Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

XIII. Noe decretum ubi in provinciam Perlatum, laetus successu consiliorum Caepio consesti in advorsus Viriathum ducit. Arsae is tit u erat, sicut non Plane securus, ut in sida pace, ita neque satis instructus ad pericula subito rosurgentis belli. Optimum ex praesentibus viSum, ut Arsa cito agmine Se proriperet, omnia, qua incedebat, Vastans, quo minoPhosii copia sequendi foret. Consul, urbe recepta , contentis itineribus nil opprimendum Viriathum se-stinans, tandem in Carpetanorum sinibus eum attigit. Viriatho non ita vires suae placebant, ut fortunam proelii tentare cuperet; nequo videbatur hoste tam propinquo discedere citra summum periculum Posse. Quare ad suas artes conversus, in tumulo quodam elocissimos suorum tanquam pragnaturus instruxit: hoc agmen reliquos per sinuosam vallem se subducentes texit, ne ab Romanis fraus animadverteretur. XIV. Mox quum eos iam satis itineris Praecepisse crederet, ipso palam cssuso cursu discessit; certus pernicitato equorum sibi tutam ab hoste quantumvis propinquo fugam fore. Sequuti sunt Romani: sed celeritatem Lusitanorum adeo aequare non poterant,

ut ne quidem, qua illi via profugissent, deprehendere ullo indicio possent. Consul in Vectones et GaIIaecos effudit iram, lateque populatus agros, Viriatho spem auxiliorum ex istis gentibus abstulit. Qui ubi gravius in dies bellum fieri videt, multosque sociorum

alios vi, alios sponte a partibus suis deficere, interesse arbitratus, integer, an victus, Pacem Peteret, antequam signa conferrent, ad conditiones respieere coe-

282쪽

Pit, missis , qui, quando prius foedus displicuisses,

quid addi demive consul vellet, quaererent. XV. Eovum talis oratio fuit: ec QuaPtusdecimus iam is annus agitur belli, quod vobiscum gerimus. Nec

is memorarct clades opus est, ne vel acceptas comis memorando, dolorem nostrum augeamus; vel ill M tas, animos eorum EXaCerbemus, quibus quum maxime placatis propitiis Π1e opus est: pacis enim P .ra tendae causa adsumus, quam ala desideramus, ut, is excepta libertate, nihil habituri videamur antiquius.. Idcirco cum his mandatis principes nostri nos mis is runt, ut nihil eorum, quaesieri POSSent, recuSaremus.. Sperubant autem, ne quiores ideo conditiones fore, is quod rebus nostris integris, et si verum audiro M vultis, iam amici sociique veStri, pacem quaerimus. is Anno superiore foedus cum fratre tuo pepigimus, is Q. Servili, raturnque id populus romanus habuit. is Cur post illud iterum in arma suurit itum, quam-m quam neSCiamuS, quaerere nolumus, ne cum P

M tentioribus litigare velle videamur. XVI. re Si tamen prioribus conditionibus adiectum M aliquid demptumve cupitis, non resistimus , dumis toleranda viris imperentur. Quid opus est bello , si praecipere ineris, quod volunt, licet, alienis nulis Ilus rei maior, quam imperata faciundi, cura est D Non enim, ut gentem nostram exscindatis, ideon bellum a vobis susceptu m crediderim: absi t, abestque is haec a vobis, etiam apud seras gentes damnata inlitim manitas. Vos autem nihil tam imputare diis immor-- talibus audio, quam quod favorem illorum iiistis is tantummodo piisque bellis suscipiendis mereamini; D neque adversus homines alia ulla re magis gloriari,

a quam quod metuendi Debellibus, iideitUIue suppli-ra cibus mites estis: uiuntque, vobis haud pauciores Gooale

283쪽

. Populos aequitatis vestrae mansuetudine inductostra quam armis coactos obedire. Quo in numero siis Lusitanos etiam habere visum erit, operam dabi- a mus ut vestra lenitate nequaquam indigni habe

' XVII. Ad ea Servilius de consilii sententia haecis serme respondit: α Non est nova haec, quam nungra attulistis, oratio, Lusitani. olim iam et postulatisu pacem, quasi belli taederet et bellum geritis , n quasi poeniteret quietis. Toties imperatores nostri

icerunt cum orantibus foedus: nec unquam satis Derta pactorum apud vos fides fuit. Sed priora mi, a tantur: nec cum fratre meo foedus initum memorari a attinet, quod senatus irritum esse Censuit. Neque D Ego ut ea de re disceptarem vobiscum, sed ut vira armisque ad satisfaciendum de iniuriis cogerem , . in provinciam veni. Quapropter in veteri pertinaciari manentes omni clade belli Ι'ersequi certum est, is nec ante finem imponere Iabori, quam dignam rinis mani nominis maiestate ultionem a vobis exegerim. XVIII. . Quod si vere consiliorum Poeni tui, Di is straque vos obniti decreto dOOrum, qui penes rOra manos imperium terrarum gentiumque esse volue is runt, agnoscitis; non ita sum sanguinis vestri cum pidus, ut in amicitiam vos recipere nolim, dum a imperata prompto iaciatis. Sed quia multas hisis annis civitates a societate nostra Viriathias abstr M xit, illarumcyae principes, quorum proditione pa-33 trata res est, secum in honore habet, illos anto is omnia dedi necessum est. Haec erit sponsio Pacis, a quae deinde vobis haud gravate . nec malis condi-- licini hiis dabitur. Quamquam enim capta egregiara urbe, vustulis alii tot liopulis . Voctonii indue et D Gulluccoruin sic acci Sis xjribus, ut non sint tam cito

284쪽

ID. FRElNSII E M l SVI PI.ΕΜ. is reparaturi, quantum obis decesserit non sim ne- is scius, non sic amabo victoriam, ut odisse videar, pacem. Quod si vero parcere illis potius, quovum is deditio poscitur , quam vobis ipsis voletis, ad meis venire legatos Postea veto: Parate vos ad bellum, is sortem, quam armorum sortuna dederit, habituri. . XIX. Viriathus, quum ante Omnia principes civi tatuin, qui a Romanis ud ipsum desecissent, posti Iari videret, partem eorum , inter quos et weerum

suum, proprii agminis ductorem, interfecit, alios

consuli tradidit; quorum Omnium amΡutatae manus sunt: nec per ipsum stabat, quo minus solida pax conveniret, nisi quod arma petebantur: haec tradere neque ipse, ne Irie qui Cum eo erunt, SuStinuere. Ita renovato bello, quum vicina inter se Castra haberent, et consul omni conatu bellum finire contenderet,

minus aliquanto hostem , quam so SuoSque , satiga-hat. Vnde primum indignatio et Odium consulis, mox etiam periculosa ipsi seditio in castris exstitit. Dum et superbo imperio Ceterum exercitum, duriore equiates habebat.

XX. Vnde, quum Doetu multorum saepe conviciis Proscinderetur, neque deprehendere certos auctores Posset, iratus universis, quod ex eo utique corpore contumeliosos istos esse autumabat, praecepit aliquando , ut duarum legionum equites erant omnino sexcenti transmisso, qui castra praeterfluebas, amne, ad montes Viriatho insessos, cum solis a sonsius L gnarum proficiscerent r. Quum res manifestissimi perieuli videretur, legati tribuniqueiCaepionem ora ere,

ut ne tantum numerum honestissimorum cisium im perniciem ceriram mitteres. Inter haec equites, qui paulis-

285쪽

Per responsum consulis exspectaverant, Ρostquam obstinatum audivere, ni ipsi rogarent, mortem levius supplicium rati, ut imperatum fuerat, ad montes Conten erunt. Ivit una sociorum equitatus, aliique voluntarii, clamitantes, indignum esse, si Io resissimi uiri tanto in discrimine destimantur. 3XXI. Ita validior effecta manus, quam aut Iacessere auderet hostis, aut obterere sacile posset: caesique lignorum fasces reserebantur. Inter redeundum, quum surentes ira plerique consulis iniquum imρersiam conviciis et querelis traducerent, exorta VOX a Pameis, Statim excepta probataque est communiter, es gnum esse signis sic petilis uri, qui talia is rasset. Igitur protinus ad tentorium consulis itur: struos lignorum cum tumultu et minis circumponuntur: et nisi ardentibus vindictae cupiditate animis velox fuga tutaeque latebrae destinatam victimam eripuissent, a suis militibus, suis in castris, romanus imp rator, inaudito temporibus omnibus exemplo, fuisset

concrematus.

XXII. Id periculum, et quod Viriathus aliter vinci

non posse Videbatur, animum aperuit ignobili consilio , ut Piosdam amicorum Viriathi pecunia et spe impunitatis ad ducem per insidias tollendum corrumperet. Audacem quendam et Ditalconem, cumqucthis Ilinurum missitare ad consulem Viriathus solebat, de conditionibus pacis acturos: ii hoc modo destin tum scelus perfecere. Parcissimus somni Viriathus, Iaboribus aut curis diurnum pariter nocturnumque tempus extrahebat: plerumque, ubi soporem extorsisset lassitudo, cubabat armatus, ut, simul evigilas-

286쪽

set, agen is, quae se offerrent, rebus nulla mora iniiceretur: nihil igitur vetabat, quin amicis etiam nil quiescentem aditus esset. Hac occasione proditores usi, quum Per causam Subiti negotii tentorium eius ininavissent, dormientem in armis, iugulo, quod solum patebat, hausto, interficiunt: egressique nemine

sentiente, quod sine voce aut strepitu caedem vulnus opportunum peregerat, ad Caepionem transfugiunt, posito sacto praemium navatae operae Postulantes Caepio concessis, quae hactenus obtinuissent, de cetero senatus iacturium esse UOriere, respondit: imp ratorem enim a miluctus suis intrasci, Romanis nunquam placuisse.

XXIV. Hic finis Viriathi fuit: cuius interitum quum

numero et side praecellentcs auctores consilio Caepionis adscripserint, alios sequi DoIui, qui sequentis anni consuli Popillio facti huius ambiguam laudem

transcripserunt. At in exercitu I i Piathi, quum inulta iam luce nondum dux Conspi Ceretur, primo rem insolitam omnes admirari, mox cognita Causa gemitu luctuque complere castra , nunc illius dolere vicem , nunc miserari suam, quibus in tuli periculo tantus invidia deorum ablatus in meruior osset. Augebat dolorem nova rabies, quod auctores lacinoris Rustra requirentibus, ne ultionis quidem relictum solatium erat. Quod unum Poterant, cadaver interempti, Pretiosissimo cum cultu sublimi rogo impositum, muItis super hoc caesis victimis, combusserunt.. XXIV. Inde peditum cohortes equituinque alae, barbaro more laudes defuncti celebrantes, circa bustum decurrobant; nec ante discessum est, quam ignis prorsus exstingueretur. Magnifico deinde Lu-

287쪽

nnulo cIneribus reconditis, ducenta gladiatorum p ria dederunt, eximiam viri virtutem eviso studio h norantes. Fuit enim haud dubie sicut in certando sortissimo mi Iiti, sic in providendo sagacissimo cuique imperatori comparandus: quodque bonis etiam ducibus haud perpetuum est, toto imperii sui temporehcnevolentia omnium militum, et amore singulari usus est: quem moderatione beneficiisque provocabat, virili praedae parte contentus, quum Semper exercitus ilise ampliorem Capere iuberet; atque hinc etiam multa praciniis meritorum aut necessitatibus inopum decerpens. Praeter haec cibi vinique parcimonia viro incredibilis suerat: neque plus aut Somno, aut cuiquam generi voluptatum, indulgebat. Quantus autem illo vir fuerit, ex ipsis rerum argumentis Promptum est colligero. Nam continuis contra Bomanos quatuordecim annorum bellis, quorum amplius decem totius seme Lusitaniao imperatorem egit,

non modo concordes inter se et adversus ducem copias continuit; sed etiam ab hostibus propemodum

invictas praestitit: consilio Conatuque, et tantum non successu, ΗiSpaniae Contra romanam potentiam assertor; votique suturus compos, se paulo infirmiorcs hostos, et firmiores amicos habuisset. XXV. Magnitudinem illius illustrarunt etiam Sequentias quoniam orbata incomparabili ductore Iu- si tana res e vestigio est pessumdata: quum enim ab exercitu Taulanias quidam creatus imperator, ad Saguntum oppugnandam se contulisset, reputius inde mox circa Baetin iluvium, dum transire amnem C

288쪽

natur, a Caepione superveniente in lantum defatiga. tus est, ut se Pie et exercitum, quibus victori placeret conditionibus, dedere cogeretur. Humaniter usus est Caepio deditis, exarmatosque, ne iterum ad latrocinia per inopiam prolaberentur, in agro satis amplo, et commoda ad habitandum urbe, collocavit.

Hunc exitum Viriathiel belli formidabiles diu motus

habuere. Quorum ut finis gratissimus senatu populoque erat, ita, qua perventum ad illum suerat, via displicebat: ne sae triumphum ex eo bello decernere senatus voluit; cuius Victoria, quod empta fuisset, magis erubescendum Populo romano, quam gloriandum , iudicabat. XXVI. Erat omnino cursus ille temporum, quo nihil ex Hispania satis gratum accideret civitati: neque bellum ex commodo reipublicae erat, neque Pax ex dignitate: iam etiam victoriae ipsius taedebat. Auxit indignationem hominum de Q. Pompeio sequior fama, qui, Lanciensium urbe diruta, iterum Numantiam assedit, et temere susceptum consilium de si vio, qui numantinum agrum rigat, in messem eorum immittendo, quo fame domari civitas posset, Post maximas dissicultates postremo quidem exsequutus est, sed nullo neque suo commodo, neque hostium detrimento; cpium ipse interim crebra et acerba Pateretur. Quippe Numantini militibus in opere occupatis saepe se inserebant tacito agmine, quo nec Opinantes impensius turbarent; exibantque tam validae ab oppido manus, ut etiam qui a castris romanis auxiliatum suis venerant, repellerentur: quod quum saepius accidisset, Vix quisquam munimentis audebat cxcedere. Praeterea frumentationes essiciebaut peri-

289쪽

culi plenas; multique per eam Camum castris egressi, cum tribuno militum Oppio, sunt ab hoste interfecti; iterumque alia in parte, eorum, qui fossam ducebant, subito hostium incursu quadringenti, atque inter hos praesectus, OpPreSSi. XXVII. Dum ista maxime geruntur, adsuerunt a senatu delecti, cum exercitu tironum, ut, quae Sextum iam annum sub signis fuerant, legiones deducerentur. Consul, quamquam novo militi confidere minime Poterat, tamen eluendae ignominiae cupidus,

simul ut ad labores belli exercitum duraret, hiemem sub tentoriis agere instituit. Ibi per frigus hibernum,

quum parum assueta illis aquis caeloque corpora sub dio agerent, morbo tentata sunt castra, et Pars aliqua militum ventris torminibus interiit. Μaior mox ab hoste clades fuit, nunquam agnibus ad struendas insidias Numantinis. Noverant, ad convehendum in castra frumentum multas cohortes exivisse: igitur non longe a castris manu valida occultata, quidlim propius suggressi, Velitari cum stationibus coepere; donec Romani, hostium insultum non serentes, consertim munimentis proruperunt. XXVIII. Ibi consuretentibus insidiis circumventi plurimos militum , et quosdam egregios clarosque viros amisere: neque hic stetit damnum; sed etiam commeatum advehentibus obviam . profecti hostes, magnam eorum Partem occiderunt. His incommodis

depulsus institui a Pompeius, roli quam liternem sub tectis agere decrevit, distributi per oppida cohortibus, Curaque praediorum inter legatos, qui Roma venerunt, divisa. Quod autem ob rein mule gestam

290쪽

silc eswrem venturum rebatur, unaque indiciam et a usatores metuebat . clam ad Numantinos misit.

qui ad pacem Petendam eos hortarentur, aequiSsi marum conditionum spe ostensa: qui et ipsi, quamquam debellare Pompeium facile videretur, tamen multos alios duces cxexcitusque Romanis Superesse reputantes, ad haec bello sessi, multis sortissimis civibus amissis, et ad magnam annonae difficultatem redacti, quod ageae tam diu coli non minerat . cupide. quod Osserebatur, accepere. Missis deinde legatis

quum Pro concione consul respondisset, non alia sed na maiestate PVuli romian Oedera nosse. quum usin ius Potestiatemque eius se Utique Omnia Numantini dedante secreto Cum iis, quid esset acturus, Composuit. Summa colloquii quae suerit, res ipsae docuere: captivos persi agasque dilidere Numantini, miseruntque obsides. XXIX. Pacta erant et lesenta triginta argenti: EO-Tum rePraesentatu Pars est; partim in diem di Iata solutio. Interea successor Pompeio M. Popillitis Laenas venit, qui cum Cn. Calpurnio Pisone consulatum ae- coperat. Ibi I'ompeius, metu belli iam exsolutus, quum reliquam Numantini pecuniam offerrent, negat, sibi quid si iam de pace conventum: ipsis contra deos hominesque, nam Senatores quidam, equitum Ρraesecti, ac tribuni militum negotio interfuerant, testes invocantibus, consul Romam eos ire iussit, coram Senatu cum Pompeio disceptaturos : ipse, quia induciae cum Numantinis manebant, donec senatus de Pompeiana pace statuisset, per quietem, aut leves

cxpeditiones in Lusonas vicinos Νumantinis, et si minis Tagi sontibus, moverat annum exegit.

SEARCH

MENU NAVIGATION