Titi Livii Patavini Opera quae exstant omnia ex recensione G. Alex. Ruperti cum supplementis Freinshemii. Tomus primus decimus quartus

발행: 1825년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

direptae sunt. Ex captivis etiam ad quingentos suinplicio capitis affecti: novem millia quingentos proconsul sub corona vendidit. XXXVIII. In Vrbe interea P. Scaevesa tribunus

plebis de iudicio L. Hostilii Tubuli ad populum tulit,

qui proXimo anno praetor quaestionem de sicariis exercuerat , homo pudoris ita profligati, ut palam et aperte pecuniam ob rem iudicandam cepisse diceretur: Recepta rogatione, Senatus quaestionem Cn. Servilio Caepioni consuli mandavit: qua re intellecta, reus ,

quum manifestissimo crimine teneretur, non eXSpe-.ctato iudicio, disparuit. Interesse tamen publici exempli visum, ne homo ex omni memoria sceleratissimus et audacissimus, tam Ievi poena defungeretur. Itaque revocari ab exsilio ad causam dicendam placuit. Sed ille , qui nullum alium eVentum Sperare Poterat,

quam ut in carcere necaretur, Veneno epoto necem

Ρroperavit. XXXIX. Sub haec tempora, ne tantummodo armis praestare ceteras gentes Romani crederentur, ingenio tardiores, quum alia se studia erexere, tum etiam historia scribi accuratius coepit: hactenus enim qui ei admoverant manum, breviter exposuisse res contenti, annalibus simili Ora Scripserant. Necyae tamen adhuc latini sermonis ea copia et Venustas esse putabatur, ut eiusmodi operibus dignitate et gratia responderet: multique res romanas Graecorum lingua tradiderunt; ab illis maiestatem, ab hac decorem

272쪽

27 Ο ΙΟ. FREINSH. SVPPL. IN LOC. LIB. LIII LIVIAM Inagis petendum arbitrati: quos inter tum C. Iulius senator fuit, quum etiam A. Postumius idem tentaret;

quos deinde P. Rutilius, L. Lucullus, et alii pleriquo

sunt imitati. Diuiligod by Corale

273쪽

LIVIANORUM

LIBER XIX.

Q. Pompeius consul in Hispania Termestinos subegite eum eisdem et Numantinis pacem ab infirmitate secit. Lustrum a censoribus conditum est. Censa civium capita trecenta viginti ocis millia trecenta quadraginta duo. Quum Macedonum legati conquestum de D. Iunio Silano praetore venissent, quod aeceptis pecuniis provinciam spoliasset, et senatus de querelis eorum vellet Cognoscere, T. Manlius Torquatus, pater Si- Iani , petiit, impetravitque, ut sibi cognitio mandaretur: et, domi causa cognita, filium condemnavit, abdicavitque; ac ne funeri quidem eius quum suspendio vitam finisset intersuit; sedens ille domi potestatem eonsultantibus ex instituto feeiu Q. Fabius Proconsul rubus in Hispania prospere gestis labem imposuit, Pace cum I iriatho acquis conditionibus iacta. Viriathus a proditoribus, coasilio Servilii Caepionis, .interfectus est, et ab exercitu suo multum comploratus, ac nobiliter se pultus ἔ vir duxque magnus, et per quatuordecim unum squibus cum Romanis bellum gessit, licquentius superior.

I. In Hispania quum grave molestumque Pomanae civitati per aliquot annos bellum fuisset, intoler bilior pax excepit. Nam ct AP vacci prius ab instituendo Medore reSiliuPhint; et Postea pacem, geminis

274쪽

IO. FREINSHEMII SUPPLEMQ2, 7 acum hostibus pqctam, neutrubi Tatam senatus esse voluit. Q. Pompeius consul, quum primo vere inprovinciam venissbi, exercitum accepit genere numeroque cuilibet bello parem. Triginta millia peditum erant, equitum duo, sub aliquot imperatoribus, et novissime sub Q. Macedonico praestantissimo , ad Omnia armorum munia diligentissime exercitata iu

ventus.

II. Neque tamen perinde fortuna belli se dedit.

Quum enim principio magna spes paeis et victoriae fuisset, Parvo momento Sors omnia retroegit. Territi tanto belli apparatu Arvacci , legatis ad consulem missis, eas in conditiones laedus impetraverant, tuce die utramque urbem, Termestinam, Numantinamque, in fidem populi romani dederent: obsides trecentos, saga nouem millis, coria tria millia , equos belliores octingentos, arma Omnia traderent: haec ubi jecissent, socii ac amici haberentur. Quum dies venisset, ceteracsaidem prompte alacriterque sunt iactitata: ubi ad arma tradenda ventum , inter homines bellicosos virilis fremitus oriri, animique a turpitudine praesenti ad pristinae libertatis decus , pudore accendi. Igitur sese mutuo respicientes interrogabant, idnefacinoris subire piri Possent, ut arma viris detrahi patiantur tneque virorum modo hi questus erant: Pucri quoque ac mulieres negabant, sibi Pro patribus aut maritia futtios, qui tantum decoris arisiissent. Itaque consensu retentis armis, Mi - Posius, gruam haeo , Omissuros

esse, confirmarunt.

ΙΙΙ. Consul, his cognitis, castra iuxta Numantiam ponit. Ea in obsidione, quum per absentiam consulis,

275쪽

equites incaute transcurrentes excepti ab hostἱhus essent, in planitie quadam instruit aciem, de summa rerum dimicaturus. Descenderunt eodem et Numam tini: at, quum iniquior pugnae futura conditio vid .retur nam de millibus virorum decem, quot initio belli Numantia armaverat, magnam partem tot Ce tamina absumpserant , paulatim se subducentes, sina detrimento intra munimenta refugerunt. POm ius, dissicultate Iocorum et quotidianis velitationibus sa-.tigatus, quum a multo paucioribus carpi suas copias nullo operae pretio videret, Termantiam faciliorem oppugnantibus lare ratus , eo transduxit exercitum. Sed et ibi neque mollior hostis, neque laventior sortuna inventa, eodem die tribus incommodis acceptis: nam et pugna amissi milites septingenti fuerant; et tribunus militum, qui commeatum in castra advehebat, repulsus ;. et quum ira ac cupiditato ultionis fervidius iustitisset, protrusis ad praecipitia loca Romanorum ordinibus, multi pedites equitesque cum ipsis equis, Per praecipitia devoIuti, perierunt. Tenebrae intervenientes magis periculum, quam periculi

opinionem distulere : totaque nox in armis exacta est. Tv. Neque secus, atque coniecerant, cum luce simul hostes assuere: is quoque dies totus certando Consumptus, et neutro inclinante victoria, Proelium nox diremit. Acrior tamen, ut in angustiore numero,

damni sensus Termestinis suit: quo prope ultimam desperationem adacti sunt. Inde Pompeius ad parvum oppidum Maliam movit. Sed Malienses, occiso Praesidio Numantinorum , locum Pompeio tradiderunt. Ble, armis obsidibusque acceptis, in Sedetaniam per-

Valesium

276쪽

rexit, ut eam regionem ab incursionibus Tamini cit-Hisdam, latronum ducis, liberaret. Ibi selix expeditio fuit: multi latrones occisi, multi capti. Sed tanta fuit hominum seritas , ut servitutem nemo serret: alii s metipsos , usitato gentibus illis facinore , alii emptores occiderent; quidam, dum trasportantur, navibus perseratis , seque, et ceteros Profundo mergerent. At Pompeius urbem , quam Lanci vocant, haud Proeul Maliacis, quum obsidere esset aggreM , Numantini vicinis auxilium iuvenes quadringentos noctu submiserunt. Hos illi primum servatores suos appel- Iantes , donisquo prosequentes, summa laetitia exce-Pere: paucos Post dies, quum vehementius instaret hostis, de exitu rei dubitare coeperunt, missisque Iegatis, urbem dedituros dicere, corporibus salvis. V. Negabat consul , ullam deditionis, nisi tradius prius Numantinis, conditionem esse. Quod quum inhumanum factu et laedum ad famam Videretur, omnia potius experiri, quam bene de se meritos ad exitium dedere, decreverunt. Mox ubi spes omnis salutis quotidie magis magisque decedebat, inque

oculis extrema omnia erant, legatos ad consulem Secreto mittunt , adiorum Potius exitio , quam suo , UM ritati illius satisfacturos esse, nuntiantes. Non fefellit perfidia sociorum Numantinos: qui, PriuSquam DCCiderentur, vindicta se satiaturi, noctu imPressionem in Lancienses iaciunt, magnumque Eorum numerum occidunt. Concumtur et ab oppidanis ad opprimendos hospites; magnoque cum clamore certamen atrox ConSeritur. Consul, causae non ignarus, inter eum tumutium scalas γρlisuri moenιbus, iubet; transcensisque iis, oppido politur: cives ad unum omnes intorsicit: Numantinis, qui ad ducentos supererant,

abeundi ad suos facit potestatuni; sive virtutis indis

277쪽

N l. C. Ian. MV I. Vin Ni 2 5gne circumventae sortem misertus, sive ut invictam

armis civitatem, ad minani imperii patientiam, ten, latis exemplo sollicitaret. Q. Eo tempore P. Africanus et L. Achaicus varia et inter ipsos ratione, et apud ceteros fama, censuram exercebant. Erat enim Par hoc censorum, plane diversis inter se moribus: quum alter intentus, et rigidus ossicii exactor, nullius rei cuiquam gratiam saceret; sed multorum ex Senatu, multorum ex eque stri ordine, de plebe autem longe plurimorum vitas exacta diligentia expenderet: Mummius Contra nequctipse notaret quemquam, et notatos a collega, quoa posset, ignominiae eximeret. Vnde parum concors ea censura fuit: et Scipio, quum Herculis aedem dedicaret , non vocato ad epulum collega, sermonibus hominum est reprehensus. Ita nullius aut virtus tanta , aut dignitas est, quin iudiciis etiam longe inso Horum sit obnoxius ; vulgoque homines etiam de suis

censoribus censuram ngunt.

m. At Scipio ingenii pariter animique non egens, partim sacetiis discutiebat notandorum querelas, Pa tim severis vocibus rotundebat. Neque de tanto viro etiam leviora referri indignum aut inutilo Polybius iudicat; quia et olitimorum artificum, licet minutio. ra , signa admiramur. Igitur quum tribu moveret quendam qui, sub patre Paulo ordines ducens, Proelio non interfuerat, interrogaretque ille, cuir notare in turr , quicustoduae causa remansisset in castris p respondit : Non amo nimi m diligentes. Equum ademit adolescenti , qui in obsidione Carthaginis, lauto convu

278쪽

vio diripiendam, sub figura et nomine urbis, placentam Proposuerat; quaerentique causam, quia, inquit, me Prior Carthaginem dis*uisti. VIII. Idem in equitum censu C. Licinium sacerdotem videns accedere, clara Voce testatus est, se scire, periurium a sacerdote factum: seq- seste usurum esse, quisquis eo nomine sacerdotem esset accusaturus.

Quum autem omnes tacerent, Tradus equum, inquit, C. Licini: non enim Possum idem et accusatoris i lare picem, es iudicis. Ceterum Censu Persecto , lustrum condidere censor . Id septimum atque quinquagesimum miti Censa sunt civium romanorum Capita trecenta viginti octo millia, trecenta quadraginta duo. Inter condendam lustrum, quum ex publicis tabulis scriba solemne precationis carmen censoribus praeiret, quo dii immortales, ut res populi romarii meliores, Ni resquefacerent, rogabantur: ibi Scipio, Getis, inquit, bonae ac ma aE sunt: itaque Precor, ut e dem in statu Per eluo sement. Atque protinus ad hane formulam emendari in tabulis carmen iussit: neque posteri mutaVere. IX. Censurae publicae non minus Severe Patriam Potestatem exercitam nam et temporibus haec coniuncta suere) subiiciam. Macedonum legati de D. I nio Silano querebantur, quod, q-m praetorio imperio

Macedoniam obtineret, pecuniis accePlis prouinciram voliasset. Eam cognitionem quum SuscipCre Senatus

vellet, Τ. Manlius Torquatus, Silani pater, impetr vit , ne quid eo in negotio constitueretur, priusquam ipse Causam cognovisset. Id vim summae dignitatis somnisque publici ac privati iuris peritissumo, lubenter

279쪽

concessum. Itaque domi suae, cognitione instituta audiviti accusatores . audivit defensiones rei; testes utrinque productos diligentissime examinavit. Id quum triduo continuo secisset. ictolio die pronuntiavit, retim jecisse Dideri, ei in conspectum suum venire vetuit. Non tulit ignominiae dolorem iuvenis. suspendioque linivit vitam: adeo ni illa commiseratione Parentis. ut neque sun eri interesset, et de iure consulentibus domi sedens, ut solebat, res Ponderet.

X. At in ulteriore Hispania Q. Fabius Servilianus Bacciam urbem, obsidione Virinthi liberatam, in deditionem accepit. Accessero multa castella, et quidam Praedonum ductor Connobas: qui quum eius Potestati se permisisset. huic soli pepercit proconsul; sed eorum, qui cum illo suerant erant autem magnam Partem transfugae, qui ex praesidiis romanis ad latrones se receperunt dextras amputavit. Id Vero , Iicet adversus tale genus hominum nihil nimium aut atrox habetur, tamen quia non tam bello capti, quam in fidem dediti fueratit, crudelius, quum Pro mun- suetudine aut populi romani, aut ilisi iis imperatoris visum. Inde ΕPisan in i uetus exerCitus : on Iue urbs, quum portus Venientibus clauSi .set, operibus est circumdata.

M. Quae, dum sunt, Viriathus, qui per noctem

in oppidum ignorantibus Romanis venerat, crim luce ETum Pit; eos. Iui in opere erant, proiectis dolabris et ligonibus fugam inire cogit, ceterum quoque OxCrcituin subsidio suis venientem lii Ostigat. Ventuin Plane ad ea loca orat, unde disicitis exercitui receptus

280쪽

2-8 ID. FREI RI EMII SUPPLEM. esset; quod sortunae munus Viriathus, ut erat suturi non improvidus aestimator, non victoriae, magis ad incendendum bellum quam siniendum Valiturae, sed perpetuae pacis Occasionem sacere maluit. cimvenit, tu pax amicitiaqueρνuti ror ino, ac Viriatho Lusitanisque esset: virique, quibus in praesentia sius, iisdem in posterum possiderent. Id foedus , quamquam parum honestum nomini romano, rerumque hactenusu Serviliano gestarum macula turpis haberetur, a P pulo tamen taedio diuturni belli acceptum est. In eo statu res Hispaniae erant, Pium C. Laelius Sapiens , Q. Servilius Caepio consulatum inivere. XII. Prodigii loco tum acceptum, quod Siciliae mons Aetna copiosum ignem evomuerat; idque postquam maioribus hostiis Iuadraginta procuratum est, alteri consulum ulterior Hispania provincia decreta: Q. Pompeio prorogatum in Citeriore imperium est:

datumque senatoribus quibusdam negotium, ut novum exercitum ex tironibus Conscriptum ad eum adducerent , quo proconsul ad id bellum, unaque consultoribus iis, qui adduxissent, uteretur. Postquam in provinciam Caepio venit nam huic ulterior Hispania evenerat , Iiteras ad senatum de foedere, quod frater eius Q. Fabius cum Viriatho icerat, de- , dit: Indignum id maiestie princ*is populi indera e

missum, ut quantum dissimulanter sacero posset, Viriatho noceret. Vt vero rationem illam nullam esse consul rescripsit, quae tantumdem inuidiae, quam si Palam foedus rumperetur, mulio minus commodorum, esset aliarum; continuis eius literis expugnati Patres pacem imitam rideri decreverunt, hostes aperto bello prosequendi potestate consuli iacta.

Diuiti su by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION