M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1828년

분량: 706페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

EPIsTOLARUM AD ATTICVM minatio quaesita ab utroque est: non id actum, beataci honesta civitas ut esset. Nec vero ille urbem reliquit, quod eam lucri non posset; nec Italiam, quod

ea pelleretur: sed hoc a primo cogitavit, omnes terva S , Omnia maria in OVere, reges harbaros incitare, gentes seras armatas in Italiain adducere , exercitus

conficere maximos. Genus illud Sullani regni iam pyidem appetitur, multis, qui una Sunt, cupientibus. An censes , nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse 2 Hodie potest. Sed neutri σκοαὸς est ille, ut nos heati simus; uterque regnare vult. IIaeC, ii te invitatus , breviter exposui. Voluisti enim me, quid de his malis sentirem, ostendere. ΙΙροθεσπίζω igitur, noster Attice, non ariolans, ut illa, cui nemo credidit, sed coniectura prospiciens ;Iamque mari magno non multo inquam secus possum vaticinari : tanta

malorum impendet 'Iλιας. Atque hoc nostra gravior est causa , qui domi sumus , quam illorum, qui una transierunt, quod illi quidem ulterum metuunt, nos utrumque. Cur igitur, inquis , remansimus 3 Vel tibi Paruimus ; vel non occurrimus ; vel. hoc suit rectius. Conculcari, inquam , miseram Italiam videbis pro-Xima aestate , et quati utriusque vi , mancipiis ex omni genere collectis : nec tam direptio 4 pe Ptimescenda , quae Luceriae multis sermonibus denuntiata est,

quam universae interitus : tantas in confligendo utriusque vires video suturas. Habes coniecturam

Eos Pompeium . Mi Caesarem. Σxerto: Etiam latine seo a. Προθεσπιζωὶ Praesagio. 1 Cassandra Milicet. α) Plenitia hie versiculus enm -- quantibus assertur de Divin. I, e. 3 a. iiiM Ilias malorum . pro erh.

Graemio scripat diremio.

92쪽

meam. Tu autem consolationis fortasse aliquid exspoetasti ; nihil invenio ; nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. a. Quod quaeris , quid Caesar ad me scripserit; quod saepe et gratissimum sibi esse, quod quieri';

oratque., in eo tit perseverem. Balbus minor haec eadem mandata ; iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum literis Caesaris, Praemiorumque P missis, si Romam revertisset. Verum, quum liubeo rationem dierum, ante puto transmissurum, quam Potuerit Conveniri. 5. Epistolarum Pompeii duarum , quas ad me misit , negligentiam , meamque in rescribendo diligeni iam volui tibi notam esse. Earum exempla ad te misi.

4. Caesaris hi ς per Apuliam ad Brundisium cursus quid essciat, exspecto. Vtinam aliquid simile Parthi eis rebus i simul aliquid audiero , scribam ad te. Tu

ad mo velim bonorum sermones. Romae frequentes osse dicuntur. Scio equidem te in publicum non prodire. Sed tamen , audire te multa , neCESse est. 5. Memini librum tibi afferri, a Demetrio Magnete nil te missum ' περὶ ο suως. Eum mihi' velim mittas. Vides quam causam mediter . . l' il

eur u in provineias irrumpentes, vin gutiui tu ortuit terrorem tamen haud Magau ealam ha equatur, iisdem

93쪽

EPISTOLARUM AD ATTICVM

Scr. Luceriae id. Feb. Λ. V. C. 7oέ. CN. MAGNVS P eos. N. CICERONI Iκν. S. I

Quintus Fabius ad me venit a. d. iv kalend. seb. is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus XI, et cOhortibus xiv , quas Vibullius adduxit, ad me iter habere; habuisse in animo proficisci Corfinio, a. d. vid. sebr. C. Hirrum cum v cohortibus subsequi. Censeo , ad nos Luceriam venias : nam te hic tutissime puto fore.

Scr. Formiis XIV kal. Mart. A. v. C. ro .

M. CICERO Iων. m. MAGNO Paocos. S. D. .

A. d. xv kalend. mari. Formiis accepi tuas literas: ex quibus ea, quae in agro Piceuo gesta erant, CD-gnovi commodiora esse inulto, quam ut erat nobis nuntiatum ; Vibulliique virtutem , industriamque libenter agnovi. Nos adhuc in ea ora , cui praepositi sumus, ita suimus, Ut navem paratam haberemus. Menim audiebamus, et ea verebamur, ut quodcumque tu praecepisses, id nobis persequendum putaremus. Nunc, quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus ; si teneri posse putas Tarracinam . et oram maritimam , in ea manebo : etsi praesidia in oppidis nulla synt. Nemo enim nostri ordinis in his locis est, praeter M. Eppium, quem ego Minturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. Nam

t) Sie Eenea. corrigendum Gn- α) consilium Erneatio sputium suis. vulgo tibi. visum delevi.

94쪽

LIB. VIII , EPIST. I I

L. Τorquatum. virum sortem et cum auctoritat E. Formiis non habemus: ad te prosectum arbitramur.

Ego omnino , ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipse die, quo tu Teano Sidicino es prosectus. Volueras enim me cum M. Considio propraetore illa negotia tueri. Quum eo venissem idi T. Ampiuindelectum habere diligentissimo, ab eo accipere Libonem , summa item diligentia, et in illa.colonia auctoritate. Fui Capuae, quoad consules. Iterum, ut erat dictum ab consulibus, veni Capuam ad nonas sebr. Quum fuissem triduum, recepi me Formias. Nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit, ignoro. Si tenendam hanc oram putas, quae et Opportuni tatem et dignitatem habet, et egregios cives, et, ut arbitror , teneri potest; opus est esse , qui praesit. Sin omnia in unum locum contrahenda sunt ; non dubito, quin ad te statim veniam : quo mihi nihil optatius est, idque tecum , quo die ab urbe discessimus, loquutus sum. Ego, si cui adhuc Videor segnior suisse , dum ne tibi videar , non laboro : et tamen , si, ut video , bellum gerendum est, confido me omnibus facile satisfacturum. M. Tullium , meum necessarium, ad te misi: cui tu , si tibi videretur, ad me literas dares.

ta urbe Capua . quae erat, ut M. Tullium 3 M. Tullius Laurea, supra dixἱi, quasi altera Roma. Exi . aeriba Ciceronis.

95쪽

C. Ser. Canusii X Lal Mart. Λ. V. C. 7oέ. . MAGNvs Pa M. CICERONI Ius. S. D

S. V. B. E. Tuas litoras libenter legi. Recognovi enim

tuam pristinam virtutem etiam in salute Communi. Consules ad eum exercitum, quem in Apulia habui, venerunt. Magnopere te hortor, pro tuo singuIuri perpetuoque studio in rempublicam, ut te ad nos conseras ; ut communi consilio reipubIicae amictae opem atque auxilium seramus. Censeo, via Appia iteriacius, et celeriter Brundisium ventus.

Doum ad te literas misissem, quae tibi Canusii redditae sunt, suspicionem nullam habebam, te reipu-hlicae causa mare transiturum; eramque in SPe magna, fore, ut in Italia possemus aut Concordiam Constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rempublicam summa cum dignitate defendere. Interim , nondum meis literis ad te perlatis, ex his mandatis, quae D. Laelio ad consules dederas, certior tui consilii tactus, non exspectavi, dum mihi a te literae Pedderentur, confestiinque cum Quinto fratre, et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam sacere coepi. Quum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius, familiaris litus, milii dixit, aliique complures, Caesarem iter habere

Capuam, et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. Sane Sum commotus; quod, si ita esset, non modo iter Diuiti od by Corale

96쪽

LIB. Vill, EPIST. Plineum interclusum, sed me ipsum plane exceptum putabam. Itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum. consisterem, dum certum nobis ab Aesernia de eo, quod audieram, reserretur. At mihi, quum Calibus essem, assertur litorarum luarum exemplum, quas tu ad Lentulum consulem misisses. Hae scriptae Sic erant: Literas tibi a L. Domitio a. d. x III hal. mari. allatas osse earum quo exemplum Subscripseras , magnique interesse reipublicae scripseras, Omnes copias Primo quoque tempore in unum locum convenire; et ut

praesidii quod satis esset, Capuae relinqueret His ego literis lectis, in eadem opinione sui, qua reliqui

omnes, te cum Omnibus copiis ad Corsinium esse venturum : quo mihi, quum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non nobi trahar. Quum res in Summa exspectatione esset, utrumque simul audimus, et quae Corsinii acta essent, et te iter Brundisium sacere coepisse; quumque nec mihi, nec fratri meo dubium esset, quin Brundisium contenderem VS, a

multis, qui e Samnio Apuliaque veniebant, admoniti

sumus, ut CaVeremus, ne exciperemur a Caesare; quod is in eadem loca , quae nos petebamus, Prosectus, Ce Ierius etiam, quam nos possemus, eo, quo intenderet, venturus esset. Quod quum ita esset; nec mihi, n e fratri meo, nec cuiquam amicorum Placuit committere, ut temeritas nostru non solum nobis, sed etiam reipublicae noceret; quum praesertim non dubitaremus , quin, si etiam tutum nobis iter fuisset. te tamen iam consequi non Possemus. Interim accepimus tuas literas, Canusio a. d. x kalend. mari. datas, quibus nos hortaris, ut celerius Brundisium ve-

aenderat.

97쪽

ΕPisTOLARUM AD ATTiCvMniamus: quas quum accepissemus a. d. m kalend. . mari. non dubitabamus, quin tu iam Brundisium pervenisses; nobisque iter illud omnino interclusum videbatur, neque minus nos .esse captos, quam qui Corfinii fuissent. Neque enim eos Solos arbitrabamur capi, qui in armatorum manus incidissent, sed eos nihilo minus. qui regionibus exclusi, intra praesidia, atque intra arma aliena venissent. Quod quum ita sit, maxime vellem primum Semper tecum fuisse ; quod quidem tibi ostenderam, quum a me Capuam reiiciebam : quod feci non vitandi oneris causa, sed quod videbam, teneri illam urbem Sine exercitu non posse: accidero autem mihi nolebam, quod doleo viris sortissimis accidisse. Quoniam autem, tecum ut essem, non contigit; utinam tui consilii certior factus essenii Nam susΡicione assequi non potui; quod omnia prius arbitratus sum lare, quam ut hae reipublicae causa in Italia non posset duce te consistere. Neque vero nunc consilium tuum reprehendo, sed sortunam rei publicae Iugeo: nec, si ego, quid tu sis sequutus, non perspicio, idcirco minus .existimo, te nihil nisi summa ratione secisse. Mea quae semper fuerit sententia, primum de pace vel iniqua conditione retinenda

deinde de urbe nam de Italia quidem nihil mihi

unquam o Stenderas , meminisse te arbitro P. Sed mihi non Sumo, ut meum Consilium valere debuerit; sequutus sum tuum : neque id rei putilicae causa, de qua desperavi. quae et nunc afflicta est. nec excitari sine

civili perniciosissimo bello Potest; sed te quaerebam;

eciam esse Cupiebam; neque eius rei sucultatem, siqua erit, praetermittam. Ego me in hac omni causa

Vulgo quam qtii Corfinitim υε- Dissent Graevitis probavit. nia sena Cod. Balliol. habet Corynii. a In eodd. Balliol. quando aurem. Itaque Lambivi eon ieetutam Corfinii quod placuit Graevio.

98쪽

LIB. VIII, EPIST. II

facile intelligebam pugnandi cupidis hominibus nou

satisfacere. Primum enim prae me tuli, me nihiI malle. quam pacem; non quin eadem timerem, quae illi; sed ea bello civili leviora ducebam. Inde, suscepto bello, quum pacis conditiones ad te asserri, a teque ad ea honorifice et large responderi viderem; duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum, pro tuo

in me beneficio, arbitrabar. Memineram me esse Unum, qui pro meis maximis in rempublicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem: me esse unum, qui, si ossendissem eius animum, cui tum, quum iam in armis essemus, Consulatus tamen alter,

et triumphus amplissimus deserebatur, obiicerer eisdem proeliis,' ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. Atque haec non ego prius Sum Su Spicatus, quam mihi palam denuntiata sunt; neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem. Quam brevem illius temporis, dum in spe pax suit, rationem nostram vides; reliqui facultatem res ademit. Iis autem, quibus non satisfacio, facile respondeo. Neque enim ego amicior C. Caesari

unquam sui, quam illi: neque illi amiciores reipu-

tionibus. quas ille sertet, quia hello eiViti nihil .mo miserius intelligerem: Deique id eo libetitios . quia , quum ad pacis eo ditiones viderem a la

honoriso largeque responderi, meum consilium non arhi trahar a tua sentetilia discrepare. MAH.

i) Obiieerer, quod Manutius in vet. 'eodice legit et Urainus probavit, recepi pro vulg. stibi ieerer. Eisdem proeliis) Contentionihus quibus olim suhieeitix sui Clodio

quidem auetore, aeA Caesare impeliniistite. CGBll.

α) Variat leetio. Alii prooeliis. quod sane plaeet, alii μerietilis. Poptiliare Vt ep. 3 holus libet.

Hoc est, improhos homines, qui eonsilium ineant perdendi rempublieam. semper se impetere, persuasos haeratione ae populum sibi faventam reddete posse. GRAET.

99쪽

blicae, qua in ego. Hoc inter me ct illos interest, quod . quum et illi cives optimi sint. et ego ab ista laude non absim, ego conditionibus, quod idem to intello-xeram velle, illi armis disceptari maluerunt. Quacquoniam ratio vicit; Persiciam Prosecto, ut neque respublica civis a me animum, neque tu amici desideres.

XII.

Ser. Formiis prid. halend. Mart. A. V. C. 7oέ. nationem consiliorum suorum deseruiit; quid Pompeiani agant. scire cupit; quatuor Pompeii epistolarum ad C s. et ad minmitium scri tarum exemPla mittit. CICERO ATTICO S.

Mihi molestior lippitudo erat etiam, quam ante sue rat. Dictare tamen hanc epistolam malui, quam Gallo Fabio, amantissimo utriusque nostrum, nihil ad te literaruin dare. Nam pridie quidem, quoquo modo

potueram, scripseram ipse eas literas, quarum Vaticinationem salsam esse cupio. Huius autem epistolae non Solum ea Causa est, ut ne quis a me dies intermittatur, quin dem ad te literas; sed etiam haec iu-Stior, ut a te impetrarem, ut sumeres aliquid temporis; quo quia tibi perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilitum plane volo. ut Penitus intelligo m. Omnia sunt integra nobis. Nihil praetermissum est, quod non habeat sapientem ex usationem, non modo probabilem. Nam certe neque tum PeccaVi, quum impariatam Capuam, non solum ignaviae delectus. sed etiam persidiae suspicionem fugiens, accipere nolui;

100쪽

neque quum Post conditiones Pacis per L. Caesarem

et Fabalum ullatas cavi, ne animum eius offendorem, cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deserret. Nee vero haec extremu quisquam potest iure reprehendere, quod mare non transierim.

Id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui. Neque enim suspicari debui; Praesertim quum ex ipsius Pompeii Iiteris, idem quod video te existimasse. non dubitarim, quin is Domitio subventurus esset. Et plane, quid rectum, et quid faciendum mihi esset, diutius cogitare malui. Primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata Sunt a te, lamen accuratius mihi perscribas velim: deinde aliquid etiam in posterum prospicias , singasque, quem

me esse deceat, et ubi me pIurimum Prodesse reipublicae sentias; ecqua pacifica persona desideretur, an in bellatore sint omnia. Atque ego, qui omnia ossiicio metior, recordor tamen tua consilia; quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subiissem. Me

mini, quid mihi tum suaseris per Theophanem, per

Culeonem; idque saepe ingemiscens Sum recordatus. Quare nunc sultem ad illos Calculos revertamur, quos tum abieci inus; ut non solum gloriosis consiliis uta

mur, sed etiam paullo salubribus. Sed nihil praescribo.

cepi. v. 3 hiatis libri. Vide tamen . an totisa hie loelia ita legi debeat

v οε deliratim. sed etiam perfidiae auspicionem figians, iaccipera Dottii. pliat enim aeeepisset Cieero. isti uus, et in Pompeium per satis videri potui aedi Gaa. -Oraues editi liati retinent delevitia. Mitim Is est L. Boseina Fabatus, cuius et mentio su epistola Pollionis. ei in argenteo nummo, hi quo legitur: L. Roseia Abali. Vas. Eequae pacis ) Vtrum me deceatio Italia remunere, quod paciscam oliquam personam respublica videati, e desiderare . cuius atietoritate inter Caesarem et Pompeium diaeordiae sedentur. ΜΑre. Con alti Clodianἰs tempoethtia rquum mihi suadebas, ne omnia osse iometirer , sed solutis simul rationem haberem, conservanda Caesaris amiaeitia. ID.

SEARCH

MENU NAVIGATION