Rhetoricæ præcepta e selectissimis auctoribus compilata edit primo doctor Petrus Antonius Santucci de Cortona ..

발행: 1748년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Σo8 Rhetoricae Praecepta. Exponet tandem quid commoditatis , & privatim,& publice tanti viri afferet reverso. Epilogus hortabitur, ut diu cum suis maneat, redibit d preces, orabit coelites , ut quemadmodum in proiectione, & reditu ita sospitent in Patria.

De Oratione in funere.

Exordium occupabitur in deploratione, ac gemitiabus, ordieturque vel ab indignatione pro eo, cuinius mortem dolemus, quasi indignemur ereptum nobis esse, aut nos superstites ad dolendum relictos; vel ab aliqua exclamatione, vel ab invectiva, in mortem maxime, si in aetatis flore ille obierit, vel a deploratione cum indignatione mixta , humanam conquerendo conditionem, quae nos ad tantam miseriam vix natos dejecit, vel a circumstantiis quibusdam, ut sunt ostemta, prodigia, aliaeque quam plurimae, quae in hac rem esse possunt, vel ab aliqua figura, dubitationem puta, quasi ambigat orator loqui ne , an silere debeat, ciere lacrymas, an consolari, & huiusmodi, aut excusationem quamdam, quasi non audeat vulneris memoriam refricare, & afflictae domus speciem describere; vel ab aliquo gravi dicto praesertim, si dolorem lenire velimus, vel a lugubri exequiarum apparatu , vel ab aliquo symbolo, vel a diversis gentium ritibus, vel a luctus descriptione , praesertim si luctuoso casu obierit ille, cujus mortem dolemus. Denique exordium dabunt a Dfinitas , dignitas, & hujusmodi, quae subitineat ille, cui onus dicendi impositum fuit, tamquam ea causae fuerint, cur loquendi partem susceperit Confirmatio duabus potissimum partibus absolvi potest, laude scilicet, & lamentatione; ea demortui vitam commendamus e hac mortem dolemus; quare ominnes linveniendi sunt fontes laudis , locaque omniaciendi moeroris motus ς quibus addi potest & tertia, solatium scilicet ad parentes, vel ad superstites docu

232쪽

. Rhetoricae Praecepta a ostmentum. Interdum tamen una pars tantum ponitur, eaque occupatur in laudatione; ita tamen constructa. ut referatur ad excitandum dolorem; in erdum adhibetur & secunda, quae aut dolorem movet, aut cons latar, aut adhortatur ad mortui imitationem : melius autem ista sparsim per totam orationem diffundentur, ita tamen ut in epilogo perficiantur. Epilogus aeternam felicitatem mortuo deprecatur , vel lacrymas in auditoribus movet, vel ad debitos honores deferendos, aut ad recordationem benefletorum ab eo acceptorum, vel ad virtutum ejus imitationem , vel ad impendentis omnibus certe mortis memoriam hortatur. Si filius supersit paternae virtutis haeres, auditores solabitur, proponens iis, parentem in filiis s perstitem esse. Tandem claudi poterit celebri quodam epitaphio, quod concisum esse convenit . & paucis versibus continere genus, vitae seriem, gestos honores, facta praecipua, mortis genus, & monitum aliquod viatori. Egresiae sunt Orationes funebres Nysseni in momte Pulcneriae, D. Amb in Theodosi senioris , NDetiaetent in Athanatis &c.

De Oratione ad legationem

obeundam.

EXordium, quod quidem sumitur a persona regis,& eius, a quo mittitur, & eius ad quem mittitur legatus, afficitates, foedera, amicitia, negotia inter illos ante id tempus habita, & cetera hujusmodi occupabunt; vel etiam sumi potesta ritu, & iure gemitum in mittendis legatis. Confirmationis nulla certa piscepta esse possunt, Cum enim tot, & tam variae possint esse res, quas legatus agere debeat, talem multuat confirmationem. Orator, qualem exiget res, de qua agitur. Quare cum legatus mittitur, vel ad gratulationem, & amicitiaeo ossi-

233쪽

diro Rhetoricae Praecepta. ossicia, vel ad excipiendum aliquem alterius nomine, vel ad aliud petendum, vel ad repetendum, & expostulandum aliquid propter acceptam iniuriam, vel ad suadendum aliquid, recurrere ille debebit ad singulares orationes cuilibet causae conformes. Epilogus pariter causis, quae tractantur, accomoda. bitur.

. . . . . ..

De Oratione in consecrationibu S.

Consecratio apud antiquos Idolatriae cultores ea

dicebatur, qua vel aliquem hominem in numerum Deorum referebant, vel templum, aut aram numini alicui consecrabant . Sacrilegus iste cultus cum ipsa superstitione jam exsolevit, eique sanctior successit , consuetudo scilicet piorum hominum in numerum, albumque Sanctorum referendorum. Quare haec oratio adhibetur a nobis in alium usum ab eo, in quem ab antiquis adhibebatur; cum nempe non iam scelestissimis hominibus divorum nomen tribuitur, sed cum homines vere pii maturis Ecclesiae Catholicae sanctionibus inter Beatos , Sanctosque adscribuntur. Artificium hujus orationis idem est, ac orationis in funere, praeterquam quod exordium, & epilogus, ipsa que confirmatio ad hilaritatem penitus compacti esse oebent. Poterunt & aliqua recenseri de ritibus, qui in lEthnicorum consecrationibus adhiberi solebant, vel eos assi mendo, vel reiiciendo. Etiam epilogus continebit exhortationem, qua excitentur auditores ad venerationem Sancti hominis, & ad vota illi facienda; poterit nariter vel nobis, vel nostris a Divo illo aliquid postulari.

Si haec oratio habenda st in consecratione templicuiusdam, illa tota occupabitur in commendandis ritibus huiusmodi consecrationis, nec non templis ii sedem

234쪽

Rhetoricae Praecepta. M sdem sibi a Deo electis tanquam in propria aede ad habitandum in terris; curabitque , ut venerationem, religionemque, & cultum in illud ipsum in auditoribus excitet, quod ut melius praestet, ornanda erit aliquibus imaginibus ex Sacra Scriptura desumptis.

De Genere deliberativo.

GEnus hoc nedum deliberativum, sed& suasorium dieitur, & dissuasorium, disceptatorium, conci natorium , & consultorium . Ejus materies possibilia sunt, & non necessaria, non tamen omnia, sed ea tantum , quae est in nostra potestate , ut aut fiant, aut omittamur, & ad nos ipsos pertineant, haec vero eadem publica sunt, vel privata, de quibus disceptari potest. Finis utilitas est, ae detrimentum t officium suadere, & dissuadere.

De Inventione Generis deliberativi.

TR iplicem huius generis sontem aperit Quinctilianus, cum inquit e suadendi partes quidem honestum, utile, necessarium. Necessitas tamen non ideo est pars deliberationis, quod in deliberationem cadat,

sed quod si quid necessarium probari possit, fidem aD serat deliberationi. Cum autem Cicero in partition. &e. hare habeat : Suasori proponitur simplex ratis, s utile est, σ fieri potest . ut fiat i dissuasori duplex : una, s noues utile, ne fat : altera si fieri non potes , ne suscipiaturi cumque idem dividat utile, inutile honestum,& utile commodum , constat tres esse sontes inuem tionis generis deliberativi : honestum scilicet, utile,

235쪽

etra Rhetoνicae Praecepta.

Ad honestum ea referuntur omnia, quae proficiscum tur a virtutibus, quaeque sunt laudabilia ipsa per se, qualia sunt animi hona , quibus & additur materies subiecta hon. stati, quae maxime spectatur in amieitiis; amicitiae autem charitate, & amore eernuntur. Quare cum nobis honestum proponimus materiem deliberationis, illud assimi potest . . ir. Si honum , quod suademus, cum virtute coniunctum demonstremus; tunc etenim honestum illud probaverimus; ideoque faciendum. a. Si oliendamus cum re, quam suademus, coniumctas esse virtutes, ita ut qui, quod suademus , susceperit , prudens , iustus , clemens habeatur. Quod si iam ille hisee virtutibus fuerit instructus, alia ratione erit impellendus, ut nempe suis virtutibus opera reia

pondeant.

g. ' Si metu dedecoris , & infamiae aliquid susciapiendum esse suadeamus , qui modus efficax est, &dicitur cum contrario.

Notandum oratori est , quibus affectibus auditores maxime dueantur , & quantum apud imperitos adhibendus est ad suasionem ignominiae metus, tantum apud Sapientes gloriae propositio , & honestatis, apud quos nunquam illius jactura. Ad utilitatem, ut inquit Cieero, ea revocantur, quae sunt in corporis , aut fortunae bonis expetenda; quorum alia sunt quasi quodammodo cum honestate con iuncta , ut honos , ω gloria ς alia diversa, ut vires, torma, valetudo, nobilitas, divitiae clientelae, de quibus satis multa in genere demonstrativo . Igitur multiplici ratione ea ad suasionem deflecti pos-

i. Cum,nobiles avidi sunt honoris, & gloriae , dignitatum, & famae, divitiarum, dominationis, & imperii ; si probaverit orator in re , quam suadet , ista

a. Apud eos, qui aut lucri cupidi sunt , aut sum, mum decus ponunt in recto divitiarum usu, ut hosce

236쪽

persuadeat, his liberalitatem divitiarum ornamentum, illis spem lucri proponet. . ι3. Uideodum erit, quid sit futurum , si negotium suscipiatur; quid consecuturum, si negligatur. Ad primum spectat bonorum partorum conservatio, comPa ratio non acquisitorum, malorum praesentium depulsio,& imminentium fuga; ad secundum bonorum iam partorum carentia, sperandorum frustratio , malorum praesentium, aut imminentium vel continuatio , vel exmpectatio. Ad utile revocatur necessarium eo modo , quo superiores diximus. Possibile continet causas , quae rem quamlibet eis ciunt. Eae autem sunt in duplici differentia; aliae enim sunt conficientes, quae rem ex se conficiunt, aliae adiuvantes, quae sunt quasi quaedam instrumenta ad rem

Conficiendam, quae omnes hoc uno carmine comprehenduntur :Quis, quid, ubi, quibas aux itiis, evr. quomodo, quando. Quis complectitur personas , in quibus potissimum examinanda est conditio, qua statim obvium venit quid ille aggredi possit, quem suademus, nimirum vir fortis bellum, nobilis & sapiens imperium , & huiusmodi. Qua in re attendenda quoque est persona contra quam

res, quae suadetur, est suscipienda.& quantum virium alteri datum, tantum inbecillitatis illi tribuendum. Quid rem ipsam suscipiendam intelligit, facilem scilicet, aut dissicilem, gravem, aut levem, vel ut suscipiatur, vel ut propulsetur. Ubi locus eii, quem vel commodum, vel incommo dum ad rem perficiendam demonstrabit orator Auxilia facultates continent, & instrumenta, quibus res facile perfici potest. Cur habet rationem finis, cujus causa res suscipienda suadetur, puta bellum, aut ad vindicandam injuriam, aut ad defendendam libertatem. Quomodo rationςm comprehendit negotii perficiendi,

237쪽

zi Rhetoricae Praecepta .& qua si praecepta quaedam, & documenta , quae dari solent ad illud facilius obeundum.

Quando tempus notat, opportunum scilicet, & commodum ad rem facile consequendam. Praeter haec suasonem adjuvant leges, praeiudicia, Pacta , conventa , aliaque eiusmodi , quibus ad rem suscipiendam obligari videntur auditores. Proderit etiam ad hanc rem adhibere tum recentiorum, tum antiquorum exempla, quae similia rei propositae proferri debent, & quasi per partes distributa cum re agenda conferri, ut aut illorum eadem esse ratio , aut etiam in nostro negotio omnia faciliora esse probentur; quod

si difficile sit nepotium, erit illa difficultas fructu, & utilitate, vel etiam gloria compensanda.

De Dispositi otie Generis

Deliberati.

EX ordium in hoc genere aut nullum, aut bre Ueesse debet; sufficit enim interdum ut orator Pro Ponat qua mente dicat, quid velit, & quibus de rebus dicturus sit, horteturque auditores ad se breviter

dicentem audiendum. Sunt tamen duo tempora , quibus adhibeatur exordium ; primum ut ornamentum , & dignitatem habeat oratio , ne temere, ac sine ratione exposita videatur; secundum ut doceamus, si id non satis audi-ditoribus innotescat, quanta sit res, de qua deliberatur, & tunc magno artificio opus est. Exordium autem sumi potest primo ab ipsa orationis persona , ut sibi auctoritatem , aut benevolentiam conciliet . Auctoritatem vero sibi conciliabit modesta sui commendatione; benevolentiam , vel grati animi fgnificati ne, vel professione amoris sui in cives, & charitatis in patriam; vel desiderio bene consulendi, ac de re proposita dicendi studio. Secundo ab adversariorum persona s

238쪽

Rhetoricae Praecepi a. 2 I ssona, detegendo eorum consilia, atque fines, quos sibi in re hoc, vel illo modo ad suam libidinem conficiendam proposuerunt, ut dicantur aut iniuste agere, aut invidere utilitati publicae, aut nec recte consentire , aut consulere , aut propria commoda inquirere , non fiublica. Tertio ab auditorum persona cognoscendo il-orum instituta , more&, Reipublicae administrationem, ut omnia nostra accommodemus ipsorum ingenio, ex eorum opinione ducamus argumenta utilitatis , & hon satis, declaremusque nos id perfecturos, quod ii maxime in votis habent. Quarto abi psa re, magnitudinem, dignitatem, momentum, aut proprietatem auditoribus ostendendo, ut eos ad audiendum excitemus . In dissuasionibus nonnunquam longius principium requiritur praesertim, si quae dissuadentur, utilia esse auditoribus

videantur.

Cavendum in hisce exordiis, ne abrupta sint, nec concitatam semper orationem , & in verbis effusonem, cultumque affectent. Narratio ut plurimum non usuvenit in hoc genere sunt

tamen duo tempora , quibus adhibere eam occurrit, vel cum aliqua habemus exempla rerum ante gestarum, quibus utamur tamquam argumenta ad suadendum; vel cum auditor docilis fieri debet, si nondum satis praecepit, in quo sit tota controversia, unde orta, quomodo terminari possit, aut si periculum rei,di Lficultatem, & magnitudinem ignorat. Quod si nulla narratio occurrat, statim ab exordio subjicienda erit propositio, quam explicare copiose, &summa cum auctoritate conveniet.

Contentio, seu confirmatio eo maior esse debet, quo minor fuit narratio; itaque post iam die a probatio in certa quaedam capita distribui debet ; quae tractentur ab honesto. utili, possibili, necessario, ut supra monuimus . Ad maiorem copiam poterit Orator per alia genera excurrere, vel eos accusando, qui sunt contrariae opinionis, vel eos laudando, qui nobiscum

consentiunt.

239쪽

xi is Rhetovicae Praecepta.

Quaeritur etiam non tantum, quid utile sit, sed etiam quid utilius , examinaturque quid consecuturi simus , & per quod , ut adjudicari possit, utrum plus

commodi sit in eo, quod petitur, an plus incommodi in eo, per quod petitur. Quinctil. doeumentum est.

Consulatio eosdem habet locos, quos confirmatio. Verum praecipua rationum firmamenta quam dilucide sciatis esse dissolvenda , rationes rationibus, exempla exemplis opponendo; cavete ne cum sententiat alicui repugnatis, ejus confutationem per totam orationem spargatis. λCeterum resutatio fieri potest, vel dissolvendo rationes contrariis, vel similia exempla proferendo, eOrumque eventus. Si refelli debeant litterae, quae in senatu recitantur; duobus modis fieri potest, vel earum lectione, illas dicendo, & demonstrando adversus intiqua postulare exceptis ex eadem epistola rationibus; vel litteris in manu sumptis , aut memoria deprom ytis quasi per commentarios verbis pene singulis , ac versibus respondendo . Habentur ea empla apud Cic. Phil. 8. n. 25. & I3. a n. 22. ad 49. Amplificatio petitur ex duobus capitibus; primo ab exemplis tum recentibus ad notitiam, tum antiquis ad

auctoritatem; secundo a comparatione utilium, ac ne cessariorum cum honestis. Caute tamen orator honestis utilia praeserat, ac necessaria, & si occurrat, utilia, ac necessaria proponere, ea cum aliqua honestate coniuncta proponat. Cum merito dixerit Cleomenes et Vincat apud nos potius, quod gloriosum es, quam utilitas, & praecipue apud Oratorem Christianum. Peroratio sententiam pronunciat, eamque clare, &dilucide, & motus concitat; motus autem excitandi, sunt, vel desderii, cum bona quaerenda proponuntur; vel spei, cum propositis dissicultatibus rem facimus o tentu facilem; vel amoris, cum rei bonitatem, honestatem , & pulchritudinem, seu utilitatem ob oculos

ponimus.

In dissuasionibus excitantur motus terroris, odii, de

spera

240쪽

R toricae Praecepta. 2I

sperationis, proponendo res impeditas, dissiciles, molestas, terribiles, vel metus, enumerando imminentia perieula. Sin autem videamus, hunc motum dominari in iis, quos suadere velimus, ille depellendus erit comparando vires nostras eum oppositis , easque iis praeferendo. In privatis consultationibus vix motus adhibentur, nisi cum aliquem videmus nobis familiarem in discrimen irruere.

De peculiaribus Orationibus in

hoc genere.

QVE fiunt in hoc genere peculiares orationes, eae sunt, suasio, dissuasio, consultatio, hortatio, dehortatio, commonitio, commendatio, incitatio, conciliatio, consolatio , quarum artificium cum nihil aut parum discrepet ab eo, quod per communia praecepta docuimug, nihil est, cur nova de iis moneamus pquia tamen tum commendatio, tum consolatio videntur nova quaedam exposcere ab iis, quae generaliter diximus, de iis singillatim pauca quaedam addemus.' Commendatio ' igitur quae fit cum alteri aliquem commendamus , reducitur in parte ad genus demonstrativum: sub ipsum commendationis initium continere debet laudem illius, quem commendamus, ab iis quidem laudis capitibus , quae magis faciant ad rem, propter quam commendamus. Cic. perfectae commend. exemplum habet lib. famil. a. Epis. 6. & 6. Epis. 9. Consolatio si habeatur pro mortuo , confirmationem instituit a feliciori mortuorum statu, a communi rerum conditione, a mortis bono, & huiusmodi. Si habeatur pro infeliciori fortuna addit in confirmatione communibus fontibus utilitatis, & honestatis praecipuam quamdam in amictum commiserationem, divinamque in medium affert providentiam, cui reluctari nefas esse dicit, poene sacrilegum , & prorsus ine

SEARCH

MENU NAVIGATION