장음표시 사용
181쪽
Issu ITICA . 16' citetis loquitur Augustinus, indeque non effici ut i sum corpus eodem momento pluribus locis fissatatur. Denique Augustinus lib.de Cura pro mortuis cap. l6. proponit quaestionem trii quum in diuei sis locis simul fiant miracula ad memorias aliςuius martyris,sit ipse martyr praesens Uno tempor tam multis locis,an ilia fiant ministerio Angesorum increspondet,quaestionem esse supra ingenij vires. Ita est sanc, inquam, mouit eam quaestionem Augustiunus: sed indeterminatam reliquit: ideoque neutris fauet. Est vero quod nonullam suspicemur nostr ' rum hominum temeritat qui suo freti iudicio , id definire audeant, quod Augustinus tantus Vir, MLoscebat excedere sui vires ingenij. At, inquitellarminus, ex eo intelligimus, non existimasse
Augustinu impossibile esse, ut una res sit in diue sis locis, alioqui non dubitasset,sed aperte dixisset
implicare contradictionem. Imo Vero,inoua, Mapparet Augustinu no credidisse esse possibile tuana res sit in diuersis locis alioqui n5 reliquisset Ἀ- certa quaestionem, sed definisset, eo fietus, quod sciret eosdem sanctos ubique smul esse posse. a
Quartum argumentum sumitur ab exemplis Dei & animae rationalis. Deus enim eu sit rea una.& simplicissima, atque indivisibilis,lamcn est simul in infinitis locis: est enim praesens totus Deus
omnibus rebus creatis.Pari ratione anima ration
lis tota est in qualibet parte corporis. Respodebo primu de Deo,tu de anima.Deu igitur esse in plurib' simul locis, no satis cosiderate dicituricii nullo modo subiiciatur loco, eo ipso quod sit in solis essentiae. Loci enim h c est essentialis proprietas, Ut
contineat locatu: quu igitur Deus no contineatur , - L q
182쪽
ne in loeo quide esse dici potest. Solemus quidem
in huc modu loqui,Deus est hic,est illic, aut alibi sed Theologii oportuit scire, ho esse improprias
phrasis,quibus per ανθρωποπαθειαν ea Deo tribuuntur, quae nostra sunt potius. Hoc igitur affero nullum esse sani eerebri indicium in eo qui cocludat, Deus est ubique: Ergo unum corpus esse potest in pluribus locis. Contra potius, quando Deum esse in pluribus locis eam ob causain solemus dicere, quia sit ubique t haec autem caussa in corporibus ἰnulla sit,ergo ne dici quidem debuit,unum corpus esse in pluribus locis.Praeterea, quum Deum dicimus,hic esse,& illic,& alibi,non esse eos locos varios, habitaeratione ipsius Dei,sed nostri potius sieloquentium. Nostra autem hic quaestio,varios locos considerat,ipsius corporis respectu.Equide nihil erit absurdi, si ide corpus dicas esse ad dextra huius, di ad si istram illius t esse sub coelo,& supra
terram, quae totidem sunt loci disserentum sed id- ipsem corpus propterea esse in pluribusΘlocis, hemo dixerit, tantum eum locum,in quo est,Varie considerari. Valde igitur absurde colligitur,vnum idemque corpus esse in variis locis , habita eiusdem corporis ratione,quia Deus dicatur esse in
variis locis habita ratione rerum creatarum. Denique quod non obstent varii loci quominus unus idemque sit Deus, id inde fit, quia inter eos locos, suae interiecta sunt spatia Deo non sunt vacua: At in hae quaestione se corpus in pluribus locis esse supponimus, ut non sit in intermedia distantia: Exempli gratia, sic corpus Christi ab aduersariis consideratur in duobus altaribus eiusdem templi in quibus est Eucharistia, ut non si in tertio inter-
183쪽
medio si quod est in quo ea non sit: proinde non
sequitur, ut aeque possit corpus suam Vnitate conseruare in pluiibus locis, ac Deitas, cum ratio sit prorsus diuersa. De anima similiter disputo, auadacissimam esse hanc argumentationem , Anima est tota in singulis partibus corporis: ergo corpus potest esse in pluribus locis: nulla enim cst ante cedentis particula quae congruat consequenti.Augustinus siue is potius est Fulgctius de fide ad Petrum c. 3. testatur, non sic datum csse corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt. Et contra Epist. fund. c. 16. Omnino non potest esse aliquod cor pus, siue coeleste, siue terrestre, siue aereum, siuchumidum, quod non minus si in parte qua in toto : neque ullo modo possit in loco huius partis simul habere aliam partem: sed aliud hic & aliud a
libi habens per quaelibet spatia locorii distanti &diuidua,vel potius ut ita dicam, sectili mole diste
ditur. Anim g vero natura,etiam si non illa eius potentia considerctur qua intelligit veritatu, sed illa inferior,qua cotinet corpus, & sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorii spatiis aliqua moliedi studi.Hse Augustinus: unde quis no videt facile cotra potius concludendii fuisse Bullarmino, quia nullo modo corpus possit esse totum in qualibet Parte,ideo ne esse quidem posse in pluribus locis3 Praeterea,assero ne id quide, quod totu est in qualibet sui parte, esse in pluribus simul locis. Est ς-nim id uniuersale omnibus spiritibus, ut ne in varia mebra se centur aut partes , & tamen Didymus sic loquitur in lib. de Spir. Sancto. Angelus qui aderat,verbi gratia,Apostolo in Asia orati, non poterat simul eod e tepore adesse aliis in coetcris nivi i
184쪽
partibus costitutis.Basilius etiam lib. de Spir.sanc diserto asserit omnes alias virtutes praeter Spiritum Sanctum loco circunscribi: Angelumque qui adflabat Cornelio, negat suisse in eodem loco, bi erat cum assisteret Philippo: eumve qui Zacha xiam allocutus cst desuper altare , eodem tem pore locum suum impleuisse in coelo. ConcH-do igitur in hunc modum : Si ne ipsa quidem, quae sunt tota in singulis partibus , possunt λmul esse in pluribus locis, certe multo minus ea, quibus id nullo modo competit , id est,co
Quintum argumentum sumitur a mystcriis nostrae fidei, vel difficilioribus, vel aeque dissicilibus. Primum est Trinitatis; alterum incarnationis:tertium resurrectionis: quartum creationis &anni hi lationis : quintum sternitatis. Respondeo, non sequi quia haec crededa sint, ideo credendum etiam esse, unum corpus esse posse in pluribus lo-icis : tum quia plus non efficit minus: neque enim si homini Dcus rationem concessit , ideo etiam alas:tu in quia haec mysteria & diserte traduntur inscriptura,& non implicant contradictionem: hoc vero nec docctur in Scriptura, & implicat c5tr dictionem. Sextum argumentum Potest unus locus capere duo corpora sibi adaequata simili: ergo po-tcrit etiam unum corpus replere duo loca. Respondeo & antecedens esse salsum, & consequentiam ineptam. De antecedenti non dicam plura: sed cosequetiam inde doceo esie nullam,quia duo spiritus cum possint esse in uno loco, non possunt tamen esse in pluribus locis. Ad hanc rem ita Lombar-
185쪽
Lombardus lib. I. d.s7.Sunt qui dicunt nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco , ab omni spiritu locum uniuersaliter remouere volentes ruoniam secundum dimentionem tantu & circun-criptionem locu constare asserunt:atque id solum esse locale,vel in loco esse dictit quod di mesonem recipit,& distantia in loco facit.Sed ut supra diximus, dupliciter dicitur esse res localis, vel circun- scriptibilis:scilicet vel quia dimensione recipit &distantia facit,vel quia loci termino definitur: quo
ru Vtrunque couenit corporeae creaturae, alter u Ve
ro tantu spirituali.Na ut supra diximus,corporalisereatura ita est localis vel circunscriptibilis, quod dcterminatur desinitione loci ,& quod dimensione recipiens distantia facit: spiritualis vero latum desinitione loci cocluditur,quii ita sit alicubi quodno alibi: sed nec dimesione recipit, nec distantiam in loco facit: quia si multi esset spiritus hic, non eo Coagustarent loci quo minus de corporibus cotineret.Hic ille: quq cum ita sint, quis no videt iam consequentiae absurditate'Sane enim si ne spiritus quidem qui eo de loco plures sunt,n5 possunt esse in pluribus locis,quomodo poterit corpus potius Atque ea sunt omnia Bellarmini argumenta aduersus prima thesin.Si plura haberet,no dissimula-xem:& tu ipse Gautiere,s alia habes, mihique suggeris, potius qua apud plebem 'declamas,conabor 1atisfacere. De secunda Thesi, quae asserit corporis Christi veritatem, non puto multa mihi facienda verbara tuis enim nondum vidi negatam. Tantum relege paucos locos ex puriori antiquitate a me selectos, ut scias iam olim easdem ex ea doctrina conclusiones deductas,quas nos hodie vobis obi
186쪽
cimus. August.de Eff. divin. Eundem Dei filium secundum substantiam diuinitatis suae inuisibilem,&incorporeum,& immortalem,atque incircumscri pium,sicut & Patrem & Spiritum sanctum, nos credere & confitcri oportet.Iuxta humanitatem vero, visibilem, corporcum,localem,atque omnia membra humana veraciter habentem,credere conuenit& confiteri. Quoniam sicut eundem Dei filium &redemptorem nostrum secundum diuinitatem inuisibilem & incorporeum , sicut & Patrem & Spiritum sanctum non credere, impium est: ita eunedem Dei filium in homine assumpto, vis bilem, corporeum, atque localem post resurrectionem non credere & profiteri, prophanum est. Et Epist. 37. Christum Dominum nostrum unigenitum ne dubites esse in loco aliquo coeli, propter veri comporis modum. In Ioan . tract. 78. Ibat per id, quod homo erat: manebat per id, quod Deus erat: ibat per id, quod vn o loco erat: manebat per id, quod ubique erat Fulgentius ad Thrasimundum regem lib.2. cap. . Quomodo ascendit in coelum,nisi quia Iocalis, & verus homo est' Rursus: Vt Christi veri hominis corpus localiter contineri Paulus monstraret Apostolus, ait ad Thessalonicenses: Quo convcrsi estis ad Deum a simulacris, seruire Deo vivo & vero, & exspectare Filium eius de coelis, quem suscitauit a mortuis Iesum. Ergo hoc credidit Antiquitas, Christi corpus quia sit verum, ideo esse etiam post resurrectionem locale, sicut & nostra: quod oppugnatur hodie. Tertia thesis non eget aliis argumentis,cum cocludatur ex praecedetibus. Quare sirem facio,tantisper dum mihi nouam laboris materiam pretbeas: