum gratia pollentem, moribus sanctissimum, de ob

aetatem, corporis speciem, eruditionem, grauitatem, atque egregias animi dotes quamplurimas ter venerabilem, obsoleta

ad ludibrium veste indutum sid enim curaverant Pontificij

conuitijs contumeliose exagitatum, ad mortem trahi, per horrendos ignis cruciatus subeundam. Ad palum alligatus, ubi primum flamma accensa esl,laeua ad coelum erecta, dextram Iongissime protensam igni admouit, brachio nunquam reducto,niliiquod barbam sibi demulcere semel visus, donec tota ea combusta est. Flamma tandem saeuiente erectis in coelum oculis, Domine suscipe spiritum meum exclamavit,& corpore nihil magis mouente quam palus cui alligatus erat ignis violentia immotus pertulit,donec placide in Domino obdormistens expira. uit.Cadauere alias in cineres redacto,cor integrum ac illaesum

repertum est. Quod si Pontificii in suae factionis aliquo coni.

G g periisent,

SEARCH

MENU NAVIGATION