Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LIVIANORUM

LIBER XVIII

IN LOCUM LIBRI LIU LIvIANI.

Ap. Claudius Oonsul Salassos gentem alpinam, domuiti Alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tremellio quaestore cum exercitu caesus est. Q. Caecilius MetelIus proconsul Celtib Tos cecidit: a Q. Fabio proconsule pars magna Lusitaniae, expugnatia aliquot urbibus, recepta rati C. Iulius senators me res romanas scribi

Ι. Ser. Sulpicius Galba, L. Aurelius Cotta consules

sequuntur. Quorum in magistratu, aut circa haec tem-POra , quum innovatum esse de provinciarum admini stratione haud absurdis rationibus coniiciatur, utile erit, veterem circa praetorum imperia morem, et qui deinceps obtinuerit, exponere. Et quidem doinitio magistratus huius, et quomodo ab uno prael re ad binos, postea ad quaternos numerus auctus sit, adiectis deinde Hispaniis seni creari coeperint, suis quodque temporibus relatum est. Tum igitur , quum adhuc seni quotannis praetores fierent, neque

252쪽

a So

IO. FREINSHEMII SUPPLEM. Plures creari placeret, eveniebat, ut plures essent provinciae, quam qui in illas cum imperio mitte

rentur.

II. Nam et nuper adiectis Africa, Macedoniaque, et Achaia, magnis imperium auctibus creverat. Igitur ista deinceps ratio placuit, ut non praetores, Sed ex praetura provincias regerent, annum Praeturalin Urbe exigerent, praeter consuetas inter cives peregrinosque iurisdictiones, aliis etiam quaestionibus rerum capitalium, quae exinde perpetuae habere coeperunt, in sortem missis. Hoc modo fiebat, ut, quum uno anno prorogatum imperium provincias obtinentibus esset, et sequente deinceps Sex Parum, quas senatus censuisset, iis, qui modo praetura essent sancti, sorte darentur. Sed haec quidem, quo marime pacto, quoque tempore sint introducta, parum exploratum: illud non iam ambiguae coniecturae, sed ex probatis monumentis certae fidei est, neutrum ex consulibus eius anni ad hispanienses exercitus mitti placuisse, quum de eo inter ipsos gravis contentio incidisset. III. Quo tempore quum, senatu in diversas opini nes scisso, P. Africani sententia ab omnibus cupide exspectaretur: α Neutrum, inquit, placet mitti: nam is alter nihil habet, alteri nihil est satis. is Ea vox utrique speratam provinciam ademit: nam et Galbas in maximis divitiis nota avaritia erat, per quam in praetura quoque multa prava iacta sece tinobaeratus, Vix, quemadmodum creditor a sui neste satisfaceret, reperiebat. Igitur Patres ConSC ..pti, aequaliter insensam esse imperatoris innocentiae

q. a. Cie. in Britti cap. 27. I. 3. Val. Nax. Vl. 4.

253쪽

IN LOC. LIB. LIII Livi ΝΙ α 5 imagnam inopiam sine magna probitate, atque in m . ximis opibus maiorem cupiditatem , existimantes, imperium Hispaniarum Q. Fabio Aemiliano prorogarunt. G. Ergo Q. Fabius, quum eousque Studiose exe citas copias viribus animisque confirmasset, haud dubitavit cum Viriatho congredi; duobusque Ρroeliis Superior, urbem quandam, quae in societate hostium

erat, diripuit; deinde aliam incendio delevit: ipsum

quoque Viriathum ad Iocum, cui BOecor nomen est, fugientem consequutus, multos interfecit; rebusque his persectis, quum interim exiissct aestas, Cordubam hibernatum abiit. In Vrbe M. Titius praetor, qui imter cives et peregrinos iurisdictionern suerat sortitus, negotium a senatu accepit, Aniensis Appiaeque aquae ductus vindicandi, qui vetustate , aut privatorum fraudibus, minuebantur : eidem iniunctum , ut novas quoque aquas curaret inducendas; maiorem enim aquae modum incrementa urbis postulabant: quum a tot hominum millibus incredibilis eius vis non potu solum, sed etiam abluendis corporibus, eluendis umsti hus , quotidie abSumeretur. V. Pecunia ad haec ex aerario decreta, sestertium

millies octingenties. Consularibus deinde comitiis Ap. Claudius Pulcher, Q. Caecilius Metellus Macedonicus facti. Metellus post geminam continui biennii repuIsam dissiculter obtinuit, maiore civitatis Pudore, quam suo: nam uti tertio ante anno Q. Fabius fratri Scipioni , L. Mancinus rebus ad Carthaginem utcumquo gestis, debere consulatum potuit; ita proximum par

consulum, cui neque Provincias credi senatus censuerat debere, nihil habebat, cur nobilissimo viro,

254쪽

quemadmodum alia eXterna, sic honores atque magistratus, non Continuo virtutis argumentum sunt;

quia nonnunquam deterioribus cupide tradita, bonis, ob hoc ipsum , quod sunt boni, denegantur. Idque Metello nocuerat, quem ob integritatem morum , et in Macedonia Achaiaque antiqua severitate a tum imperium , corruptior in dies plebes, ut iniquum et tristem aversabatur. Sed ipsam hanc iniuriam civium incitamentum ille virtutis habuit, ostensurus, non leviori damno civitatem tali consule, quam Se talem

virum Consulatu CuruiSSE.

I. Aequiorem ad haec, inito consulatu, Sortem EXpertus , quam ad Obtinendum Eum populi suffragia fuerant, Hispaniam accepit, in qua bellum gerebatur, quum Appio Italia evenisset. In qtia quia pacata erant omnia, Metello invidens vir inquieti animi, et triumphi avidus, undique materiam belli captabat: evenitque ei levis Occasio, cui adeo non desuit, ut ex hac mox praetextum eXsculperet, arma Salassis inserendi. Salassi gens alpina vallem amplam incolebat, Partemque montium , quibus ea claudebatur. Lis erat ipsis Ρerpetua cum populis infra eos habitantibus ob Duriae amnis cluenta, qui ad usum metallorum nam in Salassis aurum provenit varie divisus intercipiebatur, ne rigare inferiora colentium agros Posset. Eam iniuriam, qui laesos se putabunt, apud senatum questi, obtinuerunt, ut Appio consuli disceptatio ista mandaretur. Ille , gentem innoxiam lacessendi arrepto titulo, regionem Iate Vastando, Capere RTm ae Salassos Omissa cunctatione cogit. Sed quum in locis

255쪽

impeditis et dissicilibus non minori cupiditate gereret bellum, quam concitaverat, ad quinque millia hominum adverso proelio perdidit. II. Eius rei nuntio Romam perlato, decemviri M. Aemilium Lepidum praetorem adeunt, nuntiante S, se, quum prodigiorum causa libros sibyllinos inspe-Xissent, reperisse, quoties bellum Gallis inserendum

esset, sacrificari in eorum sinibuS OPOrtere: monuerunt etiani ex iisdem libris, aquam non Murciam, sed Aniensem, in Capitolium perducendum esse. De aqua M. Titio negotium datum : ad consulem ex decemvirorum collegio missi duo, qui nuntiarent simul, quid fieri oporteret, curarentque iaciundum. I tu Velut placatis numinibus, maiori Omnium spe redintegratum est bellum: collatisque signis quinque millia hostium caesa. In pari utrinque clade, quum haudquaquam par ad reparanda damna facultas esset, perculsa gens Salassorum, legatis ad consulem missis,

imperata iacturam ostendit. Consul aurifodinas, et quod agrorum in planis erat, ademit: superiora ro- Iicta ; ut tamen aqua'Im ad metalla COPiam redemptoribus pretio concederent, paCtiam.

VIII. Ea victoria tumens Appius quum ad Urbem

Tevertisset, non a Senatu, non a POpulo Petita potestate triumphandi, tantum pecuniam aerario adsumptus triumphi, tanquani Suo iure, postulavit.

Quod ubi ob detrimenta, quae passus fuerat, una cum ipso triumpho negatum cst; legis benescio dicenS usuru- , quae triumPhum daret ei, qui hostis, quianque millia una acie occidisset, privatis sumptibus,

maiore cum infamia, quam gloria, triumphavit, filiae

256쪽

pietate adiutus. Nam quum intercedere ac vetare tribuni plebis vellent ,essetque ,qui praetervehentem decurru detracturum minitaretur; adversus sacrosanctam Ρο testatem, sacerdotii haud minus inviolabi Iem reverentiam silia consulis alii sororem iaciunt virgo vestalis Opposuit; Simulque conscenso curru, in Capitolium usque triumphantem prosequuta OSt. IX. At in Hispania longe prosperiore fama Metellus agebat, quamquam validiorem hostem, et gravius bellum nactus. Viriathum enim adversae cum Fabio Aemiliano pugnae monuerant, ne Solis armorum viribus consideret. Ergo consiliis et Iegationibus apud Arvaccos, Titthosque et Bellos, pugnacissimas gἐntes, in tantum connisus eSt, ut animos eorum ab Tomana societate abalienaret. Vnde seorsim aliud bellum in Hispania citeriore ortum, quod a praecipuae virtutis urbe Numantia celebratum historiis nomen habuit. In quo administrando dum strenue vigilanterque Metellus se gerit, adversus Viriathum male pugnatum est a Quintio, qui Aemiliano successerat. X. Laeta huic principia belli suerant, coniectu que in fugam Viriathus, et ad Veneris montem repulsus , haud exiguam spem dabat gloriosae laureae: sed, ut insida hominibus exspectatio magnae sortunae esse Solet, Conversa sors est eruptione subita hostium, qua multis pugnando Caesis, et Signis quibusdam ereptis militaribus, romanum exercitum in castra sua reieceritiit. Inde Viriathus Itucam deuexit, oppidumque i Stud, expulso praesidio romano, cepit; inde vastavit Bastetania in , non prohibente Quintio , qui per imperitiam et ignaviam medio adhuc autumno in Cordubensia hiberna concesserat: quamquam Subinde

S. Appian. Hispan. Val. Max. III, 2.

257쪽

manum quandam emitteret, C. Marcio duce , si ui ex Italica Hispaniae genus ducens, locorum et belli peritus habebatur.

M. Mirum videri queat , unum hominem nullis suis viribus, nulla cognatorum potentia sultum , ne populi quidem iudicio electum, tot per annos arma

Populi romani sustinuisse: verum enimvero tantum in eo virtutis robur fuit, ut a se explere posset, quidquid sortuna dare neglexerat. Animus ad Veraum Pericula intrepidus, sagacitas ingens, peritia militaris rei aumma, corpus edoctum animi imperia sequi: his omnibus iustitiam , humanitatem, abstinentiam incredibilem addiderat. Partas armis opes inter Suos

aequissima partitione dividebat: ipso nihil inde I

Cupletior , eodem armorum , Vestium , corΡOrisque cultu, quo bellare coeperat, post tot insignes victorias agere perSeverabat. XII. Hunc tenorem vitae nulla solemnitas festorum, nulla remissio animi, ne nuptiarum quidem omnibus

gentibus hominibusque probata hilaritas ulla ex parte interrumpebat. Quum enim ditissimi cuiusdam viri filiam matrimonio iungeret, multisque poculis aureis

urgenteisque, multaque stragula veste eximii Operis adornatum triclinium esset, haec allevans lancea, alhac pendere ista omnia dixit. MuItum deinde rogatus ut lotus accumberet, non paruit ; sed ex instructissimis mensis nihil, nisi panem et carnes, tollens,

dabat comitibus suis; et ipse stans comedebat haud diu: deinde sponsam adduci iussit. Quam , peractis hispano more solemnibus, equo impositam, statim ad montes, in quibus eo tempore praesidia sua hu-

258쪽

IO. FREIN SHEMII SUPPLEM. bebat, secum abduxit. ΙΙac disciplina intentam negotiis mentem, et valida membra, et illibatum virtutis

robur ad extremum usque retinuit.

XIII. Interea Romam Aemiliatius Scipio, Sp. Mummius, L. Caecilius Metellus, ex Aegypto Asiaque --

dierunt. Miserat eos Senatus ad res regnorum COI-

ponendas , quae vitio dominantium , aut ambitione dominationem assectantium, variis motibus vexabam tur. Demetrius, amissa maiore Parte regni, quum socordiam suam contemptui esse videret, tanquam ex diuturno somno cxcitatus, bellum adversus Ρa thos sumserat: neque causa improbabili, neque Paxum idonea occasione. Nam Mithridates, Parthorum

Tox, Paulo unte victo Demetrii praesecto, Babyloniam Syris eripuerat. Idem omnibus vicinis terribilis, II dos, Hyrcanos, Bactrianos, et quidquid inter Hyd spen et Indum gentium colit, partim Subegerat, Paditim subacturus videbatur. Itaque superioribus in pracsecturis incolentes Gracci continuo missitabant nuntios ad Demetrium, omnia polliciti, si ad IAerandos a sVerbo Parthorum dominam renisset. XIV. Alexandri expeditiones, quibus primum verius Oriens Graecorum colonias accepisset, momorabantur: ciuitatesque a successoribus eius , ut essent foena d mitiarum gentium , Conditae. Sed iam persa rice semire illas. quibus imperauerint. Id adeo Graecorum accidisse discordia , bellisque ciuillhus, ut ignobilis ante gens Parthorum, quae sub Persaram i erio contemplissima Semientium pars fuisset, Primo labertatem arripuerit, mox asseclarit dominationem: et sane processurum es ProPosisum, ni Seseuci riam oppositis piribus coercea

259쪽

r. Ad hos enim solos id decus pertinere; Demetrisque hanc, uelut a maiorctus relictam, heressitatem esse belli gloriaeque: sic auum Antiochum, Sic proauum Seleucum arma rebellibus Parthis intulisse. Neque peruenturos ad Iantiam ρotensiam ibisse Arsacidas, nisi pater Demetrius, aliis bellia impeditus, deinde sum stilius Aloxander igna a socordiaque sua, sduciam avatiumque crescendi

Praebuissent. XV. Hinc adeo Mitridulis insalos esse virisus, ulultro contemnere Macedonas, eisque nuper Mesopotamiam alusus sit adimere. Qua pictoria si expletas esse reari cupiditates Demetrius Auset, pernicioso in errore persari. Nam apud tales animos irrisamenta non satie-tiem plura desiderandi Parere, quidquid haustum esses. Neque illud ignorare Demetrium deline , ferocius in ce- feras eius Prouincias secura rum Parthum esse , nisi refus lysis ostendat, s eresse Syriae pires, quibus et quae teneat defendere possit, et quae amissa sint rePetere. Audacia regem esse factum; ne dubitet, quihus artibus tuendiam ampliscindumque i erium haleas. Attamen non uocari ad tantum Periculum, ut non pleramque eius partem sustinere possint Meuntque, a quibus Docetur. Omnes eas region graecis es missus maximis opulentissimisque ita distinctas esse, ut has tenenti minime magnae molis futura sit barbarorum ex gnatio. Esse sibi piros, *ma, naνω , Commeatum , Pecuinisse sed sub custode; eum qui tantillum submiseria, et o Iut alligatas liberauerit manus, iisdem, quum potuisses,

usurum.

XVI. His atque talibus auditis , Demetrius , si bellum istud successisset, etiam ad recuperanda amissa vires inde fore r putans, strenue in Parthos movit. Erant eae nationes tum assuetae Macedonum imperio

tum Parthorum. ut novi populi, fastum ac saevitiam Tt T. LI v. Τom. IX R

260쪽

ID. FREIΝSHEMII SUPPLEM nequa Inam Iaetis animis tolerabant. Igitur praeter graecas urbes, etiam Persae, et Elymaei Baetrianique auxilia Demetrio misere : quibus auctus limita prospera proelia fecit, multasque occupavit provincias ;donec insidiis circumventus quippe pacis studium simulantibus improvide crediderat in potestatem

hostium vivus pervenit, omni exemitu amisso. XVII. Nec occasioni Diodotus desuit, quin per absentiam Demetrii cetera Syriae invaderet: et alia parte Iudaei propinquas sibi regiones infestabant; alia Cilices, multis praedonum exortis manipulis ducibusque latrocinia continua exercebant, regum discordiis tuti. Nec in Aegypto minus turbarum erat, per saevitiam Ptolemaei, quae nulla fortunae indulgentia mitigabatur. Nuper enim , quum Aegyptiorum Iege regale Memphi solium conscendisset, natus ei filius erat , quem inter solemnia regiae inaugurationis editum, etiam omine laetus, Memphiten appellaverat. Neque tamen aut hilaritas ista, aut natalitiis pueri debita celebritas, impedimento crudelitati fuit, quin per

eosdem dies Cyrenensium amicorum principes occideret , quorum opera perductus in regnum Alexandriae suerat. Causa tantae saevitiae suit, quod regem amice monuerant, ne uxorem, a qua et regnum paulo ante, et nunc StisPem haberet, Aellicis Irenes blandimentis posthaberet.

XVIII. Sed illo flagitia nugitiis cumulans , pauIo

post filiam uxoris per vim stupratam ducit, Cleopatram sororem repudiat. Inter haec caedes continuantur, non regis tantum imperio, sed multa Peregrinorum militum libidine fieri. Quibus malis Alexan

SEARCH

MENU NAVIGATION