장음표시 사용
11쪽
cies catalogo addidit, unam alteram ve rescidit, plures autem obscuras et dubias non potuit non relinquere.
Parum in dubiarum specierum enucleatione felicior fuit Generos de la Cepede, nominibus enim Linneanis; incongrua specimina pro lubitu fere substituit , uti T.
orbiclilari, grsiecae, scabrae etc.; noVas aliquas constituit species, quae taleS este non Videntur; alias tamen, et re-Vera taleS, catalogo adjecit, ast non, uti optandum fuisset, satis distini fas, minime autem specierum cognitarum NU- merum eXhausit. In novissima tandem Systematis Naturae L. editione Celeb. Gmehu, colligendo omnium testudinum nomina, quae post B. Linnei primum indicem timnotuerant, numerum specierum, quoad nomina quidem, duplo fere auxit, sed commutatis varii S speciebus, pluribus simul et novis ansam dedit dubiis, uti e singularum revisione elucebit. lam, hujus in testudinum historia confusionis, et quae ejus perfectioni obstant, caussas quaerenti, Variae eaedem, et ab ipsis laudatis auctoribus pacsim commemoratae, obviae sunt, quas inter iconum defectus, et descriptionum ambiguitas, supra jam indicata,
primariae eXstant. Nempe non omnes, qui aliquarum testudinum historiam particularem describendam sibi proposuerunt, eadem tertia ac flamma cura illas adumbra- Vare, qualem Celeb. Mailbalim, paucas tantum species illustrando, adhibuit in sua Chelonographia. Erronee enim utplurimum statuebatur, auctores, qui primi singulas pluresve testudines descriptas exhibuere, fide dignissi
12쪽
mos et accuratissimos fuisse in illarum cum antea cognt. tis speciebus comparatione, in distinctione et designatio. ne notarum, speciebus, Varietatibus, individuisve propria. rum. Haec autem opinio illos fefellit; evenit itaque, ut eadem animalia, tam breviter et indefinite a diversis auctoribus descripta, neglectis essentialibus illorum chara.dheribus, Vel omnino non potuerint combinari, vel ob notas et aequi VocaS di Versorum omnino animalium descriptiones praepostere combinarentur. Enumeratis jam obstacillis aliae adhuc accedebant difficultates. Scilicet mutilatae plerumque in museis servantur, capite et pedibus truncatae, sola tantum relicta testa. Quum autem pedum structuram ut primariam notam, in eruenda Vera differentia specifica, considerandam esse docuisset B. a Linue, Varias testarum conditioneS, et quas testae et bractearum proportio, figura, pictura, substantia, laevities
etc. suppeditant notas characteristicas, neglexerunt plerumque plurimi auctores. Inde etiam contigit, Ut unus alterve, quum eam quam fors illi obtulerat testudinem, saepe unicam testam, Vel aliter mutilatum animal, cum aliorum obscuris characteribus comparare nequi Verit, pro nova eandem dederit, quae antea jam cognita fuerit, speciem; ob easdem at tem rationes et ab altera parte, nomina specierum quarumdam quasi vacua in catalogis continuebantur, quarum prototypi nempe in occulto latebant, et de novo investigandi essent; id quod de T scabra, carolina, serpentina, carinata atque aliis Linnea-
13쪽
nis speciebus valeti Satis itaque patet, maximam illius
obscuritatis partem, qua testudinum cognitio premitur, inde oriri, quod opus desiit , ubi figurae exactae omnium specierum cognitarum juXta et simul exhibeanatur et examini accuratius instituendo subjiciantur. Li. cet enim plures jamdudum habeamus species, hic illiedescriptas et indicatas, Vacillans tamen et confusa mansit illarum notitia, ob rationes eXpositas; sine icone nem. pe intellectu dissicilior est descriptio, quamvis curiosius verbis concepta. EX cognitiS porro et Vulgaribus quo que testudinum speciebus, aliae plane non, aliae male figuris expressae fuere; icones deinde, quae exstant bo. nae, in variis et magni pretii operibus dispersae sunt,
ut paucis tantum easdem Videre et conferre, vel inter se, vel cum prototypiS, liceat. . Talem igitur historiam testudinum Generalem maximae necessitatis et utilitatis fore credidi, quae complecteretur specierum, quotquot hucusque innotuerunt omnium et singularum, descriptioneS accurataS, nec nimis breves, synonymiam auctorum, cumprimiS autem, et quantum id quidem fieri poterit, ad naturae typum delineatas exactasque figuras, ut imago suppleat Verborum destitum. Res gravis omnino fuit moliminis, si1- quidem eam suscepi in tali loco, ubi nec museum, quod specimina largiatur, nec librorum necessariorum apparatus et usus facilis et ad manus erant, sed commercio litterario, magno temporis et sumtilum dispen-
14쪽
dio omnia , quae instituti ratio exigebat, congerenda et expetenda fuerunt. Ita enim propositi operis consilium coegit, ut singulas, quotquot testudinum eXtiterint, figuras et descriptiones sedulo et inter se et cum natura compararentur, quae distin hae et naturae respondentes inventae fuerint proponerentur, dubiae autem ut tales indicarentur, ut alii tandem quibus opportunitas fuerit, easdem illustrando et emendando, deficienti specierum cognitioni mederi possint. Probata autem ejus consilii ratione, etiam ad eam persequendam me hortatus est Perith ac Generos Sobre-berlis , A. N. C. Pr., cui praeterea gratias debeo et eX- solvo maximas pro benevolentia qua plures testudineS, earumque iconeS, mihi comparavit, etiam ab exteris amicis emagitatas. Sunt enim horum animalium specimina, si vulgatiora quaedam eXcipiaS, Inibnime frequentia ita plurimis musteis, aliarum etiam rerum locupletissime instructis, ut omnia perscrutari necesse fuerit. Gratus quoque aliis summi nominis Viris me obstrictum sentio, ut Celeb. Perastuto, Hermaliuo, Tozze lio, Vosmaro, Thisbergio, fietzio, et Amicissimo Henrico Mublenbergio , c Americae septentr. historiam naturalem
non sine gloria excolenti), qui singuli benigne et liberaliter specimina iconesve rariorum testudinum, ad comparationem , instructionem utilem et sustepti consilii se,. liciorem maturationem suppeditarunt; quod e re mea
esie putavi ut palam significaretur. Ad ipsam denique
15쪽
operis instituti executionem , auxilio fuerunt Amicissi et Celeb. Pavgerus, M. D. et Reipublicae Norimberg. Physicus , et Clar. Munder, Camerae Regiae Mariathinae segistrator; hic plurimarum specierum icones nitidissimas et fide dignissimas ad naturam depingendo, ille tabulis in aes incidendis invigilando, ut quantum fieri poterat,
accurate eXpresse sisterentur.
De figuris autem, quas in hoc opere exhibeo, haec fere habeo quae moneam. Quoniam animalia Viva obtinendi nec semper optata nobis fuit occasio, nec spes: speciminibus in vini spiritu servatis, vel siccis, et solis testis saepius contenti esse debui mus ; nos igitur quoque saepiuS oportebat ad inanimata ea specimina icones exarare; dissicile enim et incoim sultum fuisset, vivorum animalium habitum supposititium
exprimere, fictiliave Venustate figuras eXornare. Haec igitur necessitatis excusatio defendet mitrus venustas albquarum specierum eiugies, ob membra detorta , oculos eXcavatOS totumque adspectum inanimatum. At eo facilius ejusmodi mendis indulgentiam concessum iri spero, quo firmius mihi propositum fuit studium, characteres specificos et diagnosticos soli testae superstruendi, ut
facilior promptiorque reddatur testudinum, etiam mutilatarum, cognitio, qua in re non adeo infelicem me fuisse arbitror.
Erat quidem primum consilium, hujus operis evulgationem ad plenariam ejusdem absolutionem usque
16쪽
differendi, omniumque specierum historiam et figuras simul et semel proponendi: multis tamen iisque gravibbus rationibus permotus, ab illo recedere necesse fuit proposito, siquidem ipsius operis perfectioni obstitisset. Verentibus autem, ne inchoatum, sed non obsolutum, posthaec haereat opus, fidem facere omnino possum, eousque jam operis absolutioni prospectum esse,
ut, una altera, e tantum specie eXcepta, completam omnium, ad hunc usque diem notarum testudinum, et graphice delineatarum, seriem promittere mihi liceat; ea nempe conditione , Ut, quarum specierum paucarum omnino) exemplaria, ad naturam depingenda nobis deerunt, fidae saltem earum apographa ex aliis, ubi prostant, operibuS repetantur. Ad majorem fidem huic assertioni procurandam, superflua non erit subjuncta designatio I) Earum specierum, quarum ad naturam depictaei cones, noVae et MaaXimam partem aeri incisae, paratae sunt:
T. serpentina. T. clausa. 'Τ. graeca. A. T. graeca. B. T. geometrica. T. marginata. 'Τ. tabulata.
T. imbricata. T. Viridis. T. marina Nov. Sp. T. japonica. T. Caretta. T. indica. UOSm. T. pentisanica. T. Terrapin.
T. rostrata. T. amboinensis. T. denticulata. T. areolata.
a) Sequentium *ecierum, quarum prototypiS destituti hucusque, in aliis operibus sparsim eXtantes figu-
17쪽
rae inde necessario. mutuandae erunt, nisi, quod quidem in votis est, illarum testae a possessoribus, hujusque operis Fautoribus benevole communicabuntur, ut de novo et ad naturam delineari possint:
T. membranacea. Bllimelib. Hist. natur. 3T. terrestr. elegans minor. Seba.
quibus paucae quaedam ex Cepedianis tabulis adjungen
3) Species denique, quarum nec figurae ullibi extant, nec specimina hucusque investigari potuerunt, sint
T. scorpioides. L. T. fimbria. Gmel. T. triunguis. Forsk.
Desiderantur quidem etiam T. carinatae L. , T. palustris Gme , et planitiae Gusdem, secundum Gronovium descriptae, figurae; eas autem species sub aliis quibusdam supra memoratis latere probabile est. . Expedit hac occasione etiam notare, nullam mihi hucusque occurrisse testudinem, quae figuris Sebae Tab. LXXX. fig. 4. Τ. terrestris Ceilonicae et ejusdem tabulae, fig. 6. T. terrestris Brasilietasis, eXacte responderet; de Veritate autem reliquarum apud Sebam deline,
18쪽
tarum figurarum convictus, etiam has naturae respondentes esse suspicari licet, in obscuro quamvis illarum
prototypa lateant Consilii itaque mei, et quae in promtu sunt, adminiculorum ratione declarata, omnium qui historiae naturali favent, ad ulteriorem hujus operis perfectionem eX, petere liceat auxilium, quod, sive testudines sitarum collectionum, quibus caremus, ex supra descripto noscendas catalogo ad depingendum nobis commodando, si ve observationes, illarum historiam illustrantes, nobiScum communicando praebeatur, gratissime acceptum iri spondeo. Iam Vero eX ea copia, quam paratam habeo, probabili aestimatione facta, conjicere licet, totum opus tabuliScirciter XXXVI. comprehensum iri, et, quam promittimUS, universam testidivsem hucusque cognitarum historiam, ico
nibus illustratam, per missus quidem sed serie non interru
pta prodituram esse spondemus, iis tantum interpositis temporis spatiis, quae ad icones in aes incidendas et tabulas fucandas artificibus necessaria erunt. Ordinem systematicum in edendis tabulis observare et sequi, rerum conditio omnino non permisit; abQ-
luto autem opere synopsis methodica illi defect ui medebitur; tum quoque brevis anatomica et physiologica de testudinibus expositio, cum indice auitorum, qui de hac scientiam naturalis parte bene meriti sunt, adjungetur. Onoldi d. 7. Mart. I 792.
19쪽
Testa ovali, planiuscula, subcarinata, susco - atra, pinetis striisque albo - flavescentibus radiatis.
T. Europaea, testa orbiculari planiuscula laevi. Schneid. Schildhroet. pag. 323. n. s. T. Orbicularis. Lim, Syst. nat. edit. Gmel. pag. Tov. exclusis Synon. Gronovianis et D Τ. lutaria. -υ I. Danub. illustr. q. tab. 33. 3ψ. T. aquarum dulcium et lutaria. R . quadrup. 25 T. lutaria. Brumlah. Spol. mar. adriat. p. M. T. punctata. Gottio. Schildhr. tab. Ia. Tostuggine di fiumo p Cetti Storia di Sardegna Tom. 3. p. 92. Sceletirte V asser-Schildhroete. Wayers Zeitvertr. I. tab. 29. 3 T. flava, testa superiori viridi flavo maculata. De la ceperi. tab. VL p. y35.
superior ovalis; exsuperatur enim latitudo, tertia fere, et ultra, longitudinis parte; modice convexa est, ut tertia circiter longitudinis pars altitudinem aequet; conveXitas testae undique fere aequalis; annosiorumtamen animalium dorsa planiuscula deprehenduntur, et minus, quam juniorum, carinata. Laevis est in universum scutellorum superficies, praecipue animalium adultorum; juniorum autem scutella, sulcis margini parallelis, sese cim A genti-
20쪽
gentibus exasperantur, idque in posterioribus potissimum dorsi laterumque scutellis. Obtinet quoque, observante Marsglio, aliqua laeVitatis diversitas secundum sexum; quippe qui superficiem asperam magis et rugosam in maribus esse dicit, quam in seminis. Discum occupant scutella XIII; nempe quinque intermedia, seu proprie
dorsalia, et quatuor lateralia utrinque. Dors alium primum irregulariter pentagonum est, basi latiore arcuata collum Versus spectante; obtuse plerumque carinatum et reliquis declivius. Secundum et tertium subquadrangula sunt, vel subseXangula, si angulos laeviores, suturis trans Uersis scutellorum lateralium occurrentes, ut tales numeres. In adUltis omnino planiuscula sunt, in junioribus autem plano - convexa; carina plerumque laevissima et depressia, versus posteriorem tamen scutelli marginem nodulo distincto terminata. Quartum ad formam hexagonam propius accedit, uti quintum ad pentagonam irregularem; utraque in plurimis individuis notabilius paullo carinata deprehenduntur. EX scutellis lateralibus primuin formae irregularis est, circuli quadrantem fere referentis, apice truncato; secundum desilper sub quadrangulum, uti etiam tertium et quartum, magnitUdine tamen et convexitate decrescente. Suturae inter scutella sulcatae sunt et curvilineae. Color testae utplurimtim niger est, Vel susto- nigricans, etiam badius, punctis innumeris et lineolis interruptis, eX communi centro peripheriam
quaquaversus diradiantibus, pictus; hique radii albidi sunt, etiam flavescentis coloris. Hanc lineolarum radiantem dispositionem, cum in nulla alia testudinum specie simile quid occurrat, et in hujus speciei testis omnibus magis minusve obserVabilis sit, eo magis ad disserentiam specificam designandam aptam credidi. Areola in scutellis dorsalibus ad marginis posterioris medium , in lateralibus autem, in scutellorum angulo posteriore et superiore locatur, et silicis pluribus parallelis cingitur; quorum numero, ut Videtur, scutellorum incrementum annuum periodicumve notatur. Horum autem sulcorum, aeque ac areolae quibus respondent, Vestigia in testis annosioribus sensim t. cpedetentim eXtenuantur, et plenarie tandem delentur, ut specimina, quae coram habeo majora, si junioribus comparantur, laeVissima omnino appareant, nisi omnibus, saltem anterioribus scutellis, et mira inter diversa hujus speciei individua observetur varietas. Occurrunt quoque specimina quaedam, fascia quassi, ex lineolis secundum dorsi medium longitudinaliter et densius decurrentibus conflata, se distinguentia; talis fascia in figura GottWaldi supra laudata ex