Alex. Aphrodisiei Commentaria in duodecim Aristotelis libros De prima philosophia, Interprete Ioanne Genesio Sepulueda ..

발행: 1561년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

VNDECIMUS, vel XII.

mobilis & incorporea substantia extra quem diximus numerum. Quae igitur ab Aristotele dicuntur, hmo iesie reor. ctio aut quae ait c sanὸ cuiusque sinis quidpiam diuinorum eorum corporum erit, quae in i plocceio seruntur aequipollet huic,omnis latio circularis pro fine astrum quoddam habet, & gratia illius efficitur. Cuius enim gratia quidquam esticitur, id sinis est eius quod esticitur. Quibus expositis coelum mundumq;.Vnum esse docet. qui enim primam causam unam esse docuerint,is ut quaerat necessarium est,substantia que ab ipsa agitatur,& sempiteno motu cietur, una sit, an plures si ergo,inquit mundus specie unus esst, numero non item,sed plures, ut Socrates, Plato Callias, nimiruquot mundi sint,totidem erunt optima per se,& proprie optima. Vnius enim & continenti ac sempiterno motu agitati unum esse motorem demonstratum est, itaq; prima principia. & proprie optima plura fuerint numero, specie eadem.Qua enim animalia,qua sempiterna,qua optima sint, nihil inter ipsa discrepabunt,ut ne Socrates quide & Plato in eo quod homines sunt. Itaque siet, ut aialia sempiterna Optima numero complura sint, specie vero ea de . At quae specie eadem sunt, numero diuersa , iis discrimen a materia contingit, ut in singulorum hominum inter ipsos disserentia notare licet, quam mul dubio i materia obtinet: quippe quorum Armae per quas homines sunt, nullo discrimine discernantur. cui simili seli equorum ratio. Primum autem & optimum materia vacare, & actu esse, demons ratum et . non sunt igitur complura animalia templiaterna optima, ac proinde ne mundi quidem complures sunt. In dictione vero quae ait, cuna enim est ratio eademque multorum, ut hominis una pro altera dictum est .altera enim est ratio hominis in eo quod homo est.Socra. vero vi uo id est, altera vero Socraan eo quod Socrates eii.quo posito, si primae causae complures sint, altera erit uniuscuiusque ipsarum ratio in eo quod indiuiduae sunt.& particulares, ac proinde com positae fuerint,& materiae compotes. altera speciei quq

de ipsis comuniter praedicatur. quod fieri non potest. At q uidditas prima, materiae est expers γ idest, prima forma, &ratio, actusq; , ipsum dico animal sempite

num optimum, mater a vacat.

At vero tradita quaedam sunt a veteribus ervehementer antiquas, modoq; fabula posterioribus reuia, Deos esse inquam hos, ipsum diuinum totam commere naturam. Reliqua vero faulose iam sunt allata ad persuasionem vulminitque ad Qum legum, viisque humanae utilitatem fbrmam humanam his tribuunt , si litis quibusdam animatium esse dicunt, atque alia complura, quae ex his emedigunt, similiassumitas Uuper terre videntur a quibus

siquissuam primum illud separaueritdolum; sium erit separatum, primas inquam antiquas illus subflantius Deos esse exitii mare, putabit ditime dictum fuisse Desinitque H verisimile ist) persaepe quod fieri poten, unaquaque arte, silentiaq; ιnuenta, rursusque occidente, has quoque illorum Uiniones usque ad banc nostram tempestatem veluti reli. cimas peruenisse t construatas fuisse censebit. Ex opinioni-ιus igitur paternrs O quae a veteribus primiss nobis sunt

trassit e tantum nobis est manifestum. At vero tradita quadam sunt a veteribus, &vehem Eter antiquis, modoq; fabulae posterioribus tradita.FPostquam docuit Deos esse, 3e tot esse numero, quot

sphaeras, qui ex diuinit sima optimaque substantia pen-

deant, eiq; subiecti sint, & quibus ab illa vi optimi

sint & habeantur suggeratur, sic ait. Neque vero ipsi tantum in hac de diis sententia sumus, sed a veteribus etiam priscisq; hominibus in s gura fabulae, accepimus Deos esse, non alios per sabulas significantibus, quam hos quia a nobis asseruntur. Sunt igitur Dii, diuina mmultitudo, quae uniuersam naturam omnemq; mundum contineti continet autem non corporis more, ut

modius grana tritici Dcus enim partibus vacat sed ut gubernator,& bonora largitor, quique ordinem mu-do, quo digestus est, & ornamentum, quo decoratur semper suppeditet. Sed cu docuisset, quae veteres in s bulae s guta posteris tradidissent causam suggerit curantiquitas de diis fabulosae quaedam tradiderit, dicens. Reliqua vero fabulose iam sunt allata, ad psuasionem vulgi. quali diceret,hoc tantum aperte prodidere, esse scilicet δ eos,reliqua vero qus de ipsis dixerun t, ut Ioue ex Saturno & Rhea fuisse procreatum,& cstera, si bulose commenti sunt ad vulgo sdem facie dam, ulumq; legum, breuiter ad mortalium vitae utilitatem. intelliebant videlicet viri sapientes popularibus conuentius & conuiuiis homines seri humaniores, mutuaque concordia di beneuolentia conciliari, prorsus ut alij pro aliis mortis discrimina subirent. quae res constituunt continentq; ciuitates, solitudine contra esserari alienariq; inter ipsos, & alterum alteri necem moliri. ac idcirco eonventus & come stationes instituere volentes, sabulas commenti sunt Iouem exempli causa ex Rhea hodie fuisse progenitum, ac idcirco pium esse, ut omnes conueniant, Deiq; natalem diem agant, atque simul epulentur. Neque illud temere aut inutiliter confictum est, Deos humana forma constare,sed ut homines a mutuis vulneribus deterreantur,memores vid licet, qui hominem laedit, hunc diuinam formam laedere, iniuria'; asscere. Quin etiam aliorum quorundam animaliu figuras non sine humani generis emolumento diis tribuere. Nam cum Aegyptiorum regio adeo serpentibus scateat ut nulla maior pellis incolas soleat infellare, prouida natura Deusq; malorum depulsoraues quasdam illuc immisit ibes appellatas, quae serpentes interimunt. quamobrem Aepyptiorum sapientes, ut homines Aegyptios ab intersciendis huiusmodi auibus suae gentis conservatricibus deterrerent, neque enim deerant qui eis mortem molirentur, lege cauerunt, ne cui liceret Aegyptiorum ibim interimere, subiecta causa, in dii si quibus apparerent, in ibiu forma sese eis ostenderent. A quibus ) inquit Aristoteles,i .ab his omnibus quae de diis sabulose traduntur, si quis primum illud separauerit quas . s. nos primas substantias Deosq; vocamus, eas illos quoque Deos esse censuisse putabit diuine dictum fuisse lane sed quemadmodum, inquit, saepe, ut credibile est amissis artibus alluuionum iniuria, deletisq; disciplinis, aliquae tamen ipsarum retii quia ' perstiterunt,ex quibus rursus artes di disciplinae quoad fieri potuit reparatae ac inuentae sunt, sic eius lententiae, quam prisci homines de diis habuerunt,qua. s. Deos esse lentiebant, extant etiamnum reliquiae quaeda. Sed ex fiui ut modi reliquiis, eaq; opini ne quam , partibus accepimus,lio inquit, tantum nobis est manifestum, illos scilicet Deos esse putasse. De ipsa vero mense dubitationes quaedam existunt. nam sum eorum qua ridentur, diuinismum esse vidciur. At

quonam modo sese habens ipsa tuis ent,qusta di ultates

existunt.

302쪽

exi Ilunt. Etenim si nihil intes gis , sed istasese habet, His

qui dormit, quidnam ipsius excellens, quid egregium erit Sin intelligit, huius vero est aliud auctor non est enim id

quod es ipsius substantia, intellectio, sed potentia non erit

subflantia optima, per intellectionem en ἀπ quia intesti. st praestabilitas ipsi nimirum competit atque inest. Praet

siue intellectus, siue inte ectio sit ipsessubstantia, quid

intelligite Aut erum aliud quippiam, auiseipsam intestigit. o si quippiam aliud, aut idem siemper, aut aliud arisque intelligit. Interest ne igitur an n Lil referia omini, an quod

uis siue disicrimine ulla intelligat lan Cr absiurdum est de quibusdam intestigeres Patet ipsum igitur id quia diuinissimum est omnium: praestantissimum, inrelligere, ac non tari. Ad deterius enim esset ipsa mutatio, atque id ιρ-

sum Lim motis quaedam esset. Primum igitur si non sit imtellectio sed potentia, consonu es rationi, continuatione intellectionis ipsi laboriosam esse. Deum patet aliquid aliudqvim mentem id esse, quod est praestabilius, ipsi inquam quod intelligitur. Praeterea ipsum intelligere, ac intellectio psi inerit deterrimum quoque intelagenti . Quares id est fugiendum, praestat enim non Nidere aliqua, quam videre,non erit ipsa intellectio id quod eil optimam. Seir sum ergo intelligit , si est optimu omnium, atque intestimo, ipsa intellectionis est intes lectio. Caeterum quae illo de honoratissimo primoque intellectu quasdam, inquit, controuersia habet. Nam licet huiusmodi intellectus omnium haud dubie rerum diuinissimus optimusq; habeatur, tamen quomodo sese habens, & cuiusmodi uitam ducens, optimus sit, haud ita lacile fuerit explicare . quam dissicultatem ex partitione declarat. Vtrum intelligat, inquit, an

non ' Si enim non intelligit, sed est dormienti similis, quid aliud grauius habere potest , vel honore vel

grauitate digniust Sin autem intelligit, utrum totus intellectus, & per totum se intelligit, an partim intelligit, partim lecus ut in anima sese res habet. Neque enim anima tota intelligit, sed pars solum eius que intellectus nuncupatur. Si ergo ad hunc modum intelligit, profecto non tota eius subitantia optima est, sed pars illa qua intelligit: ut anima hominis non est omnis honore digna, sed intellectus, de pars rati

nis compos, per quam intelligimus. at non omnem

eius substantiam optimam esse absul dum est . Sin intelligit , inquit huius vero est aliud auilior id est, sed si intelligit, nee omnis eius substantia est intellectus,

sed huius, idem intelligendi aliud est author, ut in

nobis ulu venit. neque enim anima causa est , de author, ut nos intelligamus, sed intellectus. si ergo intellectui aliud est author intelligendi. non est enim id quod est ipsius, substantia, intellectio id est, neque enim fieri potest , vi eius substantia sit intellectici &intellectus , si quidem non omnis eius substantia, sed pars quaedam ipsius intelligit, profecto non erit optima substantia ipsius , sed pars illa optima erit, per quam intelligit . Cuius rationis conclusio est

huiusmodi, si nihil intellectus intelligit, quid aliud

praestantius habere potest, cum si nihil, quod intellectioni contemplationique anteferatur Sin intelligit quidem , non tamen omnis eius substantia

intellectio est Ze inici lectus , sed aliud illi causa &author est intelligendi, cum nequeat tota eius substantia ese intellectus, si quidem non totus intelligit,

sed ex parte quadam, si h c ergo sic se habent, utiq;

primus intellectus non est optima substantia. quod est impossibile . Ergo ne illud quidem fieri potest,

unde hoe consequebatur, idest ne totus intelligat, neue tota eius substantia sit intellectus . Praeterea,

inquit, si tota eius substantia , ut ostensum est. intelligit , estq; vel intellectus, vel intellectio, qui nam intelligitur l Aut enim seipsum intelligit, aut

aliud quidpiam , & si aliud , vel semper idem in telligit, vel modo hoc , modo illud . Porro si aliud

alias intelligit, utrum bona sent omnia quaecunque intelligit diuersis temporibus , an quae vis etiam vi lissima quae ab eo intelligantur statuenda sunt i nec interest , abiecta ne vel mala intelligat, an oppostata ἰ Aut hxe igitur constituere oportet , aut confiteri , quemadmodum in nobis absurdum est , nee quisquam recte vivens de quibusdam rebus con derare sustineret, ut de concubitus modo commodissimo, si e nefas esse assirmare diuinissimam ea demque optimam liabstantiam quae uis abique delectu etiam despicatissima quaeque contemplari, ut dubium esse non debeat, ab ipso non malum aut

vile puippiam, sed quod diuinit simum est, Ac tu Ino honore dignum, intelligi. huiusmodi autem est ipse intellectus .se igitur ipsum intelligit,nec, se intb ligendo ad aliud intelligendum auertitur . Si enim,

sui contemplatione transeat, vel quidquam omnino melius intelliget, vel aliquid deterius.melius autem ni hil est. superest igitur ut deterius, at hoc motus esset, ab eiusque optima vita secessio . quarum rerum argu- metum ex iis lumi potest, quae hominibus usu veniunt, homines nanque boni cum mala contemplantur, set psis ob hanc intellectionem deteriores essici utur, quod paenitentia consequens declarat. tunc enim poenitentia subit, cum malus quisquam suerit essectus. Quod vero supra dixerat substantiam ipsius intellectum esse de inthi lectionem, id hoc in loco confirmat, dicens. Primum igitur si eius substantia non est intellectio de intellectus , nee in eo substantia eius consistit, quod sit intellectus ei intellectio , sed est facultas intest ctus, qua intellectus intelligere valet. aliud est enim intellectus quam ipsius potestas, ut color aliud est. quam coloris saeuitas, qua ipse conspici valet: ii ergo est intellectus potestas,& ipse, ut demonstratum est, semper intelligit, nimirum ipsum contineret intelligore non sine magno illi labore contingit. Nam si eius substantia in hoc esset posita, quod esset intellectus de intellectio, circa ullum laborem perpetuo intelligerer. quemadmodum homini non est laboriosum homi nem esse, propterea quod eius substantia siue esse tia in eo quod sit homo, consistit. At continenter ingredi, munus est homini laboriosum, quippe substantia ipsius non est posita in ambulando . Ut igitur in homine sic in intellectu primo sese res habeat oportet, nee ei cum labore intellectio perpetua contingat. s quidem intellectus est & intellectio . Caeterum quidnam esse causae putemus, cur cum intelloctus nostri substantia in eo sita sit, quod sit intelle ctus, huic tamen laboriosum est , continenter intelligeres An intellectus nostet non est actu intellectus,n que actus, ut ille, sed potestat et Primum igitur, inquit, si non est intellectus, sed potentia , continuatio intellectionis perloborem ipsi suppetet. Deinde norierit ipse praestans. Illud enim praestantius erit, q uod inter seris

303쪽

intelligens in actum reducitur,cum sit potentia,quod enim persectionem affert, di aliquid ex potentia in actum redigit, id praestantius est eo quod perficitur. In dictione vero quae ait. Etenim intelligere de intelligentia erum indignissimum intelligenti verbum praeterea mihi desiderari videtur, ut sit principium

alterius argumentationis ad confirmandum primam caesam non esse potentiam . itaque verbum etenim,

pro praeterea dictum esse reor: ut plena oratio sit hu- tu modi praeterea intellige & intellectio erunt i ndignissimum intelligenti quae quidem demonstratio

innititur illo pronunciato, contrariorum eadem est

3 potestas. est igitur sensus. Ad haee nisi eius substantiast intellectio de intellectus, sed potestas,est autem eadem atque una contrariorum potestas, nimirum primae causae optima quaque intelligenti usu veniet, ut

pessima quaeque intelligat. qu d est absurdum. Cum igitur pessimorum intellectio fugienda sit,quippe quet

ignorare satius est, ut turpissima non cernere, quimeadem videre praestantius, cum quae ex eo quod prima Causa potentia esse dicatur, sat, ut ea mala item

intelligat quod nefas est dictu, profecto prima & di. Dinissima optimaque substantia no est potentia.Nam cum ait, Non erit ipsa intellectio id quod est optimum intellectio pro potentia dictum est, intellectus igitur est non potentia, seque ut optimum in. telligit. Si ergo cum intellectio sit, icipium, hoc est intellectionem intelligit, utique intellectio intellectionis erit, id est idem erit intelligens, de quod intelligitur. Atquisicientis di sensius, ct opinis, atque rati m. per alicuius se videε, sin vero ipsius,praeter necessitasti puterea si aliud est intelliuere, aliud inte2gi. viro duorum asorum Dieri ipse ratio boni' non es enim intellestionuesse, eius ese quod intelligit. An in quιbusdam scientia xes est ipsa e in effectricibus quidem subflantia ipsaque

id ditas sine materia , in contemplatricibus autem ipsa Uttichac intellectio. In bustitur que materiam non habent,

id quod intelligit mellectusque ipse, non mersum erit, sed idem, intellectio ejus quod intelligitur,νω. Atqui scientia, de sensus, de opinio, atque ratio, alicuius esse videtur, sin vero ipsius, praeter necessitatem. Quoniam quemadmodum sensus de scientia

ad sensibilia & scibilia sese habent, se intellectio ad intelligibilia sese habet necesse est, idcirco intellectionem rem Optimam de maxime diuinam esse te-

satus, occurrit rationi, qua dicta oppugnari posse cognoscit quae huiusmodi est. si scientia alterius est, non sui ipsius medicina enim non sui, sed sanitatis est , utpote quae semper consideret, sanitas quae sit, & quo- moso efficiatur , ex accidenti vero quandoque seipsam contempletur, exempli causa medicinam recte

valentium aegrotantiumque & neutrorum artem

esse, de eodem modo sensus sensibilium est,& opinio opinabilium, nimirum ut in his sese res habet, se si diuinissima de optima caula intellectio est, alterius erit non sutipsus intellectio. Cui quaestioni adiungitaliam, de in priore posteriorem soluit, quae posterior quaestio huiusmodi th. si aliud est intelligere, aliud intelligi, est enim intelligere compraehensio attingens intelligibile. intelligi vero, quod intelligitur, id ab intelligente compraehendi. primus autem intest

V S, vel XII.

ctus intelligens est, de idem intillectum, ex utro illi summa illa bonitas contingit lutrum quia intclligit. an quoniam intelligituri Non enim est idem intellectionis esse, fle eius esse, quod intelligitur id est, non est idem intelligere, quod intelligi. ut appareat non ab re huiusmodi questionem proponi, Hae effatus, priorem questionem uoluit, dicens in quibuidam rebus scientiam idem esse, quod scibile. Ars enim domus construendae nihil est aliud quam domus se a. ac eodem modo medicina forma sanitatis. quod si verum est, diuinissimum de optimum si est intellectio, idem erit quod intellectum. illud autem in quibusdam propter composita est adiectum , quoniamare aedificandi non eadem est atque omnis domus. neque enim eadem est atque domus haee particularisus ex lapidibus lignisque constituta ted id quod sorma ipsius absque materia intellecta. ex quo soluitur qu sitio secunda quam silentio praeterierat,proptereau, eius solutio esset in propatulo. si enim primus intellectus idem est v, intellectio, idem id quod intelligitur, ab utroque summa illi persectio suppetit,id est, Ze quia intelligit, Ac quoniam intelligitur. In quibusdam igitur, inquit, scientia est res ipsa & scibile. euiusmodi autem scibile idem sit atque scientia, s u Pgerit dicens. In essectricibus quidem substantia sine materia) id est substantia de sorma absque materia idem est quod scientia. quo in loco scietias effectrices, abusus scientiae vocabulo, appellat aedis candi a tem, δἰ huic similes. in eontemplatricibus autem o vigeometria arithmetiea 6c similibus ratio)At quae stratio, adi icit reso ae intellectio idem et . Nam intelia lectio cur descit luna, idem est quod causa cur des ctus efficitur. porro causa desectus idem est quod ipse desectus. quo fit, ut intellectio desectus idem sit atque ipse defectus. Haec effatus, velut conclusionem subdit. non altero igitur existente eo quod intelligitur Ae intellectu, quaecunque non materiam habent, idem erunt. cuius sensus est. in proprie intelligibilibus quae materia vacat, di per i et unt, intellectus de res intellecta non diuerserunt , sed eadem. Nam proprie intelligibilia , ut in quaestione de anima dictum est, intellectus sunt, ac vicissim intellectus intelligibilia. quod si ita est , intellectio , intellectio erit una id est eadem, quibus aliam quaestionem adiungit,dicens.

Restat igitur dubitatio ,si id quod intelligitur stem .positum . nam in totius partibus Duelligendis mutabitur.

An id omne est indivisibile, quod materiam non habet

Neluti mens humana, an compositorum aliquo in tempore

sese habet sed in quodam toto ipsum optimum habet,quod

quidem aliud est ab ipsa ,sic aurem sese habet ipsa inteli

mo si ipsius inim aeternitate.

Restat igitur dubitatio, si id quod intelligitur. st 3

compositum . nam in totius partibus mutabitur.

Quae verba sic debent explicari. Si compositum est omne quod intelligitur quod enim ait, uniuersaliter in omni re quae intelligitur, accipi debet nimirum

intellectus non momento temporis rem intelligit,

sed ab hac eius parte intelligenda ad intelligendam

illam mutatur. noc autem temporis interuallo sit. in

alio enim tempore hae in alio partem illam intelliget. Quam quastionem soluit,dicens, quidquid mater amAphro. super Meta. v non

304쪽

LIBER

non habet, qualia sunt intelligibilia, id omne est indivisibile , Ae partibus vacans, neque huius gen iis quidquam eth compositum . Ad haec primus intellectus quomodo se intestigat, exponit, non scilicet per tempus, ut exempli gratia in hac temporis parte hanc sui partem intelligat, aliam in illa. tune enim diuiduum esset . sed cum partibus vacet, in momento experte, si dicere licet, Se indiuiduo se

intelligit . Nam ut mens, inquit, humana, aut si mauis uniuersalius dicere, ut compositorum mens, ut igitur mens homana vel mens compositorum sese in aliquo tempore habet, id est, cum opere sungitur, scelicitate quadam afficitur . tunc enim mens humana non in alia temporis parte hanc optimae rei partem intelligit, in alia illam, ipsamque quoad fieri potest contingit, sic enim prima causa diuidua esset, sed rem ipsam optimam in toto quodam intelligit, hoc est in indiuiduo quodam initanti, ad hunc modum primus intellectus in omni aeuo se intelligit, sine partium aut temporis interuallo. sed quomodo intellectus actu proprie intelligibile intelis ligat, in lib. tertio de Anima abunde suit explicatum. Humanus igitur intellectus, inquit, non bene habet , ideli, non habet optimam vitam , siue intelleiactione m , aut contactum de contemplationem optimi ac primi intellectus, qui scilicet ab intellectu humano diuersus est, non inquam illam in tempore &per tempus habet, sed in toto quodam . Appellat

autem totum quoddam, initans individuum, quod Iicci terminus temporis sit, tempus tamen non est. Nam cum intellectus diuinus velut sorma sit humani intellectus, cum ipsum attingere potest, omnis autem forma in indiuiduo momento generetur, nimi-m cognitio &attactus primi intellectus humano intellectui in ipso puncto temporis ingeneratur. considerandum etiam est, viroram modo uniuersi natura bonum ipsum atque optimum habet, utrumseparatum quoddam per seipsum, an ordinem ipsum, an

troque modo , perinde atque exercitus . nam bonum

ipsius in ordine considit, insuper bonum ipsius est ipse

dux, atque magis non est enim ob ordine ipse dux, sed obducem est ille. Vniuersa autem sunt aliquo modo sed non similiter ordinata, aquatica, volatιlia, planta, o non ita sese habent, Haltei ι sit quicquam ad alterum, sed en ali. quid plane. nam ad unum quidem uniuersa sunt orssinata, s perinde atque in domo uberis quide minime licet quod uis facere, sed omnia sunt aut plurima ordinata. mancipia autem feraeque pauca sane, parumque ad societatem con ferentia faciunt, pleraque vero nihil ad eandem conducentia agunt, natura nanque cuiusque ipsorum tale principium est. Dico autem hoc pacto. Omnia adsiegregationem venire necesse est, alia ita sunt,quortim res omnes participes sunt ad ipsius totius constitutionem.

Considerandum etiam est,utronam modo uniuersi natura bonum ipsum atque optimum habet , Quaestio quam proponit, huiusmodi est, cum uniuersi natura vocat autem uniuersum hunc mundum sensibi- Iem bona si t atque optima, utrum caula quamobrem mundus hic bonus Ne optimus est diuersa & substantia quaedam atque per consissens natura esse putari debeti an ipse ordo quo dispositus atque digestus est prorsus ut mundi huius bonum & optimum ordo ipsius esse intelligatur &respondet dicens, An vir que modo Etenim uniuersi duplex bonum esse fatendum est,id est ordinem ipsius. Nam&ob hoc bonum atque optimum, & primum intellectum, quoniam per hoc quoq; vel in primis mundus pulchritudinem

ac bonitatem obtinet.quae verba ipse manifesto exe-plo declarat. Nam quemadmodu, inquit, ut exercitus

bene habeat, in ordine ipso positu est, ac huiusmodi ordo ipsi est bonum & optimum .itque item impera

tor, immo vero multo hic etiam magis bonum de optimum exercitus est, cum exercitus ordo per imperatorem consistat, non ediuerso per ordinem imperator , sic uniuerso bonum & optimum non ab ordi ne tantum , sed etiam a primo intellectu contingit, per quem ordo constat uniuersi . Haec pie ac phi losopho conuenienteressitus, negat quidquam se stra & superuacaneum esse, ted omnia , licet multa nobis ignorens coordinata esse, I ad uniuersi persectionem, pulchritudinem, summamque bonitate pertinere.&quae sint ea quae ad uniueisi persectionε disposita & ordinata sunt,colligit volatilia, natantia. stirpes,& caetera. Sed quamquam huc omnino cuncta pertineant, conserantque, non tamen similiter omnia, sed alia magis, alia minus. Sed sortassis licet quaedam maxime, alia parum faciant ad uniuersi persectionem, tamen non sic se habent, ut nulla inter . societate teneantur, sed omnibus eli aliquid commune, vel subiectum & figura, vel subiectum duntaxat raut neque subiectum neque figura,sed color. Immortalia enim ac diuina corpora neq:subiecti, neque figurae sue forniae societatem cum natiuis corporibus habent, sed forsitan splendoris. quanquam splendor virorumque non sit omnino similis, sed inter te de formam & subiectum habent commune. At quae nascuntur & occidunt, quaedam inter se communitatem habent proximae materiae, in formis omnia. Haec igitur, ut dictum est , in unum quiddam unamquet uniuersinaturam de persectionem ordinem habent, sed n omnia similiter. Sed quemadmodum in domo aut in ciuitate ingenui homines non haec agere permittuntur , illa vetantur, sed ipsorum cuique pro suo

arbitratu medicam artem exercere licet, aut in miliatia versari, di cuncta citra exceptionem agere, quae

proprie ad ciuitatis constitutionem pertineam, vel i non Omnia ciunt enim quaedam quae ingenuorum ordini non conueniunt, ut purgationes viarum,& s- milia certe plurima liberis hominibus obire licet. Seruis atque bestiis, hoc est animalibus rationis expertibus, exigua , & ad ciuitatis constitutionem parum conserentia . cui multum tempus, inquit, quod contingit, agunt, id est. exiguo tempore agunt,& quae parum conserunt ad statum ciuitatis. Nam licet diu in opera sint, nihil tamen agunt, quod ciuitatis. M- tum constituat. Neq; enim mancipiis bellum gerere licet, neque iure ciuili aut philosophiae vacare, aut quodpiam aliud magnum munus obire ex iis quibus iaciuntur sundamenta reipublicae, sed ligna secare, aut

coquinariam arte exercere, de caeteras id genus operas praestare. Vt igitur in h:s,sic in illis sese res habet:

quae ad naturam pertinet uniuersi: quaedam enim ad uniuersi naturam stat iisq; maxime faciunt, alia mi nus. Α Rep. igitur exemplo sumplo, sermonem ad naturam uniuersi traducit,3c ait. Natura nanq; cuiusque ipsorum tale principiu est. idest natura S primcipium

305쪽

cipium eorum quae ad uniuersi naturam ccnducunt, huiusmodi est. Neque vero nunc de omnibus simplici ter loquitur, sed de natiuis & occiduis. Principium igitur & natura istorum huiusmodi est, & qualis sit, subiungit. Dico autem hoc pacto, omnia ad segregationem venire necesse est, idest, necessum est, ut natiua quaeque de his enim ut diximus, verba facit ad discretionem veniant, id est, ut xlterum ex altero fiat. In hoc enim nascentium natura

congruit, de hoe ipsis est commune, quod omnia ex

omnibus generantur, ex elementis scilicet concreta, ac ex concretis vicissim elementa modo alio: ut

dubium AIe non debeat, quin id natiuis omnibus

commune sit, ut alterum ex altero generetur. Expo sto autem natiua omnia materiae ac mutuae inter se

generationis societate teneri, infert. Et alia ita sunt, quorum res omnes participes sunt ad uniuersum id eli, non soluin in habent commune, quod ad explendum uniuersum alterum ex altero generatur, sed alia etiam, ut colores, fguras, magnitudines. Nam de haec cuncta ad uniuersi naturam pertinent, cum absque magnitudine figuraque sensibile nullum habeatur . At noster quidem praeceptor se hunci cum enarrabat. Sed fortasse cum ait, comnia ad segregationem venire necesse est illud omnia, non ad nativa duntaxat, sed ad omnia, etiam ad circun- lata diuinaque corpora referri debet: ut sit sensus,

ut Omnia tum nativa, tum etiam circumlata corpora

ad dii cernendum, hoc est ad constituendum uniuersum mundum veniant necesse est.& discernendum pro constituendum dictum accipiatur . Sic enim Anaxagoras aiebat intellectus discernendo mutuas Partium similitudines, uniuersum constitui . Illud uero Se alia ita sunt, quorum res omnes participcs sunt ad uniuersum ut ciuitatis exemplo colit rens accipi debet in hune maxime sentum: quε admodu: in fundata rep. omnibus est aliquid commune, sic alia inter se communitatem habent,3e mutua ope iuuantur

ad explendυm uniuersum: ut in construendis aedibus quidam aedificant, alii lutum suggerunt, sunt qui dolent, poliamque materiam, sed omnes haec ad aedium uniuersitatem conficiunt. Nyn lateant autem oportet quae impossibilia aut ab surda iis eueniunt qui aliter dicunt, quaenam asserunt, qui elegantius dicunt, o in quibus minime dubitationuexistant. Omnes enim ex contrariis omm faciunt. at neque hoc ipsum omnia, neque hoc ipsum ex contrariis recte dicunt. nec quo pacto ex contrariis erunt ea in quibus ea contrarietas, dicere qui quam videturiati nanque a sise

mutuo contraria nequeunt, a nobis autem cum ratione id

Druitur , propterea quod tertium quippiatu eis. Atqui

carie aequali, aut uni mutia supponunt. soluit mr autem hoc eodem modo. materies enim quae quidem l una,nutri prorsus contraria est. Non lateant autem oportet,quae impossibilia,aut absurda iis eueniunt qui aliter dicunt. Exposita opinione sententiaque sua, hoc in loco que in omnibus aliis suis operibus. caeteris placuisse dixerat, ea si rictim explicat dicens, operaepretium esse intelligere, quae incommoda de impossibilia eos consequantur,

qui aliterae nos dicimus, praecipiunt: tum quae ab illis

dicantur exponit. Omnes enim, inquit, ex contrariis omnia iaciut. qui hoc ipso errant, in omnia genita e se tradunt . neque enim cuncta suut genita. item quod ex contrariis omnia fieri dicunt,quippe non omnibus aduersatur aliqua,cum circulato corpori nihil sit contrarium. cum igitur res partim genitae sint, partim secus, errant illi, in eo quod omnia generari tradunt. Similiter quoniam quibusdam cotraria sunt. aliis non item, idcirco perperam iidem contrarietatem cunctis rebus tribuebant. Sed neque ill id explicabant in quibus inest contrarietas, in iis quomodo ex contrario contrarium issiciatur. Neque enim albedo nigredo efficitur, nee albedo omnino patitur ani gredine. Sed nos, inquit, materiam tertium sit biectum ponentes, hute quaestioni facile occurrimus: quidam vero contrariorum alterum alteri subiiciebant, ut Pi to,qui malum de inaequale, quibus nominibus mat riam appellabat, alteri contrario, idest bono Sc aequali subiiciebat. formam vicissim boni & aequalis nomine significans. Sed quoniam Plato materiam modo malum, modo in squale, interdum appellat multa, ac vicissim formam tum bonum, tum aequale, aliquando etiam unum, cum dixisset eos insquale aequali subiectum esse comminisci, ei adiecit, vel uni multa quin & modum, inquit,isti reticuerunt, quo unum contrarium alteri subiiciatur. quibus illud quoque u rio vertit. quod materiam contrarium appellarent. Neque enim materia cum sorma pugnat, quam cum

ea consistere certum est , sed priuatio. Quod igitur materiam formae subiectam dicerent, laudandi sunt, quod oppositum , repraehensone digni , cum pugnantia simul esse non possint. Sed quoniam Aristoteles materiam vel maxime subiectum esse ait, idcirco velut captionibus occurrens ait.Sed a nobis incommodum huiusmodi dissoluitur , qui licet materiam subiectam esse dicamus, eam tamen cuipiam contrariam esse nc gamus: sed formam de priuationem, quae de huius possessione velut prstio decernunt. inter te contrarias esse dicimus. Caeterum in quibusdam exemplaribus scriptura huiusmodi sertur. Materiam. n. una, quae si recte habeat, sensus erit. Materia enim prima nulli est contraria, cum sit omnis qualitatis expers. terra vero de ignis, & his interiecta elementa, quae quide proprior materia sunt, inter se contrarietatem habent.

Praeterea quodiuis allud praeter ipsum visu musipartis e serit. Ipsum erum malum Eemensorum alterum est.

caetera vero neque principia bona ipsium ac maia faciunt, o tamen in νniuersis bonum ipsum maxime principium esse conitat. At quidam hoc quidem recte principium esse dicunt sed quonam pactoprincipium ei toto dicunt, virum

νι rusiam ut id quod mouet, an uti forma. Absurde Empedocles censet. bon menim ipsum concordiam ponit esse. hac autem principium est, Cr ut movens. congregate mori materies. esI enim pars ipsius congesti. Quod etsi eidem accidis risit principis , H materies atqtie --vens, tamen ipsum esse non idem erit. Vtra igitur duorum

erit concordiae Absurdum est etiam discordium non subire corruptionem censere. Me autem apud ipsum est i amati natura. Anaxagoras autem ipsum bonu principium, uti mouens esse ponebat anens enim mouens,at alicuius gratiam et I are aliud qui iam erit, verum ut nos sic Aphto. super II eta. V 2 cimus.

306쪽

cimus. est enim quodammido anitas facultas ipsa meden di. Absurdum est etiam ipsi bono mentique contrarium noscisse. mnes autem qui contraria principia ponunt, contrariis ipsis non uti videntuν, si quispiam non neglexerit,

sed diligentius sententias issorum per exerit. πι- ρύ-

terra,cur alie reri in tereant alienon intereunt icit.Res

enim uniuersas eisdem ex principiis faciunt. 63 Praeterea, inquit, si malum subiicitur, de ex malo cuncta existunt omnia malo participabunt. F Et excepto uno, quod per se esse tradebant, nihil erit bonum . Sed cum Plat.& malum principia esse statu ret, pugnabant Pythagorici bonum principium esse negantes. quomodo autem Pythagoricis bonum &optimum principium esse non placeret, supra hoc in libro docuimus, cum dictionem exponeremus, quae ait , qui vero pulcherrimum & optimum principium esse non putant, ut Pythagoricile Speusippus. Sed alij, inquit, bonum principium esse statuentcs , recte praecipiunt: quomodo tamen bonum principiumst, non definiunt, num quasi finis, an ut efficiens, an velut forma. tum Empedoclem taxat, qui amicitiam incommode principium esse statuebat. Nam cum amicitiam coaetricem effectricemque sphaerivoeat,hane tisicientem causam statuere videtur. Ru sus materialem, cum eandem mixturae sphaerique partem esse iacit quo posto ait. Etiam si amicitiam subtricto esse ut materiam, & ut mouens concedamus, ratione tamen discrimen erit omnino. quod si ita est, Vtrum quia mouet, est amicitia i an quia materia esitIn quo igitur amicitiae substantia e sic que positum sit,

explicatum oportuit. Iam vero si amicitia, ut Empedocli placet, bonum est, profecto di I cordia malum erit. Nam si contrario contrarium, contrarium quoque contrario. At si hoc verum est, qu

modo discordia immotialis dici potest ' Nam cum

amicitia cum omnibus conueniens sphaerum in ec

rit, ut pereat discordia necesse est. neque enim discordia smul fuerit cum amicitia . salsum est igitur dictu, quod Empedocles asserit, discordiam esse immortalem. Anaxagoras vero bonum hoc est intellectum, mouens principium esse constituebat. Sed cum mouens alicuius gratia moueat, erit prosecto aliquid cuius gratia mouet intellectus. hoc igitur quid sit explicetur. nisi ione, inquit, Anaxagoras ita dicit, ut nos. Nos autem dicimus, medicinam quae quodammodo forma valetudinis eii, cum aliquid valetudinis gratia mouet, id sui gratia mouere. Si ergo Anaxagoras ad hunc modum de intellea a disserit, ut idem faciat mouens, idem hoc cuius gratia mouet,& omne quod movet ipsius gratia rε motam mouere dicat, rationi consentanea dicere videri possit. Aliud item peccatum obiicit Anaxagorae minime conuenire dictitans, qui mentem bonum esse dicat, eundem ipsi Don opposuisse malum,

eum altero contrariorum existente, alterum esse ne

cesse sit . quibus singulorum peccatis aliud commune cunctis adiungit. Nam si quis, inquit, ipsorum dicta percurrere non grauabitur, tantique putabit accuratius ea considerare, omnes depraehendet principia eis cere contraria, nee tamen ipsis in generatione rerum uti, sed conuerti ad aliud. quam-uam hoc ipsis multis in locis vitio dedit, rem appota expositione opportuna declarauit . Praeterea

cum omnes qui principia statuerunt , ex posito pri cipio cuncta gignant, ut aquam principium statuentes, coelum & terram. breuiter omnia ex ipsa genita esse at ut, causam tamen cur alia caduca sint, alia sem piterna reddere sunt grauati. At reddere necesse suit,& cur quae ex eisdem principiis oriuntur, partim mortalia sint, qusdam immortalia, docere, Aristoteli enim, qui caelos ex alio, hoc est ex quinto corpore generat, res natiuas ex aliis, causam explicare in promptu es , cur alia interitui opportuna sint,alia perire nequeant.

quod illis non licet, qui non idem cunctis subiectum esse iaciunt. Praeterea quidam ex eo quod no est,ea quae sint eri dicunt . Quidam ne idipsum dicere dogantur, π num omnia faciunt. Praeterea nemo, cur Iemper erit generatis, O quanam sit generationis causa, dicit. Atqui

tam ii qui principia duo faciunt, quam is qui formas ast

runt, aliud principium magis praecipuum ponant necessem, quonam pacto res aut fuerunt, aut sunt illorum participes. Et caeterorum quidem sintentia, sapientis ipsi

que scientie praestabilis imae contrarium quippiam esse necesse est. 9t nobis id euenire non potess,mbri es in

contrarium ipsi primo . omnia nanque contraria materiam habent. haec potentia sunt; Ignoratis vero contraria ad ipsum contrarium en . At ipsi primo contrarium nihil le videtur. Alii praeterea, Finquit, ut Hesiodus, ex non en- Ite cun Aa gignunt , cuius causa reddenda fuit. Alii ut Parmenides , ut hoc incommodum euaderent. est enim omnium phys corum consentus,ex eo quod funditus non est,nihil generari ens unum esse aiunt, idemque ingenitum. Sed cur generatio constat, de quamobrem generatio semper sit, nemo docet. His commemoratis, qui duo principia faciunt ut contraria, de quibus tormas initia esse placet, iis ea satis esse negat ad ratione reddenda cur se res habeant,

ut habere cernun , sed aliud potius praestatiusque principium statuere necesse es , quod hic nobilissimum intellectum esse dixit. ex ipso enim omnia de in ipsunt

conuertuntur Et cur principes aliud initium statu re sit necesse, exponit dicens . Cum enim per illos formarum participatione nostratia generentur, qu

modo, inquit, horum fiet particeps materia, si non est aliud praestantius quod moueat utrunquel id est materiam de defluxum uti isti aiuut , quia forma influit materiam . Nam si desiuxus quidam ex sommis delabentes, congressia materiae haec efficiuntur, necesse omnino est , ut aliquid tum materiam ad e cipiendum defluxum , tum defluxum moueat, ut cum materia copuletur . Et caeteri, inquit, the logi qui contraria principia esse dicunt, conste n-tur necesse est, sapientiae ac honoratissimae doc rinae aliquid esse contrarium. Nams scientia , ut supra diximus idem est quod scibile, nimirum si principio , quod est proprie intelligibile, quidquam opponitur, aliquid etiam erit quod pugnet cum ipsa doctrina . illis ergo hoc accidit incommodum, ut sapientiae sit aliquid contrarium: nobis, inquit ,haudquaquam, cum prinicipi causae ae nobilissimo intelulectui nihil opponatur, ac proinde ne doctrinae quidem cuius munus est de ipso disputare . Causam porro eur priniae causae nihil opponatur, strictim explicat,

307쪽

V. N DECIM

explicat, diem. Omnia nanque materiam habent. di in materia eonsistunt , de horum quoque suom

contrarium est potentia: quandoquidem album iacultate nigrum est . quae ratio eadem in primo principio valebit . siquidquam ipti contrarium faciamus . At nullum contrarium separatim eonsilit ,

m eum mi est iungi siline ibi

ti,ignorantia erit Oppolita. Quae si huic doctri- ορ- poneretur, id certe in quo versaretur ignorantia, primo principio contrarium esset.

Praeterea si non simi alia praeter res ipsas sensibiles non

erit principium, nec ordo, nec generatio. nec ipsa etiam

corpora efflictia erunt , sed semper principis principiumem, ut theologis ommbusque naturalibus accidit. M

vero ses formae vel numeri, nullius prorsus rei causa erum. Quod si ita non sit, at saltem nultius erant Oa,

a motioras. Praeteria quomodo ex hisce qua sunt exper . tia magnitudibus, magnitudo continuumque emergere potest N umerus n neque ut mouens neque ut forma continuum faciet . At vero nihil contrariorum σιt, quod

effectivum erit atque motiuu. potest enim non esse. at agere, potentia posterius est. Nyn ergo perpetua semea quae sunt,at sunt .ergo aliquid horum tollendum m. Dictum e ι autem quo pacto actum potentia antecedit.

με praeterea si non ist alia praeterrcs ipsas sensibiles,

non erit principium , neque ordo. Haec non ic mere neque ab re hoc in loco ponit, sed Platonis NPvthagoreorum sententiam rcfutaturus, primu lubstantias quasdam intelligibiles esse constituit , deinde ordine quaerit num Platonis ideae sint, an numeri Pythagorici.Nisi ergo, inquit, intelligibile principium

sit, & incorporeum, atque per te , neque ordo, ne-uue generatio constabit. Generatio autem , immo vero ne coelestia quidem constabunt, quam libro de coelo ingenita de immortalia esse demor sttantur.

Sed si aliod semper esse debet, yrincipi j principium erit, de huius alterum, de hoc in ins nitum . quemadmodum theologi aiunt. Si enim Martis sit luphiter principium , Iovis Saturnus, & huius aliud initium

vel rursus si formae lint nostratium rerum mitia, sormarum numeri. horum duabras oc unum, nimirum

absque fine procedetur. Ad haec si ideae, ut Platoni

videtur, vel numeri, ut Pytagorici vollant, principia sint, nullius erunt cauta, ut in libro primo maiore demonstratum est,&in proximis duobus ostenditur4 quod si ita non sit id est si quis salsum esse di--it neq; sormas neq; numeros quorupta esse caulas, lud salte cocedat oportet n6 esse vel formxs vel numeros cuiusquI motionis causas. Concesso igitur ut numeri eausa sint, inquit quomodo ex numeris magnitudinis opertibus S inter se discretis magnitudo S continens valeat existere, cum numerus continuunon esiiciat. neque enim fieri potest; ut unitas cum unitate confundatur . Neque ut mouens, neque vi forma. id est, neque ut esticiens, neque ut formalis eausa numerus erit Aed neq; formas neque numeros mouendi facultate praeditos esse confriarat,dc ait. At vero nihil contrariorum int quod essectivum

erit atque moti m. exempli Dina malum vel in-

squale, quoniam contrariu potentia est, et opere sungi valet. quamobrem aliquando vacabit ab agendo, cum sit omnis actus facultate posterior. Cum igitur cessabat, nulloque munere fungebatur,entium nullum omnino erat . quod seri non potest, cum aliqua sempiterna esse si demonstratum. Falsum igitur dictu est, contrariorum sterum esse causam esti- cientem . Cum enim contrarium potentia, ut exposuimus, sit, posterius egreditur in actum./Potentiam vero, inquit, actu quodammodo esse priorem supra declaratum est. Docuimus enim in eodem atque uno, ut in Socrate, potestatem actu priorem esse, uniuersum minime. Praeterea quomodo sunt ipsi numeri unum, aut antisma O corpus, aut omnino forma ct res, nemo dicit, noque dicere potest, nisi dixerit, perinde atque nos dicimM, id quod mouet, hoc ipsum facere. Qui vero numerum mathematicum primum, O ita semper aliam substantiam deinceps haerentem,crialia cui que principia esse dicunt, inconnexam profecto faciunt ipsius substantiam, uniuersi, mihil enim aba ad aliam substantiam, siuesiit, siue n st,conferre sane videtur in per principia multa. At

ea qua sunt, male gubernari nolunt. multos principes esse, bonum non insinus ergo sit princeps. Pr erea,inquit, quomodo sunt ipsi numeri uno.)Id est , quidnam est, quod unit tres unitates, easque numerum tria facit i aut septem unitates numerum septem, & alios similiter numeros Item animam quid univit copulavitque cum eorpore , εἰ unum quiddam efficit ite omnino, inquit, forma Se res. Rem, ut mihi videtur, materiam appellas. Forma igitur & materia quomodo sani unum, nemo docet.

Sed neque formae actu efficientes, di per se astetri possunt, nisi dixerint, ut nos dicimus, formam non esse per se in existentia, sed cum tali materiae moti ne ipsi possi ingenerari a materia, dum a motore sui mota suerit, ipsam assumi . Nee vero quaeri debet

quomodo ro unditas cum cera unum sit, neque enim rotunditas Hr se ac separatim existens cum cera coit, sed certa ipsus cerae motione generatur.

cum persensi existeret. At qui formas per se existere comminiscuntur, ii rationem reddere nequeunt, qua materia & forma, quae inter se distinctoe ae se par

tae sunt , existentes conueniant,& unum ex ipsis

conssetur . Sed pythagorici, inquit, vel Plato, qui

ex numero tria planum generari tradunt, ex plano

triangulos,ex hispyramides,ex pyramidibus ignem,

rursus in numero septem iustitiam, ex 'nitate coelum , R ex aliis alia aliud dubie rerum substantiam aduentitiam iaciunt .hoc est, negant cuipiam aliquid esse cum altero commune, sed omnia inter se aliena. Ita si ignis, exempli causa, sit terra landitus alienus, nee illis si quicquam commune,ignis si,necne ignis, nihil interest ad hoc, ut terra constet. & pari ratione de cateris est statuendum. Nos enim qui cunctis aliquid esse commune asserimus, substantiam alteram alteri conserte, adiumentoque esse ad hoc ut sit,confirmamus . quod vero ex penitus diuerso principio, exempli causa ex unitate existit, quid ei conseri , quod consistit ex alio , ut ex triangulo vel quadrantali sputatunitati enim N quadrato commune nihil habetur. Vt ergo nos cum alter alteri mutuis ossicus

308쪽

oiliciis non simus adiumento, male ac incommode degimus, sic in uniuerso sese res habeat Oportet.Tum igitur Ob hanc causam res praue administrarentur, tum quia Pythagorici complura & inter ipsa similia principia faciunt. ubi est enim principiorum multitudo,ibi ordo eonstare nequit Nam multorum principatus nihil est aliud quam confusio de Ordinis perturbatio. At res non male gubernantur, sed constanter&Optime.S ergo multorum principatus ordinem per. turbat, &causa est malae rerum gubernationis, eum res nostrae mutuo auxilio non male, sed optime a ministrentur, nimirum principia complura n se rint. Neque enim multorum principatus bonum est, sed princeps unus, unu mque principium: qui quidem est Deus .Nam vagantium sphaerarum causae sunt ilis

quidem dij , sed participatione & voluntate a primo eodemq; beatissimo intellectu pendent.

Commentariorum Alexandri Aphrodisti in. tr. libros Metaphisicorum, Ioanne Genesio interprete, finis.

. e re

Series chartarum,

Omnes sunt quaterniones,V vero duernus.

Venetiis, apud Hieronymum Scottum. nM D L X I. in m abuta up . imb

SEARCH

MENU NAVIGATION