Ioannis Davidis Schoepff Historia testvdinvm iconibvs illvstrata

발행: 1792년

분량: 73페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

IOANNIS DAVIDIS SCHOEPFF

HISTORIA

TESTUDINUM

9쪽

LECTORI BENEVOLO.

Multis hucusque tenebris obscuratur Testudinum lib

storia; id quod neminem latebit, qui forte unius alteriusve testudinis dubiae designationem apud Auctores, qui de illis scripserunt, quaesiverit. Inveniet enim

nomina Vaga, descriptiones plerasque mancaS, ambiguaS, in diversiissima saepe quadrantes animalia, immo et diversissimis applicatas. Alii leves paucorum hujuS generis individuorum observationes dederunt, alii aliquarum spe cierum, praecipue memorabilium, tantum icones et illustrationes exhibuerunt; pauci generis totius historiam completam sistere conati sunt, quos inter B. a Linne, Ill. Schnei erus et Generos de la Cepe de , principa tum obtinent. Eum autem laborem multis obstruitum esse dissicultatibus, ad unum omnes eXperti et confessi sunt. Monuit nempe , praeeunte jam pridem B. a Linisve , novissimus systematis naturae editor lil. Gmesin, 'militudinem structurae in generalibus, varietatem singu- 'larum specierum pro varia aetate, cognitionem plurium in variis vitae periodis imperfectam esse et dissicilem

10쪽

Vreddere testudinum diagnosin et mancam illarum hi-Vstoriam. V Nec fefellit haec jam olim prolata divi

natio Liuvet. Eo enim res recidit, ut, lubricarum descriptionum delusione, nominum et rerum comUtatione et indistincta repetitione, specierum novarum supposititia constitutisne, aliarum temeraria deletione, confusa tandem et perpleXa reddita sit testudinum historia generalis, et in ambiguo relicta notitia plurium specierum, a B a Limre in systemate naturae jam dudum propositarum. Ne autem merita Virorum maximi

nominis inique carpere Videar, exemplis firmanda esset illa sententia, nisi melius, et ne recoquantUr, quae super hac re dicenda sunt, ad alias id reservarem Opportunitates, ubi de singulis nempe agetur speciebus. Liceat interea testem afferre gravem, Ill. nempe Schneiderum; qui dum indistinctam testudinum turbam in ordinem reducere, lubrica Auctorum synonyma, Vacillantesque illorum' descriptiones combinare studeret, multum laboris sibi imposuit, et tricis irretitum undique se sensit, unde, subtilissimo licet ingenio, maxima sole tia et eruditione eXtricare passim sese non potuit, idque ob eam solam rationem, quod in tanta characterum ab auctoribus admissa diversitate atque fallacia, descriptionumque ambiguitate, Vel nimia brevitate, iconeS Verae fidaeque deficiunt, quarum intuitu, in bivio constitutus iri viam rectam duci potuisset. Nomina Linneana lil. Schneiderpassim mutavit, characteres emendavit, noVaS aliquaS spe-

SEARCH

MENU NAVIGATION