장음표시 사용
251쪽
128 Rhetoricae Praecepta. Epilogus acrimoniam orationis verborum len Imento mitiget, quod facile fiet, si nostram objurgationem ab amore proficisci viderit is, quem obiurgamus . Prode rit rejicere culpam in aliam, scilicet in subitum furorem , vel in alios , qui ad id excitaverint , quibus subjici poterit veniae. promissio, totiusque injuriae oblivio ; quod si aliquid supplicii sit imponendum, id fieri non tam ad repetendas paenas, quam ad eos in officio retinendos , & ad paenitentiam adducendos di
Nonnunquam atrocior esse potest Epilogus, & tune ex ante dictis exagerabitur turpitudo contracti dedecoris . Addi aliqua poterunt ad excitandos motus spei , metus, amoris, praesertim ab honesto. Possunt & minis admisceri preces , ut ii flectatur aut terreatur illis; ita tamen, ut omnia magis ad amorem , & lenitatem inflectantur. Tandem propositae emendationis finem consequemur, si eam quam concepimus, bonam de reo spem aperiamus, & fateamur.
EX postulatio dicitur gravis quaedam quaerimonia .
Cavendum ne fiat ob leves caulas, & si rem damnam Us, voluntas est excusanda. Insuper habenda etiratio eorum , apud quos , & ob quas injurias fiat expolita latio, utendumque in omnibus prudentia, ut non ulceremus plagam, quam sanare cupimus; praesertim si apud su Deciorem potestatem conqueramur. Exordium duci potest a laude & commemoratione beneficiorum, quae in eos contulimus, apud quos querimur; vel ab ipsis iniuriis' , quas patimur, praesertim cum nostro iure utimur , nec jam precari opem , α auxilium post uti mus ; vel T quadam excusatione , qua profiteatur orator se non sua causa , sed honestatis , aut alienae voluntatis expostulationem aggredi. In te dum
252쪽
dum etiam malevolentiae suspicionem amovet, & per dubitationem eruditam nititur de amico queri: aliquando simulat dolorem, ut gravior fiat conquellio. Narratio exponit iniurias, aliquando etiam prius venia petita , & conquerendi facultare. Confirmatio post injuriarum expositionem amplificat eorum magnitudinem , & cum laesae personae patientia confert , cuius rei testes nonnunquam producit ; Descriptiones adhibet , prosopopaeias , hypoti po-ses , & alia dicendi lumina , quae motum ammorum
Epilogus precibus ad eos confugit, a quibus solis re medium expectari patest , quo in loco affectus excitat
misericordiae, clementiae, ac metus. Si expostulatio privata sit, nudam, & apertam narrationem pollulat, & nonnunquam excusationem potius, quam accusationem adhibet. Tamen in expositi ne injuriarum amplificare potest earum gravitatem , si praeter merita , atque adeo contra jus Oilendantur ae
Confirmatio, aut brevis, aut fere nulla esse potest . in qua per praeteritionem profiteri debet orator , se generoso silentio multa supprimere. Quae tamen confirmatio tum est adhibenda, cum tules sunt iniuriae quae ultra dissimulari nec possint, nec debeant, praesertim, dum majora timentur. Conclusio vehementem excitat dolorem cum inte positis minis, quibus etiam ' aliqua deprecatio adjungi potest, habita semper dignitatis ratione.
Hoc genus orationis exprobat beneficia in alioqcollecta ; quod quidem fieri debet opportune, &e re illius, qui beneficium accepit. Exordium testatur & appellat conscientiam illius , qui labem ingrati animi contraxit , eamque grandibus
253쪽
ago Retboricae Praecep ra. bus sententiis ob oculos ponit, ut vitii turpitudinem primo aspectu cognoscat, & cum dolore conde
Narratio rem totam artificiose proponit, in qua &nostra in illum beneficia , & ingratum illius in nos animum amplificamus. Confirmatio duas habet partes; in prima benificium commemorat, sed ex acceptarum injuriarum impulsu ;in altera exponit, & amplificat alienum maleficium , quod fiet, ex hypothesi descendendo ad thesim . Epilogus timoris, & verecundiae motus excitat.
IN hac oratione totus esse debet orator , ut timorem inferat ei, cui minitatur. Exordium abruptissimum esse debet, ut velut ex in
Oratio tota eoncisa erit, concitata , minax, gravibus sententiis, & axiomatibus redundans, non tamen affectata, & puerilis. Adhiberi solet vehemens amplificatio sceleris, aut facinoris, cui supplicium intentatur, in qua longiori verborum tractu sese efferat oratio. Fingere potest orator, vel ipsam sceleris cogitationam,& memoriam adeo atrocem esse, ut ad eam vel gra-gissimi viri perhorrescant . Interdum etiam ne motus languescat, utetur communicatione, &pedetentim progredietur. Praeterea rem ipsam, ac futurum incommodum ita clare desaribet, ut iam non diei, sed cerni oculis videatur. Conclusio optationem, & adhortationem continebit, ne oras io ex odio, & malevolentia videatur profecta. De
254쪽
DEprecatio similis est .defensioni ; in hac tamen
supplex venit ora or , cujus erit. observare prudenter circumstantia. temporis, ac personarum, ne in
Exordium sumi potest, vel a qualitate criminis, cui veniam precamur, vel personae, pro qua petimus. iNarratio non est, cur crimen exponere debeat, nisi forte occupemus eos, quos offendimus, & tunc omnia sunt narranda, ac verbis amplificanda, deinde subiicienda deprecatio. Confirmatio in eo consumi debet, ut per vim argumentorum dandam esse veniam suadeat, quod quidem praestari debet primo a persona laesa, vel laedentis, de quibus ea dicenda sunt, quae cuique convenient , spectata cujusque conditione. Sciatis tamen prodesse semper, ut dilaudetur , qui laesus est , praecipue a laude clementiae, & ut commendetur , qui laeserit, cum ab ante acta vita nul a vitiorum labe respersa meritisque ejus in Patriam.& alios, tum a spe nempe eum fore perutilem Reipublicae; a. A crimine ipso una cum suis circumstantiis, quae crimen minuere possunt , ut si dicatur errorem admissum, vel aliorum suasione, vel impetu aliquo iracundiae. Quod si hae actione minus excusari poterit, ostendendum nocere illum duntaxat Au
ctori, & illi satis esse supplicii cogitasse , aut fecisse
crimen. Si vero crimen sit occultum, orator dicat non prodeundum illud in vulgus, quia ejus iupitudo ad vim dicantem redibit; A supplicio inferendo , de quo quaeri potest, cur inseratur, & cum certum sit inferri illud, ne reus amplius peccet; polliceri debuerit orator ex illius bona indole spem vitae melioris , suamque auctoritatem interponat, & pro eo recone iliando, si opus fuerit, spondeat; ostendat quoque iam odium concepisse in scelus, ut supplicii ad emendationem non
255쪽
- 23 et Rheto cae Praecepta. opus videatur. Ad Clementiam excitandam dicat eum, qui peccavit, sic affligi dolore , & concuti metu , ac timore , ut misericordia dignus videatur meminerit tandem servandum es e decorem. Epilogus vehementissimos motus contineat, & s ad Parentem agat, orabit , ut meminerit in filium agi , non in servum , obsecretque , per maiorum elueres, per clara facinora. Si vero ad superiorem agat , imploret ejus Clementiam aliis exhibitam in atrociori etiam flagitio, proferat exempla maiorum eius in re simili, fidem & obsequium perpetunm polliceatur , captet interdum benevolentiam , dicatque , quidquid a
cidat , se contentum fore ejus iudicio &e. FINIS.
Ad Laudem Dei, semperque Virginis Mariae,& Reliquorum Sanctorum.