장음표시 사용
21쪽
primitur, et s1milem in Variis quoque aliis testis observavi. Margo bracteis XXV componitur; quarum prima et impar angustissima, linearis; reliquae fere
omnes oblongo - quadratae sunt; tres anteriores CXtrorsum conveXiores, acutae ; quatitor laterales intermediae angustiores, decliviores, ad marginem canaliculatae et obtusiores, inferne et eXtrorsum autem crassiores magisque dilatatae cumprimis sta et sita descendunt, ad duo sterni processus recipiendos; quattιοr posteriores utrinque paulo magis eXtrorsum fleXae et acutae; duae posticae tandem, Vel supracaudales, deorsum con UeXiores iterum sunt. Colore, et striis ex angulo Posteriore divergentibus, reliquae testae consormis esst margo.
Testa inferior, sive sternum, longitudine et latitudine testae stiperioris
ambitum interiorem fere aequat. Colore est ex toto nunc albido, nunc fla-Vescente, in aliis autem fusco nigroUe in media parte et ad suturas cumprimis dis indium. Sutura longitudinali, et quinque transVersalibus, in areas XII dispescitur, quae suturae in junioribus paullum nigrescunt; singulae praeterea areae, in angulo eXteriori et posteriori, propria areola, sulcisque huic respondentibus, in juniorum animalium sternis evidentius, notatae sunt. Sutura sterni transversalis media laxior es: reliquis, et mobilitatem aliquam concedit, ita ut uterque Iobus, magis tamen anterior, ad superiorem testam nonnihil
propius admoveri possit; sic quidem in duobus individuis mihi visum est,
nescio autem an omnibus eadem sit conditio. Lobus sterni anterior minor, arcuatus ad latera, antice levissime emarginatus et nonnihil sursum sexus; posterior major, postice truncato - bifidus. Sternum maribus planiusculum, feminis modice convexum. Testam superiorem sussulciunt bini sterni processus osset, quorum brevior lobo anteriori, longior lobo posteriori ins-det; utrique erecti scutellorum marginalium sto et 6to cavitate leviore interna eXcipiUntur; membrana laxa, sed firma, utrasque praeterea testas ita nectit, ut mobilitas aliqua inter ipsas locum habeat. Caput ovatum, supra subconvexum, subter et ad latera planum; cute calloso - squamosa, reliquis partibus concolore, flaVo vel albido punctata, tegitur. Nares parVae rotundae, in rostro truncato approXimatae. Orbitae in anteriore capitis parte oblique conVergentes. Mandibulae integrae, acutae. Colli crassiusculi cutis laxa, rugosa, squamosa, colore et maculis capiti pedibusque similis. Brachia semoribus breviora, antice squamis majoribus munita.
Pedes omnes palmati; antici digitis s, postici 4; unguibus totidem arcuatis,
22쪽
acutis, plantarum tamen longioribus. Cauda dimidia sere corporis longitudine, attenuata, compressa, squamosa, unde muris aquatici nomen accepisse videtur animal, colore et maculis corpori analogis. Habitat in plurimis Europae regionibus temperatioribus; ad Borusiam usque uls. Ichthyol. in Polonia Berno ulli itin. in Italia' et Sardinia Toggetti et Celtib in Hungaria et circa Danubium Marsiglib in Gallia Tortu gue d' aigue. Raj. ; exulat in septentrionalibus Europae, uti quoque in temperati nonnullis Germaniae provinciis. In palustribus et limosis aquis degit; insectis aquatilibus, piscibus, limacibus et herbis vescitur. Caro sapida laudatur; ideoque in foris hinc inde venales prostant; in propriis
piscinis congregantur ,- pane, lactuca, aliisque herbis nutriuntur. Etiam in cellis servantur, et aVena ibi seminata progerminante et tenera pascuntur. Ova pariunt, gallinaceis similia, sed minora et longiora, albumine et vitello praedita; in arenam illa defodiunt, ea tamen cura, ut soli sint exposita, ejusdemque calore animentur. Initio Veris 1sic depositis, obtectis, et derelictis ovis post annum demum testante Marsigli excluduntur pulli, lentissime observante Marggraviob augescentes. Aetate. sexu et patria multum variare videtur haec species, ut mira non sit tanta inter Auctores discrepantia, quam optime castigavit cel. Schnei
Testudo, cuius imaginem Tab. I. exhibet, adulta et annosor, ex Hungaria ad nos perVenit; eamque smilem inVenimus aliis eX Longobardia .acceptis, pluribusque in Museis hinc inde observatis ejusdem speciei loricis. Fuit autem haec vulgaris, et in plurimis Europae, praecipue orientalis, provinciis degens testudo aquatilis, sub Lutariae nomine apud plurimos auctores designata, licet, praeter Marsiglium, nemo curatiorem eius dederit descriptionem vel iconem. Nomen Testudinis Europaeae a cel. Schneidero ipsi impositum, retinere satius duximus, quam incertum et dubium ex Linneanis eidem adscribere, quum in quaestione adhuc Versetur, utrum ad orbicularem, an adlutariam L. potius reserenda sit, quarum nempe utrarumque specierum chara, cteres ad nostram partim commode applicari possimi, partim autem ei repugnant. Eandem omnino cum orbiculari L. esse credidit Schneiderus europaeam suam; obstat autem ipsum orbicularis nomen, quum omnes Test. europaeae testae, a me
23쪽
hucusque visae, OVatae potius dicendae sint. Sequentibus orbicularem suam in Syst. nat. edit. X. et XII. designavit Litaneus: ,, Testa orbiculata , planiuscula, pedibus palmatis.
se Habiti in meridionalibus Europae. - Testa integerrima, orbiculata, nec antice, nec postice emarginata. Sternum postice se bifidum. Pedum digiti membrana conneXi in plantam orbiculatam. Conveniunt ex his notis quaedam, repugnant aliae nostrae Europaeae; omnes autem variis aliis aeque applicari possunt. Patria a Litaneo indicata, quam maxime pro identitate orbicularis ejus cum nostra Europaea, militare videtur.
Lutariam ita describit Linneus: si Testa planiuscula, pedibus subpalmatis, posticis tribus scutellis cari
natis, cauda corpore dimidio breviore. Raj. quadrUp. 254. Amoen. acad. I. p. Ι39. n. 23. Habitat in India, Oriente. - Palmae magis palmatae, plantae ,, minus. Sternum postice truncatum.
Unde evidenter satis patet, etiam huius characterem specificum ad plurima
speciei nostrae individua quadrare. Nec a vero multum aberrasse videtur judicium cel. Schneideri, qui p. 34Ο. libr. cit. lutariam Linnei eandem esse cum orbiculari L. , haud levibus suffultus argumentis, suspicatus est. Ipsum enim acutissimum Linneum in stabiliendis orbicularis et lutariae speciebus vacillasse, exinde apparet, quod Synonymon R . quadrup. 2S4. Testudo aquarum dulcium f. Iutaria, in Edit. Syst. nat. X. ad orbicularem, in XII. autem ad tutariam retulerit; quam in India et Oriente habitare dicit, licet ex descriptione Raji, et Synonymo Gallorum: Tortique Taigue, abunde pateat, de Europaea sermonem fuisse. - Sic quoque nova inde exsurgit dissicultas, quod descriptio, quam ex Amoen. acad. I. p. 139. ad tutariam suam refert, L. characteri specifico minime respondet, sed, secta debita comparatione, ex alio plane animali, ad terestrium tribum nam pedes clavatos indivisos ipsi adscribit pertinente desumtam suisse, concludendum sit. Utrum igitur amborum rinneanorum nominum Testudini nostrae tribuendum sit, ob notarum insuffcientiam et ambiguitatem, et ob deficientem ad ullam specierum
24쪽
a b. Linnaeo descriptarum figuram, remissionem, certo dijudicari nequit, dum de ipsissimo quod ante oculos habuit individuo, non constat. Quod autem iconem nostram attinet, ante omnia commemorandum est, eandem ad eXemplar siccum exaratam esse, unde capitis rugae quaedam non naturales, pedumque retracta possitio reprehensionem judicum forte merebuntur; sed quum testarum characteres bene et ad naturam expressi sint, leviora illa momenta eo facilius excusari posse spero. Quam sub T. orbicularis nomine exhibet illustris . de la Cepede figuram et descriptionem Tab. V. p. 126. ad nostram nullo-modo quadrat, et perperam synonymon Europaeae Schneideri et Wulsenii suae adhibuit; cujus Disci colorem lucidum' a Oez clatreo dicit, maculis minoribus russis aspersum; nasum acuminatum elongatum, caudam breUiorem, pedes cla Uatos, rotundatos, quorum digiti unguium ope solum distinguendi fuerint. Specimina pullos fuisse, quae descripsit, Vix quatuor pollices longos, ipse fatetur; absque omni dubio autem ad aliam quamdam speciem, ordinis terrestris, sunt reserendi. T. lutaria ejusdem auctoris, Tab. IV. p. II 8., propius aliquantum ad nostram accedere Videtur, si figuram male eXaratam esse arguere licet ex eo, quod in descriptione pedes palmati dicantur, icon autem nihil tale eXprimat; obstat autem ex altera parte, quod nullam picturae radiatae scutellorum dorsalium fecerit mentionem, licet postea pag. 136. de fava sua, de qua sententiam nostram statim aperiemus, dicat, eam magnam habere cum lutaria similitudinem. Figura haec Cepediam simillima est figurae Sebae Tab. LXXX. fig. 4. seu T. terrestri Ceilonicae minori ejusdem auctoris, et solae caudae longitudine differt, quae brevior est apud Sebam. Quum autem testa, huic figurae respondens, mihi nondum Occurrerit, judicium de eadem suspendere cogor: moneo tamen, ea quae de patria T. lutariae suae profert de Ia Cepede, aeque ambigua esse, quam Synonyma ibidem collecta. Maximam contra similitudinem cum nostra habet, ipsamque hujus quasi imaginem sistit Te studo saoa Cep. Tab. VI. p. 13 S. ita, ut praeter colorem testae, quam saturate viridem veri d'herbe fonceo dicit, nil desideretur; picturam etenim scutellorum, tamquam maculis parVis flavis approximatis et radiatis compositam, describit, qualem in nulla alia, quam in Europaea, hucusque deprehendimus. Quicumque igitur colore : hujus speciei variabilem, et in aliis locis nigrum, in aliis fuscum, vel badium, esse
25쪽
esse perpenderit, eum in aliis locis etiam in Varescentem transire posse, facile nobiscum sibi persuadebit. Notatu quoque merentur, quae de patria Testudinis favae dicit de la Opede. ,, Habitat, inquit, T. flaVa non solum in America et in se Insula Adscensionis, unde sit fides penes auctorem speciei hujus individuum in se Mus o regio eXstans allatum fuit; sed deprehenditur quoque in Europae aquis dulcibus, ubi nullo alio quam coloris discrimine si vari at, qui interdum minus Viridis est. se Porro autem p. 136. hanc fluoam multum similitudinis habere cum Lutaria assterit. Verosimillimum itaque videtur, illustr. de la Opede Testudinem Europaeam Communem pro peregrina habuissse, et speciem noVam perperam inde fecisse, dum Synonyma ejusdem aliis adhibuerit animalibus. Identitatem Testudinis flaVae Cepedianae cum Turopaea, celeb. Schneider, in Bettrag. 2. p. 17. , quoque suspicatus est, quam quicunque figuram ejusdem cum nostra comparabit, facile concedet. Specimina hujus speciei quaedam, ex Hemiria, benevolentia Amicissimi et Illustris Pros. Targioni ToZZetti, accepta, structura, proportione et configuratione omnium partium apprime cum nostra conVeniunt; disserunt tamen colore, qui spadiceus vel badius dilutior magis est, ut tamen lineolarum favarum radiata dispositio observabilis sit, eadem qualis in specimine depicto; caput contra et pedes magis nigricant, maculisque flavis adspersa sunt. Vix ad eandem corporis magnitudinem increscere videntur Testudines fluviatiles Etruscae, qualem ΗUngaricae nanciscuntur. Specimina enim utrarumque, pro maximis suae samiliae eThibita, mensura inter se disserebant, uti sequitur: ιngar. Etrusca. Longitudo, ab apice nas ad eaUdae extremitatem, poli. Io Testae superioris
Altitudo totius tostae, Nemo nempe incluso
Testudinem fluviatilem, quam Cetti in Storia di Sardegna TOm. 3. pag. o. describit, simillimam esse testudinibus fluviatilibus aliarum Italiae proVinciarum,
26쪽
mihi relatum est; nihilominus tamen praecipuos, quos ex ejusdem descriptione eruere licet, characteres, hic subjungam: ,, Testudines fluviatiles Vix quartam se magnitudinis partem attingunt testudinum terrestrium quas ad Graecam L. pertinere dicit, ipsisque pondus 4 librarum ad summum, et 6. 7. pollicum longitudinem tribuit, laud. Cetti, pag. 9. Quatuor solummodo pollices longa est pars testae plana, C ternum p9 et ad hanc proportionem omnes reliquae se formantur partes. Figura et colore testarum conveniunt fluviatilis et ter restris Testudo, nisi quod colores sint fortiores Cpiti vigorofe9 et quod ni- ger eXcellat domina9 in testa et reliquis Test. fluviatilis partibus, ut ideo ,, nigraram cognomine communiter Sardi ipsas distinguant. Unguibus et di- gitis bene articulatis, membrana intermedia ad digitorum apices usque,, conneXis instructae sunt palmae et plantae; illae 's, hae 4. Cauda Test. BuViat. quoque longior multo, quam in terrestri, est, et dimidiam fere testae
longitudinem aequat. ,, Ad distinguendas Test. fluviatilem et terrestrem, notae adductae omnino sufficiunt; quae et omnes T. Europaeae nostrae con-Veniunt. Quum autem radiatae scutellorum picturae nullam mentionem secerit laud. Cetti, indeque in dubium vocari possit identitas T. fluviatilis Sardiiticae cum nostra, idque eo magis, quum illustr. de la Cepede, ad Iutariam suam, P. I 2O. a nostra Europaea diversam, retulerit Testudinem nigram Cetti, unice ob caudam longiorem et digitorum . numerum S - 4, quae in Europaea itidem obtinent notae; rogandi sunt, quibus opportunitas datur, autoptae, ut leviora illa dubia solvant, et T. fluviat. Sardoae cum Europaea nostra specificam assinitatem evincant, quam reliquae circumstantiae fere. reddunt probabilem.
Circa Testudinem punctatam Gottwaldi moneo, si sorte varietatam eam appellare Velis, ob puncta, nec lineolas in testa superiori sparsa; idem inveniri in figura Marsiglii, ubi nempe lineolarum radiata dispositio quoque desideratur, licet de animalis identitate nullum restet dubium. Sic quoque Figura Mayeri, quae, quoad colores potissimum, Vilissima omnium est, loco
lineolarum, punctula tantum repraesentat. Descriptiones Gronovianae, quae ad hanc Testudinem reserri solent, ambiguae sunt; ideoque ne obscuris obscuriora addam, easdem hic Omisias U-
pendicis loco, cum aliis dubiis et aenigmaticis exhibebo. Tab, II.
27쪽
Testa ovali demisse convexa, margine integra, scutellis disci
omnibus carinatis. Individui heic descripti magnitudinem naturalem pictura indicat. Est autem
scutum oVale, demisse convexum, excelse carinatum, octodecim lineas Paris longum, quindecim latum et septem circiter altum. Discum occupant scutella tredecim, rugoso - scabra, omnia carinata. Dorsalia quinque, evidentius quidem sed obtuse carinata, et ad utrumque latus declivia; primum reliquis fere majus, quintum minimum, utraque autem subpentagona; tria intermedia, Vel secundum, tertium et sexangula sunt. Areolae scutellorum dorsalium, pro ipsorum portione, magnae, ad marginem posteriorem locatae, ibidemque punctis et verrucis scabrae, diUergentibus exinde rugis linearibus versiis scutellorum margines anteriores lateralesque. Intra marginem scutellorum anteriorem et areolae ambitum, limbus angustus, leviterque striatus, lineola tenerrima sulcata distinctus apparet; id quod in primo tantum et tertio scutellorum dorsalium distinctius autem in
lateralibus) a pictore exprimi potuit, et testae incrementum nondum completum fuisse fere indicat. Arcus carinae subaequalis est, magis praeceps tamen pone ad scutellum quintum quam ante; unde alia oritur suspicio, animal nondum adultum fuisse, quatenus nempe ex comparatione aliarum specierum, in Vario aetatis et incrementi statu observatarum, judicare licet. Margines scutellorum dorsalium posteriores nonnihil supra proximi scutelli marginem anteriorem eminent; carinae tamen continuatio aequalis est, et protuberans, nee interrupta. Lateralia disci scutella quatuor utrinque, plano - decliVia; primum maXimum et figurae irregularis; secundum et tertium, deorsum oblonga, quinquangula; quartum minimum, ad rhomboideam accedens figuram. Areola ad marginis posterioriris medium circiter sita, Verrucosa; lineola obsoleta,
margini scutellorum superiori, anteriori et inferiori parallela parumque inde B distans,
28쪽
distans, limbum marginalem constituit leviter striatum; quem inter et areolam Verrucosam, striae plures eleVatae, Vel rugae, secundum ambitus rationem divergunt. Linea protuberans, seu carina lateralis , sat notabilis et refcta, singula lateralia scutella ita sere dividit, ut segmenta superiora triangula, inferiora saltem et di et alii scutelli quadrata sint. Surgit haec carina antice ad commissuram scutellorum marginalium secundi et tertii, et ad undecimi duodecimique commissuram postice finitur. EIevatior paullo est ad uniuscujusque scutelli marginem posteriorem, anteriorem Versus decrescens, ut tamen satis conspicua sit. Inter Verrucas et strias reliqua integumenti cornei superficies glaberrima deprehenditur.
Margo , sulco prosundiori, flexuoso, ab ipso disco distinctus, acutus est
et integer, nul libi nempe nec dentatus, nec crenatus. Scutella margini insunt XXIII; quorum primum angustius, reliqua sub aequalia, subquadrata, pastrum conVeXa, et decliVitate disco respondentia sunt; quatuor posteriora tamen anterioribus paullo latiora et strictiora; margo extremus omnibus nonnihil replicatus, ut coloris, qui superficiei inferae flavidus est, aliquid superne appareat. Scutella, V. VI. VII. et VIII. extrorsum acutiora, inferne latiora et convexiora, testae superioris cum inferiore unionem essiciunt. Color testae superae aequalis, profunde badius. Sternum testa superiore multo angustius, oblongpum, planiUsculum, media parte depressum, antice arcuatum, postice truncatum. Longitudo ejusdem lineis quatuordecim, latitudo in parte media et inclusis ejusdem alis, lineis undecim, ad basin autem iobi anterioris et posterioris lineis tantum sex, aequalis est. Sutura longitudinali et quinque transversis et obliquis in areas inaequales dispescitur duodecim, seu undecim si1 anticum sterni segmentum triangulum, quod primis includitur futuris obliquis, pro uno tantum numeres, cum sutura longitUdinalis ejus fere obscura sit. Lobus sterni medius rectioribus utrinque limitatur futuris transversis, et integer est, nec uti T. Europaeae, sutura transVersa media divisus;) testae superiori annectitur , aliis intercedentibus et alas ipsius sterni constituentibus scutellis, quorum tria in uno et duo tantum in altero, individui depicti, latere deprehendebantur. Suturae omnes simplices, marginatae, nigrescentes. - Color sterni, uti et
marginis, testae superioris, stiperficies ii era, flavescens est, fusco hinc indumaculatus.
29쪽
Caput pro animalis mole magnum omnino, ad latera et subtus albo vetariegatum, ceterum fusci coloris. Frons glabra. Orbitae OVataec Nares supra mandibulam superiorem productae. Maxillae integrae, acutae. Colli cutis laxa, Verrucosa tantUm, non squamosa, fusca, infra albo striata. Brachia brevia, valida, cute Verrucosi - squamosa tecta, et in manuum dorso tantum
squamis nonnullis latioribus firmata; palmarum digiti s , distincti, membrana ad apices Usque conneXi; Ungues totidem acuti, subulati, incurVi. Femora brachiis paullo longiora, robusta; plantarum digiti 4, membrana juncti, unguibusque acutis armati; accedit tamen plantarium digitus quintus, spurius, minus distinctus et inermis. Cauda squamis cincta, conica, acuminata, breUis, marginem testae longitudine parum eXcedens.
Figura et descriptio exarata fuit juxta specimen ab Ill. Hemanno,
Pros Argentoratensi, nobiscum benigniter communicati. In spiritu vini servatur ; Unde sorte colorum, a naturali conditione, mutatio suspicanda. Patria ejusdem ignota. Praeter specimen Hermannianum, et descriptionem ab Ill. Relgio communicatam, nullibi aliqua nostrae testudinis notitia occurrit. Juventae et incrementi nondum absoluti, indicia varia prae se fert omnino, et indubitata, indix iduum nostrum. Habitus autem totius animalis, et testae; dorsalium et marginalium scutellortim figura, numerus, proportio, sterni structura et plura alia, a reliquis, hucusque mihi cognitis, testudinum speciebus. eousque disserunt, ut pro nova specie illam eXhibere non haesitaverim, usque dum certiores de illa observationes contrarium edocuerint. Ipse Ill. Hermannus T. orbicularis L. nomine illam signaVit; et si ulla testudinum, certe haec prae aliis nomini illi respondere videtur; ad orbicularem enim figuram scutum quam proXime accedit; parva est testa, et in orbiculatam figuram coalitae simi plantae; ita ut omnes, quas de orbiculari sita notaVit conditiones, b. a Linne, aeque bene nostrae conveniant testudini, ac T. Europaeae, quae tamen potiori jure, et rationibus supra adductis, vera orbicularis L. esse videtur. Differt autem Europaea a tricarinata, corporis totius
magnitudine, scuti figura, carinarum lateralium etiam in junioribus absentia, numero scutellorum marginalium, sterni ad testam superiorem proportione, ejusdemque diUissione et connexione diversa, pistura scuti et multis aliis. Testudinis, in Museo Lundinensi servatae, ab Ill. Relgio communicata descriptio supra laudata, quoad notas essentiatiores Omnes, in nostram ap-B a prime
30쪽
prime quadrat; 'et tricarinatae nomen ab Ill. Relgio ipsi impositum, eo I bentius' retinere et in nostram transferre Volui, quum characteristicum, et ex paucioribus testudinum speciebus, carinis lateralibus praeditis, haec distinctis sima ejusque nominis dignissima sit. Specimen ab Ill. Relgio descriptum, testam habet Et pollic. longam, 14 latam et ῆ altam; scutella accestaria, inter testam superiorem et sternum, tria ad latus sinistrum, duo tantummodo ad dextrum uti in nostra quoquo observavit; sic sterno quoque undecim tantum adscribit scutella, forte ob paris antici ut1 in nostra) suturam obscuriorem. Marginis autem scutella XXII. tantum numeravit Ill. Relgius in tricarinata sua, quorum nostra XXIII. distinctissime offerebat. Quum reliqua omnia apprime conVeniant, hujus in marginalium scutellorum numero observatam discrepantiam, inde ortam esse suspicor, quod par scutellorum posti- eum, supra caudam positam, ob suturam minus distinctam et obsoletiorem, ut in testis quibusdam interdum contingit, pro uno tantum numeratum fuerit. - Caeterum enodatior huius testudinis historia et adumbratio quoad patriam et adultiorem ejus statum, in Votis est. Tab. III.
Testa depressa, ovali; dorsi scutellis tribus intermediis acute carinatis; marginis scutellis XXIV.
um certam T. scabrae L. cognitionem undique expeterem, duae sub eodem nomine, inter se autem longissime disserentes, nobiscum communicatae sunt sagurae; et prima quidem, fg. 1. Tab. III., ab Illustri Reigio, cujus descriptionem, cum observationibus, ipsissimis Ejusdem verbis tradam: