Theses ex universa theologia quae in regiensi collegio S. I. propugnabuntur 6. kalendas Iulias anno 1855 ..

발행: 1855년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

I REGIENS COLLEGIO S. L

VI KALENDAS IULIAS

. Facta uilibet mane pro lubito Vespere a tertio arguendi potestate.

3쪽

Po,sibilem esse divinam revelationem cum immedia tam , ut

aiunt, tum mediatam irrito prorsus conatu inficiantur increduli. i I. Revelationem autem huiusmodi non modo homini consentaneam esse atque utilissimam, verum etiam moraliter necessariam ex eo luculenter probatur, quod universae ubique gentes revelatione destitutae a vero Dei cultu bonisque moribus perpetuo desciverint, et ratio humana sibi relicta impar fuerit, quae huic te terrimae conditioni suppetiarum satis afferret. ii I. Nec propterea est cur increduli ac nostri aevi rationalistae, nativae humanae rationis indoli vim inferri conclament, adeoque divinam revelationem ceu noxiam atque humanae dignitati indecoram expungere velint. IV. Ut divina revelatio hominibus ea qua par est certitudine probetur, quibusdam notis ac tesseris instructa sit oportet, queis facile ab hominum fraude secerni queat. Hisce porro accensemus imprimis miracula, quorum tum possibilitatem tum ellica iani vindicandam suscipimus.

Alteram aeque certissimam divinae revelationis notam constituit prophetia eventu comprobata. Diuitia i Corale

4쪽

duum vero Christus miraculis et vatie in iis divinam sui

missionem doctrinamque comprobaverit, iure merito inferimus iamdiu datam fuisse hominibus divinam et supernaturalem revelationem.

vII. Quod Christus in mundum invexit coeleste revelationis donum, illud non fortunae temporumque vicibus obnoxium reliquit, sed Ecclesiae a se institutae commisit in sua integritate custodiendum usque ad consummationem saeculi. xl II. Utque iugiter posset acceptum semel evangelicum verbum sanetissime custodire, eximia infallibilitatis praerogativa illam ditavit. ix. Quapropter Ecclesia magisterium, ex quo proxime oritur, ut a veritate aliena numquam sit vel esse queat doctrina, quam integer Christianorum coetus corde credit et ore profitetur, neque subiacet neque potest errori subiacere. Nedum in fallibilitas ecclesiastici magisterii ad universam se porrigit revelationem christianam, sed ipsa quoque complectitur iudicia, quae de orthodoxia vel heterodoxia feruntur tex-

tuum humanorum.

Iure itaque quam qui optimo celegia hane iudicii in fallibilitatem sibi numquam non vindicavit. x II. Nec Iansentanos iuvat controversia de tribus capitulis haec enim quin evertat, luculenter statuit in fallibilitatem magisterii Ecclesiae in diiudicandis factis dogmaticis. Diqiligo b Corale

5쪽

x III. Quum vera Ecclesia ea sit, quam christus instituit suisque promissionibus munivit, Plane constat illam conspicuam esse atque visibilem. x IV. Et quemadmodum hactenus numquam desiit, ita deinceps

futurum numquam est, ut desinat atque deficiat. xV. Nullius vero momenti existimari debent quae Protestantes ad negandam Ecclesiae perennitatem sive ex divinis litteris,

sive ex persecutionum, schismatum arianaeque haereseos historia proferre consueverunt.

xVI. Eeclesia Christi visibilis ac perennis quoad eorpus omnibus Christi fidelibus perfectis iuxta atque imperfectis, neque imperfectis modo, verum etiam malis improbisque coalescit. xVII. Licet autem finaliter omnibus et solis ad gloriam electis

Constet Ecclesia, falsum nihilominus est ad eiusdem animam omnes et solos praedestinatos proprie ac immediate pertinere; ad hanc enim primo et praecipue iusti, altero autem veluti gradui spectant omnes, qui interiori aliquo gratiae dono potiuntur. XVIII.

Adultis qui vel eclesiae suo utique vitio non sese adiungunt, vel ab ipsa rebelles abscedunt, nusquam patere aditus ad salutem potest. Merito proinde aiebat Lactantius lib. v. de vera sapientia e xxx. Ecclesia est fons peritatis, domieuium fidei, templum Dei: quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exireri a spa vitae a salutis aeternas alienus est. xIX. Quum vero procul ab Ecclesia nulla sit salus expectanda, suapte sponte consequitur Christum velle debuisse, ut quibusdam notis ipsa affulgeret, per quas ab omnibus eam inquirentibus certo posset cognosci, atque ab iis societatibus secerni quae iniuria christiano nomine gloriantur. Non sunt tamen

6쪽

huiuscemodi notae, quas adstruunt Protestantes, sincera scili-eet verbi Dei praedicatio et legitinius Sacranientoruim usus. xx. Prineeps Ecclesiae nota est conspicua unitas, qua una est domus, unum regnum, unum ovile una societas in unum Connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgens, quaeque proxime dimanat ex una petra super quam Christus eam superstruxit, ex uno supremo prineipe, pastore et eapita, quod auctoritate a Christo accepta eam regit et moderatur.

x XI. Praefulget secundo sanetitate, quae se prodit tum eximia christianarum virtutum cultura, tum supernis charismatis quihus ad consummationem usque saeculi eminere debet. x XII. Praefulget etiam splendido charactere, quo est diciturque eatholiea, id est eiusmodi, quae omnia tempora complectatur, quaeque communione contineatur simplieiter amphi eomparate vero longe ampliori coetu quovis christiano, qui sibi Ecclesiae

nomen immerito usurpet.

xx III. Altera demum praeclarissima nota ea est, qua Ecclesiam apostolieam confitemur, atque adeo talem, quae ab Apostolis profecta, cum Apostolis rursum interrupta numquam pastorum successione coniungitur. xxlV. Iam vero nullus est christianus coetus a Romani catholieoeommunione divulsus, qui iisdem notis, uti necesse est ac sussicit, insignis appareat. xXV. Uni autem communioni Romani catholisa re ipsa competunt hanc unam igitur utpote veram Christi Ecclesiam agnoscimus et veneramur.

7쪽

B ROMANO PONTIFICE

Christus Ecclesiae suae Petrum ceu caput praefecit, eiquenti nudi honoris ordinisque primatum coiitulit, sed potissinium iurisdictionis. Quod vincunt imprimis luculentissima Christi Domini promissa, quae habentur Matth. xVI. 7-20. x XVII.

Praeposterae porro sunt Protestantium interpretationes, quihus vocem πετρα nonnisi de Christo ipso, vel de fide et professione Petri accipiendam esse decernunt, nativa verborum significatione repugnante pariter ac vetustissimorum Patruin

consensu.

x XVIII. Ad primatum Petri stabiliendum et ad eiusdem indolem

rationemque patefaciendam conducunt etiam, quae habentur Lucae xxv. 31-32 eo si quidem loci invicta Petro promittitur fides munus ei committitur confirmandi in fide fratres, scilicet immediate Apostolos, mediat vero fideles omnes ac proinde Petri fides velut ilifallibilis et suprema norma constituitur evangelicae veritatis.

x XIX. Eodem pertinent christi verba, quae leguntur Io xxi. 15 - 18. Ibi enim Christus unum alloquitur Petrum, illi gregem suum

universum pascendum committit, eumque supremo iure Pastoris Doctorisque oecumenici insignit. xxx. Frustra Protestantes tum ex eo quod Paulus hierarchiam

describens I. Cor. xii 28 et ph. v. l. de principe digni late Petri alte sileat, tum etiam ex eo quod idem Paulus Cepham reprehenderit, eique in faciem restiterit, ut egitur Gal. ar. 1 - 14 primatum Petri labefactare nituntur. xxXI. Doctrina hactenus constabilita de indole rationeque propria Petri primatus Richerii Febronii, Dupini aliorumque pseudo- catholicorum systema plane subvertit. Dissilias by Orale

8쪽

xx xl l . Neque vero eis suffragatur; quod Patrum nonnulli assera iit gessisse Petrii in figuram atque personam Ecclesiae, quum Pro missioliem pri inatus eiusdemque collatione in a Christo Domino accepit si quidem huiuscemodi interpretatio non eo tendit ut

adstruat celesiam, non vero Petrum esse subieetum immedia tum supremae auctoritatis.

xx XIII.

Prima in institutione eo spectavit Christus, ut Ecclesiae suae per universum orbem aedificandae visibili unitati perennique firmitati consuleret volvit propterea eumdem primatum non minus quam ipsam cclesiam ad coia summationem usque saeculi iugiter esse duraturum.

xx XIV. Viget ergo B. Petri primatus et indubitata Ecclesiae traditio atque ipsa successionis ratio suadent illum inesse Romano Pontifici, qui eodem potitur iure divino. xx XV.

Per summum autem nefas, ut primatum Romanis Pontificibus eripiant, nonnulli e Protestantium grege post Marsilium Patavinum contendunt Beatum Petrum Romam numquam e nisse episcopalem sedem illic non posuisse, nec proinde Romae ex hac vita decessisse.

xxx VI. Operam etiam ludunt adversarii, qtium praee minentiam Romanae sedis ex humanis dumtaxat caussis repetendam esse Propugnant. xXXVII. Quum Romanus Pontifex in primatu atque in omnibus

primatus iuribus Petro succedat, sponte sua fluit, tauta esse praeditum auctoritate, ut sit et credatur Pastor pastorum, Catholieaeque Delesiae piseopus Oeeumenteus Tu es, scribebat Bernardus de Consider lib. i. c. m. n. 15. alloquens Eugenium Pontificem huius Dominis tertium, Tu es, ut laves traditae, ut ne ereditae sunt. Sunt quidem et alii eoeli ta-ν niιοres, e 9restum pastores, sed tu tanto gloriosius, quant et Diqiligo by Ooste

9쪽

disserentius ιrumque prae eteris nomen hereditasti. Habent illi sibi adsignatos greges, singuli singulos, tibi universi rediti, uni

omnes. Ne modo orium, sed e pastorum tu unu omnium pastor.

xx XVIII.

Hinc ratio peti debet, cur a primis Ecclesiae saeculis perpetua extiterit coiisuetudo referendi ad unum Romanum Pontificem maiores dissicilioresque caussas, et cur Romanus Pon illa ubique locorum suam exercuerit supremam auctoritatem. xx XIX. Falsum omnino est ius recipiendi appellationes factum primitus fuisse Romanis Pontificibus a Patrihus Sardicensibus. Qui gravissimus error ex eo etiam convincitur, quod non pauca appellationum ad romanam sedem exempla suppetant ipso Sardicensi concilio vetustiora. xl . Inter ceteras primatus praerogativas, in quibus Romani Pontifices Petro succedunt, commemoranda venit et infallibilitas, qua idem potiuntur, dum controversias ad fidem et mores spectantes ex cathedra definiunt; quaeque caussa est, cur dog-inatica illorum decreta prius etiam, quam Ecclesiae consensus accedat, sint prorsus irreformal, ilia. XLI. Huic vero Pontificia inerrantiae non Scripturae tantum et Patrum traditio suffragantur, verum etiam veteres plerique

Gallicana ecclesia theologi. xLII. Neutiquam vero adsertae Romanis Pontificibus infallibilitati repugnat factum Liberii, quem adversarii in arianam haeresim lapsum esse perperam emngunt. xLIII. Falso item pontificiae infallibilitatis fores Honorium accusant haereseos Monotholitarum. Hinc ad ipsam quaestionem facti quod attinet, caussa cadant necesse est quoad Zephyri numenim, Marcellinum, Zosimum, Bonifactum Ix Iunocentium in

10쪽

- 10 Alexandrum vi aliosque olim corruptae fidei insimulatos Pontifices iamdiu manus victas dedere.

x Ll V. Existere supremum Ens, quod quum suae existentiae r lionem in seipso contineat, necessarium sit atque infinitum, tum ex perspecta rerum contingentium existentia, tum ex universali gentium consensu luculentissime constat.

x LV.Fieri nequit, ut qui pleno rationis usu praeditus sit, invincibiliter saltem ad longum tempus supremi Numinis existentiam ignoret. x LVI.

Dei autem ea est natura ut multiplicari non possit, adeoque recte aiebat Tertullianus lib. I. adv. Marciouem c. l . Deus si non unus est, non eu.

XLVII. In numeri eam Dei unitatem maiestatemque iniqui fuerunt ethnici, quippe qui vel polytheismo proprie dicto, vel dololatrico cultu absoluto, vel utroque simul sese eoinmaeularunt. x LVIII. Dualistarum systema ad malorum originem explicandam excogitatum et absurditatibus scatens et proposito scopo impar vincitur. xLIX. Eae omnibus nominibus, ait sapienter Damascenus de orthod. fide lib. I. cap. x. n. 2. quae Deo tribuuntur, nullum aeque proprium videtur atque is qui est. Hanc quippe appellationem et reliquis praestare, et ad significandam divinam naturam esse omnium accommodatissimam, quum Scripturae tum Patres concordi suffragio persuadent.

Atqui nomen qui est nedum immensum innuit, nullisqueterininis definitum divinae essentiae pelagus, verum etiam Dissiligo by Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION