Theses ex universa theologia quae in regiensi collegio S. I. propugnabuntur 6. kalendas Iulias anno 1855 ..

발행: 1855년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

- il notionem hypostaseos singularitatisque complectitur. Itaque vel ex hoc sequitur, Deum ab rerum universitate omnino secerni, et Pantheismum cuiusvis sit formae turpissime Dei notionem depravare. LI.

Sane infiniti notio id sibi unum adsciscit, ut tantae e fectionis sit, quae augescere ulterius nequeat, atque adeo omnimodam ac supereminentem simplicissimae realitatis plenitudinem in se contineati minime vero ut, quaecumque realitas concipiatur, eam sibi ita vindicet, ut nihil prorsus extra illud extare possit. LII. Ex hisce porro non sequitur creaturarum perfectionibus Deum omnino destitui quidquid enim perfectionis rebus crealis inest, et Deo inesse intelligimus; non uno tamen eodem inque modo, sed pro perfectionum varietate alio atque diverso. LIII. Id vero non ossicit, quin Deo omnimoda vindicanda sit et absoluta simplicitas. LIV. Quamvis nefas sit assirmare vel divinam essentiam ab eius Proprietatibus sive absolutis sive relativis, vel proprietates absolutas a se invicem realiter distingui, turpiter tamen eum Aetio et Eunomio a veritate aberraret, qui neque naturam divinam inter eiusque attributa tum absoluta tum relativa, neque inter ipsa attributa absollit eum distinctionis modum admitteret, quem Patres κατα επιγοια nuncuparunt.

LV. Divinam simplicitatem non imminuit realis personarum distinctio imo vero emcii, ut ea splendidius eniteat. LVI. Deus intrinseca immutabilitate gaudet, sed quae neutiquam tollit nativam ipsius libertatem, imo cum eadem perfecte

12쪽

- 2 LVII. Deus immensus est, rebusque omnibus atque locis intime

praesens.

LVIII. Idem aeternitate fruitur, quae principio, fine atque omnis

successionis fluxu plane sit expers. LIX. Inest praeterea Deo veri nominis scientia, eaque simplex, immutabilis, infinita, quae emcax quoque censenda est et caus

sa rerum.

Scientiae divinae potissimum atque adaequatum obiectum est ipse Deus cetera vero milia perfecte distincteque cognoscit sive possibilia illa sint, sive praeterita aut praesentia aut quandocumque futura, tum quae necessaria sunt, tum quae contingentia et libera.

LXI. Praescientia tamen huiusmodi certa licet et infallibilis non adimit aut minuit liberum humanae voluntatis arbitrium. LXII. Demum eo usque se porrigit divinae mentis acies, ut ipsa futura libera conditionata cognitione plane certissima attingat. LXIII. Divina voluntas recte tribuitur in antecedentem et consequentem quoad priorem vero contendimus eam esse sincerum, operosum atque ex amore et misericordia dimanans propositum, quo Deus vult in Christo totius humanitatis etiam lapsae reparationem atque salutem. LXIV. Neque ab amplitudine salutiferae et actuosae huius voluntatis, qua Deus quantum ex seipso est singulos homines perditae itinanitatis ambitu conternos ab absoluta pereundi necessitate liberat, arcendi videntur infantes e vivis abrepti nondum expiat regenerationis lavacro. Diqitia ' Corale

13쪽

- 13 LXV. Dari in Deo providentiam, quae ad omnia et singula sese extendat, nemo sanus inficiari potest. Iure proinde Clemens Alexandrinus Stromat. l. i. eonstat iam, inquit, supplietum magis quam eonfutationem mereri illum omnem, qui propidentiam

esse non putat.

LXVI.

A divina providentia seiungi nequit veri nominis praedestinatio, quam contendimus esse in Deo certam atque omnino immutabilem.

LXVII.

Scripturis et christiana traditione edocemur praedestinationem ad gloriam referri oportere ad divinam voluntatem consequentem, apteque dici praedestinationem propositumque seeundum praeseientiam; propositum quidem, illudque sempiternum ac immutabile impertiendae salutis, reddendaeque coronae; propositum vero seeundum praeuientiam, quia non alios ad salutem et coronam elegit Deus, nisi quos legitime certaturos

Praesensit.

LXVIII.

Iisdem fidei regulis edocemur non alium reprobationis modum esse admittendum, nisi qui in eo situs sit, ut ii omnes ac soli ab aeterno reiecti damnatique credantur, quos Deus ab aeterno suis ingratos eneficiis suaeque misericordiae superbos contemptores praeviderit. LXIX. Quapropter teterrimum Calvinianum dogma diris vovemus, quo asseritur Deum ex solo suo beneplacito et ante omnem peccati praescientiam certos aliquos homines sempiternis destinasse suppliciis.

LXX. Tres esse in una divina essentia personas realiter inter sedistinctas cum catholica Ecclesia profitemur. Id vero imprimis Plura sacrarum Scripturarum testimonia luculenter evincunt. Diqitia i Corale

14쪽

luerunt subvellere.

Eamdem demum veritatem confirmat perpetuus sensus traditionalis Ecclesiae. LXXIII. Nil vero aliud quam suam inexpletam cavillandi libidinem probant haeretici praesertim Sociniani, dum perpetuis paralogismis et sophisticis aptionibus ad elevandam Trinitatis fidem

quaquaversum grassantur, quasi nempe ex humana sapientia et creaturarum conditione dimetienda esset conditoris essentia. Lx xl V. Insignis itidem temeritatis documentum ostendunt Lutherus atque calvinus caussantes antiquam et apud catholicos omnes receptam precandi formulam Saneta Trinitas unus Deus miserere nobis. LXXV. Verbum vere ac proprie Deus est , eique Filius Patri consubstantialis.

LXXVI. Quae autem fides circa Verbi divinitatem in Nicoena synodo

solemniter sancita est, eamdemque anteiticaenis etiam Patribus perpetuo stetisse constat.

LXXVII.

Mirum in modum mentiuntur Unilarii cum Nicaeno Patrestritheismi audacter insimulant, vocemque μοουσιο uti novam, ambiguam et errore implicatam carpunt siquidem non dubiae significationis aut receiis excogitatum vocabulum adhibuere sanctissimi illi Patres, sed opportunum imprimis, perspicuum et iamdiu in Ecclesia usurpatum. LxXVIII. Inscite itidem et contra rei veritatem curcellaeus et Clericus in Nicaeno Patres animadvertunt quasi pro orthodoxae Dissiligo by Ooste

15쪽

- 15 fidei tessera eam dicendi formam susceperint, quam oras: ante Antiochena synodus adversus Paulum Samosatenum ceu lasphemam reiecerat.

LXXIX. Spiritu Sancto cum sacrae litterae tum tota traditio veram ac proprii nominis divinitatem adiudicant. LXXX. Divinae Trinitatis hypostases ob naturae identitatem sibi

mii luo et υσιωδει inexistunt ac περιχωρησεως nexu secum invicem devinctae cohaerent.

LXXXI.

Duae agnoseendae sunt in Deo proeessiones immanentes, substantiales, necessariae, aeternae et cuiusvis imperisclionis

expertes.

LXXXll. Filius a solo Patre procedit per aeternam, Veram Proprieque dictam generatiouem. Lx XXIII. Vehementer autem catholicae veritati repugnant Calviniani contendentes Ferhum αυτoΘεο esse eo sensu, quod habeat qui- dein a Patre ut sit Dei filius, ast non item ut sit Deus. LXXXIV. Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere sacrae litterae evidenter ostendunt. LXXXV. Hoc atholicae fidei dogma nedum latini Patres universi, sed et graecorum bene multi disertis verbis professi sunt, ita ut Photianorum tergiversationibus id audacter detrectantium

locus esse nequeat.

Lx XXVI. Hinc oppido lique additamentum Filioque non modo non

adversari dogmati fidei, sed illud potius determinare maxime ac confirmare. Iniurii propterea in latinam Ecclesiam habendi sunt graeci, qui eam corrupti symboli praefracte incusare non

16쪽

LXXXVII. Tametsi veteres celesiae Patres aliquando pronuntiaverinti emeritatis esse vel in disputationem adducere, quae sit intima ratio propter quam Spiritus Sancti processio minime dicenda generatio sit; ipsis tamen auctoribus ex eo repetenda esse videtur, quod Spiritus Sanctus ex vi et nativa conditione originis suae non hoc obtineat, ut imago sit se expressa similitudo eius a quo procedit. Lx XXVIII.

Principium quo divinarum processionum iuxta germanam Patrum doctrinam neque in divina essentia neque in relationibus ipsis collocandum esse censemus, sed in intellectu et voluntate non quidem essentialiter, sed notionaliter, ut aiunt, acceptis. LXXXIX. Quatuor numerantur in Deo relationes originis reales, quae, qua ad invicem oppositionem dicunt, realiter, qua vero disparatae sunt, virtualiter tantum distinguuntur.

xc. Quum duos veluti mundos, ut disserit Basilius Hom. r. in Hexaem omnipotentis Dei dextera e nihilo excitarit, intelligi-hilem unum, materiatum alterum ordinis ratio postulat, ut a dignior illo exordiamur, quem longe ante hanc adspectabile in rerum universitatem extitisse docuerunt Patres Asserimus igitur imprimis tum ex Scriptura tum ex traditione universa de Angelorum existentia videnter constare. xcI. Angelos vero meros esse spiritus omnisque corporis expertes et sacrae Litterae insinuant, et Patrum traditio suadet, et ex Concit. Lateran iv. cap. Firmiter certa argumentatione conficitur.

xCII. Dogma catholicum est Scripturae et Patrum traditione firmatum Angelos in hominum custodiam deputari. Hinc scribere Diqitiae by Ooste

17쪽

- 17 non dubitavit Bernardus Serm. H. in s. c. Si fidem eonsulas, ea tibi anstelieam probat praesentiam non deesse. xCIII.

Ex revelatione etiam constat non omnes Angelos in aecepta a Deo gratia perseverasse eorum enim plerique suum deseruerunt principatum per gravem Dei offensam. XCIV. Inter omnes tamen non convenit in assignanda culpa peculiari, qua sese reos mali isti spiritus effecerunt, sed vero- similior Augustini et Angelici Doctoris videtur sententia sacris eloquiis innixa eos superbia atque invidentia peccasse, quaecumque demum fuerit utriusque caussa et origo. xcV. Explorata autem res est post admissum quodcumque et qualecumque peccatum promerita poena refractarios hosce spiritus fuisse mulctatos, et a coelestibus sedibus, quas obtinebant, eiectos.

XCVI. His tamen poenis minime fracti nil non moliuntur superbia invidi spiritus ut hominibus noceant constat enim daemones Deo permittente identidem invadere homines atque obsi

derea

xCVII. De speetabili mundi huius origine iam disserentes eorum imprimis reiicimus insaniam, qui Deo tamquam fabro caementa ad aedificandum, materiam parant sempiternam; siquidem mundum e nihilo et in tempore ad existendum Deo volente sacrae Litterae prodiisse docent.

XCVIII. Nihil evincitur ex geologicis, physicis et astronomicis observationibus, quo mosaica cosmogonia queat infirmari. xCIX. Frustra autem increduli concharum, fossilium aliarumque marinarum exuviarum dispersionem opponunt licet enim

18쪽

- 18 daremus hasce antiquissimi aevi reliquias, montium structuram et dispositionem, totius denique terraque globi inlimani constructionem tale temporis spatium supponere, quod intra angustam sex circiter millium annorum periodum contineri non possit nil tamen inde conficerent, quum mosaica cosmogonia ab hominis tantum exordiis sumat initium.

Quum autem nil vetet, quin in supputatione temporis, quod

hominis creationem praecessit, a communiori sex dierum expositione abscedamus etsi a geologis probaretur ipsortim demonstrationes minime dubias cum magis obvia interpretatione componi non posse, nihil adeo proficerent, quo veritatem

mosaicae narrationis subverterent. cI.

Sed neque ad humani generis antiquitatem quod allinet

sive res gestas sive historica monumenta hactenus in medium proferre valuerunt increduli, quae humanum genus epocha a Mose statuta antiquius evincant. cII. Sane quae adversus biblicam veritatem sive ex astronomicis Chaldaeorum, Indorum, et Sinensium Ohservationibus, sive ex Aegyptiacorum regum chronotaxi prolata sunt, aut fabulosa aut incerta esse probantur Tentyra porro ac Latopolis rodiaci, qui mosaicam historiam falsitatis arguant, eos potius qui eorumdem antiquitatem tantopere extulere malae fidei aut ignorantiae convincunt.

cIII. Non alia hominis origo admittenda est praeter eam, quam Moses exhibet Gen. I. et . cIV. Ab uno primo homine immediate a Deo condito, videlicet

Adam, universum genus humanum propagatum est. V.

Neque vero audiendi sunt, qui homines praeadamitas ex perperam intellectis quihusdam Scripturaru in locis admittendos

esse colatendunt.

19쪽

Sed neque diaeriticae notae, quibus humaria familia in multiplices varietates dispescitur, eae sunt, quae diversas identiisdem species vincant quas enim zoologica scientia adhuc in .fans dissicultates pepererat, iam adulta dissolvit.

Primus hominum parens in statu sanctitatis et iustitiae eonstitutus a Deo est merito vero ab Ecclesia damnati sunt Pelagiani, Arminiani ac Sociniani contendentes nullo supernaturali dono protoparentem a Deo fuisse exornatum.

Glli. Una cum originali iustitia et sanctitate primi parentes eximiis tum animi tum corporis donis a divina bonitate aucti sunt. cIX. Eiusmodi vero dotes, videlicet gratia sanctificans, integritas

et minortalitas non ex humanae naturae exigentia, sed ex gratuita Dei liberalitate protoparentibus fuerunt collatae siquidem ingenitas naturae dotes facultatesque praetergrediuntur. cx.

Sed iidem primi parentes in accepta originali iustitia diu

non steterunt, et mandatum sibi a Deo factum violantes graviter deliquerunt. cxl. Η in qua originaliter superindutus erat iustitiam sanctitatemque primus homo miserabiliter amisit, et totus secundum corpus et animam in deterius commutatus est. cXII. Insuper e sacris Bibliis habemus transgressionem istiusmodi non unum laesisse damum, sed genus hominum universum ab eo derivatum in singulo quippe homines originalis noxa per naturalem generationem transfunditur. Dissiligo by Ooste

20쪽

AT VERO CETERORUM HOMINUM DAMNATIS PRIMORDIIS INEFFABILlS DEI PROVIDENTIA LONGISSIME SECRETAM VOLUIT VIRGINIS ILLIUS CONCEPTIONEM QUAM REDEMPTURUS HUMANUM GENUS 'lGENITUS DE FILIUS SUBSTANTIALITER FACER SlBI MATREM LEGIT SlQUIDEM DOCTRINA QUAE TENET DEAT BRIMA vG AMIN PRIMO INSTANTI SUA CONCEPTIONIS SINGULARI OMNIPOTENTIS DEI GRATIA ET PRIVILEGIO

SALVATORIS IIUMANI GENERIS AB OMNI ORIGINALIS CULPA LABE PRAESERVATAM IMMUNEM EST A DEO REVELATA ATQUE IDCIRCO AB OMNIBUS FIDEI lBUS FIRMITER CONSTANTERQUE CREDENDA.FUISSE

SEARCH

MENU NAVIGATION