Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

XXV. Primus eorum c. vetilius collatis signis victus, et, quum in potestatem hostium pervenisset, intersectus est. Res ad hunc modum gesta traditur. Turdetaniam vastabat Lusitanorum exercitus, ad hominum millia decem. In hos recens Roma egressus cum supplemento C. Vetilius , assumptis veteribus copiis. strenue movit: adeptusque pabulantes, magna interfecto numero, Ceteros in locum adeo iniquum compulit, ut manentibus a fame. abeuntibus ab hostis certissima pernicies imminere videretur. Ergo legatos cum Velamentis supplicum mittunt; horum talis oratio fuit.. XXVI. re Non equidem eo proposito, Romani, ra bella nobiscum geritis, ut, innoxia gento deleta,

is solitudinem faciatis: aliter neque supplicatum ve- . nissemus, et, si nihil potuisset melius , hoc certara egissemus, ne inulti occideremur; haud secus at o M certamino cum seris inito, quod pacem ac foederara nescit, nec nisi victoria aut morte terminatur. Vos M autem late per omnes terras non modo rebelles

M populos vi et Marte domuistis, sed etiam plerosque. M acquis conditionibus illigatos, d hostibus sociosis amicosque secistis. Hi ipsi populi. pro quorum tui-M tione castra ista hoc loco posuistis. aliquando hostes vestri, neque minori vobis odio, quam hodio, Lusitani, suerunt.

XXI II. is Igitur in causa haud multum disparira quid parcin a vobis exspectare humanitatem vetatqυ praesertim quia vobis notissimum est, non ingenii is serocia, aut odio imperii vestri, sed fame ac nem cessitate cogente, arma nos induisse; quo alimenta, D quae nobis a vicina et eonsanguinea gente deum

232쪽

. garitur, quando per amicitiam potiri non Possumus, a vi extorqueamus. Neque si belli ulla iusta causau est, aliis armis rectius ignoscas , quam quae nullais imperii aut opum cupidine, tantummodo extremi exitii prohibendi gratia sumitur. Natura enim, quactrerum omnium mater atque domina est, ideo ni- is mirum tanta frugum copia terras aliquas ditavit. is ut exinde sterilitati aliarum solatium Esset, et po- η puli, Pios ipsa genuisset . necessariarum rerum is inopia interire ne cogerentur. Multis iam ab annis,

is inopia commeatuum incuriare provinciam vestram D soliti, magnam agrorum Partem Vastavimus: magnam pars, metu cultorum, otiosa iacet; remotiora quoira que, quo nos Penetrare non Possumus, a vestrivis et sociorum exercitibus exhauriuntur. Horum nonas maximam portionem si nobis incolendam dederitis ,s iam omnia haec bella quiescent, pacata fidaque is provincia vobis erit, et his apparatibus, ubi plusn gloriae praemiorumque apparebit, utemini. XXVIII. . Neque gratuitum id beneficium poscimus:

η quae sola habemus corpora atque arma, offerimusis invicem, omnibusque bellis vestris sortem fidamqueas operam navabimus. Id vobis utilius erit, quam per M invios montes pecora nostra consequi, et aut dis.,s sicili bello multos viros sortes amittere, aut, etiamsi γγ victoria quaesita sit, nihil inde praeter vanos ti-M tulos et inanem triumphum reportare. Sexaginta amplius anni sunt, ex quo, pulsis Hispania Poenis,

dia nostris exercitibus ducibusque signa conserre coe-μ pimus: quae toto eo tempore casuum varietas sue-n rit, commemorare nihil attinet: hoc utique tanto is temporis experimento cognosci potuit, gentem luis sita nam neque exscindi facilem. neque servitii pa- ο tientem esse. Denique sic habetote, libertatom n Diuili Coral

233쪽

ΦΝ I. a. Llo. Lli Livi ΝI a 3 iis bis vota dulciorem, ad vitam Porro ducendam, agruνο et frugibus opus esset haec si tribueritis, illamis reli Pieritis ininctam, diis bene iuvantibus, piscis

a mus, ns quem sociorum YEstrorum fide atque vir in tute ante Lusitanos esse opinemini. D

XXIX, Non displicuit praetori conditior iamque

Pacta sanciebantur, quum Viriathust ex Ecquae haecia insania est, exclamat, viri Quotquot hodie litora Sumus, romanae perfidias, vitato Galbae fraude, is vitata Luculli, raliquiae sumus: multiplicem no a strorum numerum idem ille, quo nunc petimur, ε, dolus hausit. Nocentior Romani dextra est, quum posito serro pacis et fidei ministram simulat. Nequis,a adhuc eo deventum, ut, si deditione tuti esse pos-n semus, tantum dedecoris sit subeundum. Si obse- η qui salutaribus imperiis potestis, parata mihi ratio a est, qua incolumes simus. π Omnibus promptissimctoperam obsequiumque pollicentibus, exercitum eduiscium velut ad pugnam instruit: mille ex his delectos .mRnero secum , ceteros, ut primum vidissent equo insilientem, dispersos in omnem partem contante

fugere iubet, admonitos, ut ad urbem Ti ibolam se

opperirent Γ,

XXX. Vetilius, ebeuntes metu resistentium insequi non ausus, suosque paene dedi titios parato instructoque eripi dolens, i iidem in Viriathum vertitur At illis pernicibus equis conatum hostis omnem et dens, modo fugienti similis, deinde restitans, no nunquam ultro minatus im essionem, et eo die, ni sequenti toto, Romanos iisdem in eampis detinuit, Tum vero, suis abunde spatii ad securitatem fugausuisso conlpctans, noctu per isno δε Vi.s e Piorum

234쪽

D. FBEINSIIENII SUPPLEM. celeritala ablatus, Bomanos armis onusins, imperiti que locorum et imparibus equis tardatos, frustravit. Hoc tam callidum et felix consilium maximam apud barbaros admirationem Viriatho , maXimamque amctoritatem peperit; magnaque deinde multitudo ad eum, tanquam unicum ducem, Sese aggregavit. XXXI. Ceterum Vetilius, Viriathum persequem, quem Τribolae esse audiverat, eodem Cum exercitu proficiscitur. Iter per saltus faciundum erat, in quibus Viriathus partem copiarum abscondiderat: ibi cum paucis conspectus , deinde velut pavore resu-giens, Romanum pudore et ira incautius instantem in paludes et voraginosa loca pertrahit: ipse solidis notisqtie semitis quum evaSi et, reΡente Convera , simul a lateribus exsurgentes , qui occidiati suerant, manum agmen coeno impeditum adoriuntur, et in loca magis magisque .dissicilia detrusum fundunt fugantque. I etilium qui ceperat barbarus, Senem videns et obeso corpore, tanquam vile mancipium interfecit. Caesi cum eo captivi fuere millia quatuor: sex millia Carpessum quae celebris illa veterum carminibus Tartessus esse creditur cum quaestore Perfugere. Is trepido adhuc militi non iniuria dissisus, a sociis tum nationibus Bellorum Tithorumque impetrato quinque millium auxilio, eam manum Viriathoopposuit: a quo sic internecione doleta est, ut ne nuntius quidem effugisse tradatur. Tanto maior quaestori metus, naaiorque necessitas suit, ut intra moenia urbis, haud multum ab obsessi sortuna distans, e

pias continer t.

XXXII. Vndo C. Plautio, qui provinciam eam so litus fuerat, maior exercitus, millia peditum decem,

I. 33.Niodor. XXXII. b. - Appian. - Frunt. Suat. II. s.

235쪽

mille trecenti equites dati. Huic etiam infelix, et multis proeliis adversa expeditio suit. Quum enim ad

suas artes Viriathus sese retulisset, ex Carpetania, viam post Vetilii cladem impune vastaverat, velut terrore advenientis cum praetore exercitus, discessu Leto, Plautius ad insequendum illum quatuor militum millia praemisit: quos ex inopinato Conversus ille, paucis exceptis, occidione occidit. Inde Τago sumino superato, castra in monto, quem Veneris vocant, oleis consito, posuit. Ibi cupiditate ulciscendi cladem acceptum Plautius Cum eo congressus, nihilo pugnavit selicius; amissaque magna parte copiarum , quod superfuerat, per oppida distribuit, modia aestate in hiberna militibus deductis. Vnde Viriathus sociorum populi romani agros obibat, ne Corrumperet messem , tributum exigens , et in renitentes ultione

parata.

XXXIII. Τum etiam Segobrigenses afflicti, gemino Viriathi dolo. Quum enim locum insidiis opportunum haud procul mo nibus observasset, cohortibus in eo dispositis, paucos misit, qui pocora Segobrigensium abigerent. Quos illi suga recedentes quum avide insequerentur, ad insidiarum locum deducti ,

Caesi Iue sunt. Iterum, quum itinere tridui discessisset , omne illud spatium uno die remensus, securam urbem et sacrificio tum maxime intentam, improvisus oppressit. Quae res ubi Romae sunt auditae, Consulari duce exercituque opus esse senatus censuit, quo

utraque simul Hispania defenderetur. Q. Fabio Maximo Aemiliano ea sors evenit, qui L. Hostilium

236쪽

a 34 io. FRgiΝsHEMII SUPPLEM. Mancinum coIlegam in consulatu habuit. Sed prius. quam hic ire in provinciam posset, Claudii Vnimant praetoris ductu denuo infeliciter cum Viriatho dimi.

catum. Exercitus romanus propemodum occidions caesus est. Viriathus tropaea in montibus suis posuit, trabeis et lascibus imperatorum, quos suderat, ad ignominiam romani nominis exornata.

XXAsu. Etiam C. Nigidium a Viriatho victum Po-

perio apud unum auctorem non ex optimis: Ceterum

neque quo omnino tempore, neque quo res gesta modo sit, additur. Quod magis constat, maximus Ea tempestate terror ex Lusitanis suit, quum dux calli. diis et audax genere hominum durissimo bellicosissimo pie uteretur. Apud Claudium scriptum est, quodam in saltu per ea tempora mille Romanis Lusitanos trecentos Occurrisse ; pugna commissa, ex his Septuaginta, Romanorum trecentos si viginti cecidisse: deinde Lusitanis sparsim et securo abscedentibus, unum eorum peditom ab aliquot romanis equitibus circumventum, unius equum lancea periodisse, tum sessopis caput uno ictu gladii dissecuisse : ita factum, ut , eeteris attonitis et metu cunctantibus, illa ad

suos otiose et contemptim sese reeiperet.

XXXV. Inter haec C. Plautius, die ad populum dicta, damnatus Ioge Maiestatis, quod rebus malo gestis imperium populi romani minuisset, exsilii causa solum mutavit. Q. Fabiug Α milianus consul, cui senatusconsulto decretum erat, uti legiones duas scriberet, tirones scripsit: ut iis, qui modo Africam, aut Graeciam , aut Macedoniam subegerant, pro navata utiliter opera aliquod ex vacatione praemium foret,

237쪽

Cum his et auxiliis sociorum in Hispaniam prosectus, Orsone copias recensuit: quindecim millia peditum, milites sermo bis mille reperti. Hos quotidianis xercitiis confiumare instituit, priusquam hosti non spernendo novum militem obiiceret. Id quoniam per I gatos agi poterat, ipse traiecit in Gaditanam insulam , Herculi sacra facturus, quem etiam gentili r ligione colebat, quod Fabiorum progenitor ille or

debatur.

XXXVI. Per absentiam consulis Lusitani, lignatoribus Romanorum insidiati, multos occiderunt; etiam legatum consulis, collatis Signis dimicare ausum, suderunt, ingenti praeda potitio Ad horum famam quum Fabius accurrisset, Viriathus victoria ferox, et ut cum tironibus pugnaret, subinde instructis copiis consulem ad pugnam provocabat. Sed ilIe consilii tenax cum universis quidem copiis in proelium descendere recusabat; per crebras velitationes modo hos, modo illos suorum serendo hostium conspectui, vulnerumque et mortis terrori assuefacere contentus. Pari sollicitudine, ne inter pabulundum improviso hostis incursu opprimerentur, providebat; ipse ple-vumque cum equitibuS Circumcursitans, et armatorum custodia metentibus apposita. Hanc enim diligentiam a patre Paulo , cautissimo imperatore, Ρorsei bello didicerat. Cuius etiam severitate in tuenda militari disciplina usus, clarissimam exinde sumam reportavit.. XXXVII. Sed in Urbe C. Licinius Crassus tribunus legem promulgavit, uti sacerdotes non, us antea, cooptatione collagorum, sed Usagiis restatim crearen- Iur. Erat plane populare legis argumentum : popul

238쪽

IO. PREI XSHEMil suPPLEM. enim beneficium sebat, quod hactenus in potestate

fuerat paucorum. Non placebat res senatui, cuius in contumeliam tribunus, mutato eteri more , Iion incuriam et comitium, sed in sorum Versus. ugere crimpopulo instituit. Dissuasit legem C. Laelius Sapiens praetor; nobilique oratione religionem iniecit populo, si quid in rebus ad cultum deorum pertinentibus te

mere mutaretur. Eundem Laelium in Hispania res gessisse, quamquam annalibus exciderit, magni tu mon auctoris testimonio constat. Nam egregium illum

Viriathi bello suisse, serocitatemque illius in praetura comminuisse, ita ut facile bellum reliquis traderet, in M. Tullii Ciceronis lucubrationibus scriptum Est. XXXVIII. Sub haec tempora magnae iterum mutationes rerum in Syria suere. Alexander non melior quam pro Obscuritate generis sui. rex. amicos ne IN Eserre , neque regere prudens, pluribus interfectis , opera reliquorum perSOnam Principis sine auctoritato sustinebat. Ex quibus Hieracem, et Diodotum Apa- monum qui deinceps sub Τryphonis cognomento tyrannidem exercuit Antiochonae urbi praefecit. Adversus hunc ob stultitiam invisum populo Demetrius, rege Demetrio genitus. bellum excitavit. Illum cum fratre Antiocho pater hospiti Gnidio cum magna vi pecuniae Commendaverat, no universam do mum periculo belli, quod cum Alexandro gerebat, exponeret. Audito patris exitu, in Cretam perfugit ad lescens ; donec hortante Lasthene, Cretensium duce,

239쪽

et ex eadem Insula suppeditante auxilia, repetendis avitis opibus animum adiecit. Alexander, intellecto Demetrium ex Creta in Ciliciam traiecisse, magis metu suo, clunin hostis robore pulsus, Antiochiam recessit, relicta Coelesyria: cuius praetor Apollonius , quum Detii trii partes sequutus, huius auspiciis contra lorinthunem Iudaeorum ducem male pugnavisset , ineli 1 i spe sublatus AIeXander, Viribusque potior, conatus hostium haud dissiculter eludebat. XXXIX. Ergo Demetrius , maioribus auxiliis opus esse cernens , Ptolemaeum Philometorem Aegypti regem excitat. Quamquam enim is siliam Alexandro uxorem dederat , tamen sive insensus genero, Sivo occasionem invadondi regni vicini amplexus, cum ingentibus pedestribus equestribusque copiis in Syriam venit, tanquam genero suppetias laturus: itaque civitates ei portas , ut amico, aperiebant, iubento Alexandro , sive credebat sinceram soceri mentem esse, Sive simΡlicitate sua putabat illius obligari fidem et Iiudorein posse r nisi tamen dissimulatione ista occasio quaerebatur tollendi per insidias, quem viribus non erat repellere: nam et quae sequuta Sunt, hanc suspicionem vehementer assirmant.

XL. Quum enim Aegyptius per Azotum et Ioppen ubi Ionathan ei, Iudaeorum dux, occurrit Ptol

maida venisset, firmatis praesidio quas relinquebaturbibus, propemodum interfectus est Ammonii dolo, qui omnia apud Alexandrum poterat. Ergo perliteras petito ad supplicium , nec dedito Ammonio, generum insimulans conscium insidiarum in caput suum fuisse cum Demetrio societatem amicitiamqne pangit. II

240쪽

lo. FREINM Eull SUPPLEM. bebat iam in potestate totam oram muri tiliam, a ISeleuciam usque, quam cognomento Pieriam vocant:

inde Antiochenos sollicitans, et ipsos Alexandro ii a-tos , ob scelera Ammonii, in partes suas attrahit. Commodum aberat cum meliori Parte copiarum Alexander, ut Cilicum nonnullos, qui desecerant, ad

officium armis revocaret.

I. Ita licentius mutantibus fidem Antiochenis, Ammonius in muliebri stola, quum ad dissimulandam personam induerat, interficitur: uxor Alexandri ad patrem redit, statim P1e Demetrio in matrimonium traditur. Ptolemaeus, Antiochiam ingressus, a populo militibusque rex Syriae salutatur, et, Omnibus magno studio tendentibus, gemino diademate insignis, utriusque regni dominum prositetur. Sed ut erat natura

bonus, et aequitatis amans , ad haec suturi non improvidus , neque recte Se sacere, neque prudenter, arbitrabatur, si alienum imperium invitis Romanis occuparet: quos utique aemulatione potentiae certos

hostes putabat habitunum, quisquis Aegypti Syriaeque

regna coniunxisset. Quare , convocatis in concionem Antiochensibus, post enumerata beneficia sua, in hunc maxime modum disseruit: ec Erant haec omninois talia, ut nemo Praestaturus alteri videretur: ideo a que plerique ad regnum Syriae comparandum haecis a me fieri sentiebant et loquebantur. Quorum ego is opinionem quia iactis refellere decreveram, verbara Verbis coarguere supersedi. Nunc autem et illis re-ra sponde , et meorum factorum omnium rationemri vobis reddam; huius postremi maxime, quod et M accipere Syriae regnum mihi placuit, et reddere is acceptum placet.

SEARCH

MENU NAVIGATION