장음표시 사용
201쪽
portus certabatur: plenaq'e erant omnia gemitu, et dissonis clamoribus , vulnerumque ae mortis varia
imagine ; dilan alii serro, alii ruina intereunt praecipitati ex solariis, amicti humi, quidam etiam in ere-etas aliorum hastas gladiosque casu delati. XLIII. Solum adhuc incendium aberat; non mis ricordia , sed quia partis utriusque magno numero repletae domus erant: donec ad muros Byrsae a Scipione penetratum; ad quos suffodiendos , quia propter vim propugrinorum Valido robore erat opus, incendi tres inter Lorum arcemque vias iussit; statimque ruinas, ut quae ab igne factae essent, repurgari, quo posset ad arcem exercitus citra impedimentum accedere. Hinc vero multiplicata malorum facie, flammarum crepitus, procumbentiumque sonitus aedis1-ciorum Ionge Ιateque horrendum fragorem edebant. Sed et inter caementa materiamque domorum, quas ignis aut nisus diruentium disiecerat, multa cadavera provolvebantur: multi etiam vivorum, quibus praecipue sexus aut aetas infirmior Iatebras suaserat, alii
semiustulati, quidam laceratis ferro corporibus, miserabili cum eiulatu praecipites cadebant. Ne sic quidem finis malorum erat; sed quibus muniendae viae datum negotium suerat, quidquid ante pedes erat, Iapides , ligna , cadavera , vivos atque Semineces ,
surcis serramentisve correptos, in foveas et loca cava
protrahebant: ibi quidam, capitibus alii alia parte
corporis exstantes, diu cum unima luctabantur, amissa omni vivendi spe ac voto, ne mortis quidem extremo solatio compotes; donec equorum ungulis obtriti, miserrimum spiritum acerbissimo sine expellerent, tam sine culpa facientium, quam sine misericordia.
202쪽
2DDIO. FRE INSULINI SUPPLEM. XLIV. Nec enim data opera haec tam crudelia gerebantur, scd sestinatione; quemadmodum et a mu . nitoribus nihil proposito, sed per sestinationem omnia fiebant: quippe contentio certaminis, et propinqua spes victoriae, et his stimulis Proi erans exerCitus,
praeterea PraeConum Voces , et tubarum cautus, tum tribunorum centurionumque cum cohortibus aut manipulis discurrentium strepitus, omnium Sensim
hebetaverant; ut veluti lymphati quantalibet obiectorum spectaculorum laeditate Urum moverentur. Duravit haec oppugnatio dies noctesque sex continuas, in locum sessorum succedentibus subinde recentibus, priusquam labore tam improbo Proconsul vinceretur :qui, ceteris Per vicos quiescentibus, solus omnium Perdius et pernox, somnique et cibi, nisi intor ipsum opus rapti, expers, vigilias, labores, adspectum ipsum tot tristissimarum remim eadem Patientiu Pertulerat. Tum vero lassitudini cedens, in exCeIso quodam loco, unde inspicere, quae agerentur, et moderari Posset, consedit.
XLV. Septimo demum die quidam supplices Cum insulis Aesculapii venerunt huius enim dei aedes religiose apud ipsos colebatur precati, us Wita dedituris sese salua esset. Annuente Scipione, nisi quod transfugas Exceperat, Primo mulierum millia quinque et viginti, mox triginta millia virorum egressa Potestati se victoris permiserunt: alii virorum quadraginta millia, quidam hominum quinquaginta millia , non distincto sexu, tradiderunt. Hoc tempore accuralissimis precibiis oratum ab uxore Hasdrubalem serunt, ut amissa omni spe defendendae urbis, postremum
203쪽
Scipionis quaereret: sed expugnari tum stolidi et vani hominis pertinacia non potuit; in Aesculapii templum, Cum uxore et duobus siliis , transfugarumque reliquiis ad nongentos supererant Se recipiens, inde adiutus altitudine Ioci nam sexaginta
gradibus adibatur , et transfugis Per extremam necessitatem nihil non audentibus , repugnabat. XLVI. Vt autem same, vigiliis, laboribus, et metu imminentium consecti, succumbere tot aerumnis COOpere , desertis, quae circum erant, in ipsam aedem se inclusere: non quod spes ulla superesset, sed ipsa desperatione adhuc ex tecto aedis sese desensuri. At ille magniloquus et inconcussae firmitudinis ostentator Hasdrubal, nullo conscio, ne uxore quidem aut liberis admonitis, ad genua Scipionis cum ramis oleae supplex procubuit. Quem ubi pedes assidentem proconsul Ostendit transfugis , silentio impetrato , convicia dirasque in illum iaculati, aedem incenderunt, ut eodem igne sepelirentur. MAII. Inter illam necessitatem uxor Hasdrubalis , quam potuerat pulcherrimo Ornata. sertur ex udverso Scipionis cum liberis suis , templo iam flagrante , constitisse ; elataque voce haec precata esse: α Tibin quidem, Romane. nihil eveniat Ob ista mala, quae o contra hostilem urbem belli iure commisisti: at ab is hoc Has inibale patriae, sacrorum, meique et libem rorum proditore, dii Carthaginis, et tu cum diis .
promeritas poenas expetati si is mox in virum sermone vultuque Converso: u Tu vero, facinorosissi-
204쪽
2OaIO. FBEINSΗΕΜiI SUPPLEM. . me, perfidissimeque et esseminatissime mortalium, is in piit, iam quidem me cum liberis communibus is hoc incendium tumulabit: at tu quale ad dedecusis servaris triumphum victoris ornaturus, dux magnaen Carthaginis i quas postea poenas huic, cui nunciis supplex assides , dabis i M Haec ubi dixisset, filios
iugulatos in ignem mittit, superque ipsos eodem se praecipitem insert: simili serme fato desuncta novissima Carthaginis regina, utque quondam absumpta prima fuerat. Hic exitus mulieris suit, qualis potius virum decuisset. e VHI. Hoste non devicto tantum, sed etiam deleto, quum excussus inter bellicos tumultus humanitatis sensus libero iam curis pectore rediisset, illacrimasse Carthaginis excidio Scipionem serunt: et postquam diu tacitus atque meditabundus adstitisset, versus graeci poetae subito pronuntiasse, quibus impendens iliacae urbi satum praedicitur: interrogantique Polybio, quem belli domique secum hasere
consueverat, quorsum ista diceret, aΡerte fassum, se reputatione sortis humanae , Summa quaeque tam facile vertentis, etiam de sua patria moestis cogitationibus suisse perturbatum: atque hoc ipse Polybius in historiis suis exposuit. Erat sane haud vulgare ad redarguendam sortunae suae stolide consdentium vnnitatem exemplum , tantae urbis Vix iis, per quos patratus erat, credibilis interitus; cuius quae magnitudo hierit, ex ignium mora non inepte coniici quidam ilibent. qui per continuos dies septemdecim EX-stingui neqMi Pre. XI IX. Scipio praedam urbis militi concessit, praeter aurum argentumve et donaria templorum, ad
205쪽
IN LOC. LIB. M LIVIANI ao 3 quaestorem deservi iussa. Ex his nonnulla ad fidem victoriae, celerrimae navium imposita, Romam misit; bellique sine nuntiato, quid porro fieri senatus vellet, consuluit. Praemia deinde donaque militaria, ut cuiusque virtus enituerat, data, nisi qui templo Apollinis diripiendo noxam contraxissent. Inter ceteros insignis honor Ti. Gracchi suit, cuius sororem in matrimonio imperator habebat; itemque C. Fannii:
qui duo ante ceteros murum hostiIem Conscenderant.
In recognitione praedae quum plurima spolia Siciliae , a Poenis diutissime vexatae, inter signa praesertim ac statuas rarioris artificii reperisset, convocatis , qui tum aderant, Siculorum legatis, omnia se restituturum edixit civitatibus Siciliae, quae potuissent agnoscere.
L. Evant multae clarorum virorum pictae imagines ; multae etiam ex auro argentoque statuae, et
donaria deum: ex quibus, quae Himera quondam sublata suerant, Thermitanis sunt redditat alia Ge-lensibus : Dianam suam Segestani receperunt: nobilem illum Phalaridis saevitia taurum Agrigentini; quem Agrigenti unquam fuisse, Τimaeus impud n-tius , quam cautiuS negaVit. Scipio Certe, quum Agrigentinis eum redderet, dixisse dicitur: aequaum
esse illos contare, ut m esset Siculis utilius, suisne Serrire, an Populo romano Obre reine; quum idem monumentum, et domesticae crudelitatis, et ma suet
dinis romanae, sint habituri. Sed et Asricae, deinde Italiae civitates, quae inde suerant a Poenis abrepta, heneficio Scipionis Tecepere.
206쪽
LI. Magnum id quoque favorem ei apud omnes Popillos peperit, quod nullam cuique benefaciendi
occasionem praetermitteret, non solum donis magnificus , sed etiam aestimandi, quibus quae donari deceret, sollers. At inter hae , quum aliis tanta largiretur, adeo nihil quaesivit sibi, ut, quum partem spoliorum divenderet, nemini familiarium suorum neque Iibero, neque servo, quidquam ex iiS ne emptuni quidem habere sineret. Haec illi viro ratio, hoc ad selicitatem et gloriam iter placuit: quod si nunc intro quisquain cuperet, ultro insanire Pubaretur, dum neque sine opibus quoquo modo partis constare dignitatem posse creditur, et tamen iisdem aIii sine iudicio spargendis simam aucupantur; adeo hodie quam cuiuslibet laudis avidi, tam ignari verae sumus.
Ceterum proconsul arma Punica machinasque, et quod navium maritimis usibus aptum esse desierat, Marti ac Minervae donum romano more ConCP ma it. IbII. At Romae, quum victoriae nuntium et signa serens navis appulisset, seroque iam VeSpere vulgata per universam urbem tantae Iaetitiae fama esset,
procurrere in publicum prae gaudio homines, amplectique invicem et gratulari temporum felicitatem,
quod nunc demum vivere se ac valere, neque libertatem solum sine metu, sed etiam imperium sine aemulo tenere, deleta Carthagine, autumabant: neque sane nulla aut levi de causa sic cxsultabant animis , gnari, quamquam ingentia et alias bella. contra Macedones, contra Hispanos, demum Contra Magnum Antiochum ipsi patresve eorum bellavissent, nullum tamen aut magnitudine periculorum, aut acerbitate
207쪽
cladium, aequale punicis suisse, quibus in Sicilia Hispaniaque, sed maxime in ipsa Italiq, per sedecim
annos immania damna pertulerant: quum unus Hannibal oppida quadringenta flammis, hominum trecenta millia serm consumpsisSe dicatur; ne computatis quidem, quos extra Pugnarum sortianam alii
LIII. Haec igitur, et ad ipsam urbem Romam admota Poenorum signa reputantes, vix fidem rei gestae capiebant animis; alius alium rogitantes , ecquid
certis omnino a uctoribus haec tinta pictoria crederetur' Deinde in admiratiotioni DPhis victae, hominumque extrema omnia pro urbe ausoriam versi, quantum illius robur, quanta hominum nudacia, quum incredibilis durities, quam ingeniosa calliditas fuisset, repetebant; non sine ingenti gloria imperatoris, qui haec omnia consilio, labore, ac Virtute superavisset. His sermonibus nox ista exempta: simul autem illuxit , honores diis sunt habiti, et spectacula varii generis per publicam laetitiam edita. LI U. De reliquiis porro Carthaginis etiamdum deliboratio in curia tenuit: dicebatur enim, quod evenit, urbe Punica excisa, liberataim externo metu rioia talem procliuiorem ad domestica ceriamina fre. At Catonem contra suasisse, quidam reserunt; nunquam enim Periculo pacuam fre Romam, donec aliquid Caset ginis superesset. Ceterum Catonis exitum Plures et meliores auctores sequutus, ad superiora tempora retuli. Constat tam n, senatui placuisse, urbem Sola aequini, neque habitari solum illud postear additis etiam exsecrationibus, si quis eum locum, maxime
I. 54. Zon. - Veli. I, 23. - Appian. - L. Si Vιus se. 2 , T quibus mOdis Vsus se. lib. VII, tit. 4.
208쪽
Mi serra et Megara fuerint, sterum aeri sis frequentasset: ita tamγ, ne cui accessisse ad ea loca svectaniacmo fraudi esset. LV. Decem praeterea Iegati more maiorum ad scipionem missi, quorum de sententia Tes ordinaret Hi ubi venerunt, omnes reliquiae urbis funditus e cisae: eadem aliis omnibus oppidis illata vastitas, quae
in parte Poenorum per id bellum fuerant. Ager illarum foetis populi romani dono datus: largissime licensibus, quibus, quidquid Carthaginem et Hi in
Ponem regionis interiacet, contributum. Neque Νωmidiae reges suo sunt Praemio defraudati. Ceteris, quorum neque osticium, neque iniuria insignis suerat, tributum est impositum, in agros, et capita: sactaque provincia, quum missus quotannis ab Urbe premtor obtineret. Haec ubi mandata legati ediderunt, Romam sunt reversi. Scipio, Persectis, quae senatus Praeceperat, eXemPIO Patris Aemilii, qui post macedonicam victoriam eodem genere magnificentiae Amphipoli fuerat usus, eximia spectacula, omniS. et gantiae non modo iudex idoneus, sed etiam sollerti Simus auctor, edidit. I. Haec calamitas Carthaginem, post septingentos quam condita suerat annos, delevit. Alterum mox imbecillitatis humanarum rerum in urbe minus P tente, sed aeque nobili, documentum fortuna dedit,
evertenda per occasionem achaicorum motuum Cinrintho. Eius cladis praecipua culpa penes Critolaum fuit, pari imperitia et fastu romana arma pertinacis-Sime ProVocantem. Quum enim hinc Sox. Iulius Roma , inde Peloponneso Thoaridas egressi, mutuo sibi
209쪽
in itinere occurrissent, Romanusque, se Verre Scina lus mandata, . diceret, ambo in Achaiam sunt prosecti : ubi quum Aegii concilium datum esset Romanis, Sex. Iulius, humana oratione praesentes alloquutus, crimen in legatos admissum etiam clementius, quam ipsi serme Achaei, interpretabatur; ut aΡpareret, haud magno negotio satisfieri sibi de eo senatiun Passurum : dum ne quid ulterius veI in ipsos Romanos, veΙ contra horum decreta in Lacedaemonios pecca
LVII. Quare quidquid inconcilio sanum erat, gratanter hunc sermonem excepere, conScii commiSSOrum,
et quae poena popidi romani hostes maneret, ante oculos versante Macedonum exemplo admoniti. Sed vulgus imperitum, magis quia, quod orationi legatorum opponeret, non haberet, quam quod probaret dicta, silentio sauciam aegramque mentem Protegebat. At vero Diacus et Critolaus , ille Postremo praetura lanctus, hic tum quoque Praetor, et quotquot consilia cum liis sociaverant erant autem tanquam de industria delecti ex unaquaque civitate pessimus
quisque , quum ipsi per se existimabant, tum aliis
persuadere studebant, α m eam et temporis causa assumptam Romariorum murisuetudinem esse, omnia
iacere Paralorum, ne suster Uricanum et hispana bella etiam Achaeos concitarent. Tamen in praesentia satis modeste respondent: se nihilominus Thearidam ad Senatum missuros, ut crimen de legatis dilueret: in terea conuentum indicturos Tegeam, us Gi cum L cedaemonias de Pace veretur.
210쪽
Ο. FREIN SI IEMII SUPPLEM. LVIII. Ceterum haec ad Daudem tantummodo comparata , longe dissimilem, quam Pro Specie, quae praeserebatur, eVentum habuere. Quum enim Romani, adductis etiam Lacedaemoniis, Tegeam constituto tempore venissent, Achaeorum Pie principes adeo exspectassent diu, ut eorum adventum iam serme desperarent: solus Postremo Critolaus Venit, non ut ulla in re promissa Ρraestarentur; Sed, elusiS, quae fuerant postulata, negabat, nisi de sententia populi quidquam iis de rebus constitui Posse: exvectandum igitiar proximum concirium id secundum leges Achaeorum Post semestro suturum erat ; in eo se de Praesentibus negotiis relaturum. Ferunt, ea quoque fraude Critolaum usum, ut palam Piidem mitteret, ad a cessendos Tegeam Achaeos, secreto autem moneret, ne vocati accederent. Romani, aperte videntes, horninrincredibiliter arroganti Iudibrio se esse, dimissis domum Lacedaemoniis, in urbem redierunt.
LIX. ΙΙis digressis, Critolaus tota deinde hieme ad
obeundas civitates usus, specie narrandi, quae Tegeae serent acta, Romanos Calumniando, leve vulgus odio, et cupiditate rerum novarum inuammabat. Idem mandabat magistratibus, ne quem aeris alieni causa exculi, aut in uincula duci pauerentur: utque debilorum solutio disserretur, donec VPareret, quis
mentus belli Lacedaemonii turus emet. His blanditiis delinita plebs. Et suturi improvida, quidquid illi placuisset, facile et crodebat dicenti, et imperanti
LX. Quod ubi Q. Metello Macedoniam administran ticognitum, legatos ad gentem Achaeorum Cn. Papirium, et Aelium Lamiam iuniorem , cumque his A.
