장음표시 사용
241쪽
1 i 8 raetoricae Praecep a. 'plum. Ceterum eae singulae orationes eum in epilogis movent affectum, qui magis convenit rebus , quae in consultationem positae sunt. Nemo Artasse sapientius Senec. consolatione usus est cap. D. ad Marcian. &c.
GΕnus iudicale ita dictum fuit , quod versetur in iudieiis, & eausis forensibus. Eius finis est jussum, & iniustum, illud ut conservetur, hoc ut prin
Causae in hoc genere quatuor esse possunt ; prima smplex, quae unam rem, seu crimen unum projequitur,fimum scilicet, seu venefietum, & hujusmodi : Secunda coniuncta, quae plura crimina, vel eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis multa furta; vel diversi, ut cum quis veneficii, & Sacrilegii accusatur : tertio comparativa, in qua quaeritur non quid aequum sit, sed quid aequius, ut cum quaeritur . uter de duobus,
ut aequali iure disceptant de haereditate, ea digniorit: quarto mutua, cum alter Alterivri accusat , eiusque duae sunt species; prima qua accusatores sibi idem crimen intentant; altera, in qua diversa crimina sibi objiciunt, ut cum qui furti accusat alium, ab eodem accusatur homicidii. Ex causis nascitur status, qui causae dicitur constitutio . idemque nascitur ex intentione accusantis , &defendentis depulsione. Ex variis autem disceolandi rationibus varii nascuntur status ; vel enim factum negamus quod obiicitur, & hinc naseitur primus status , qui dicitur coniecturalis , in quo quaeritur an iactumst; vel quod factum fatemur, negamus illam habere vim, atque id esse, quod adversarius criminatur, &hinc nascitur status definitionis, in quo quaeritur quid sit; vel quod arguitur, non negatur factum , sed talecite, quale dicitur,.& rectum esse defenditur, &Φinc nascitur status qualitatis, in quo quaeritur quale sit. Verum ad statum causae sex gradibus ascendi solet; in
242쪽
Rhetoricae Praecepta. et stomni enim disceptatione primus gradus est accusatio, ut Milo CDdium occidit , ex ea fit de sensio , jure occidi quae est secundus gradus hinc contentio , auiure occiderit , quae est tertius ς huic additur quar, tus , in quo est ratio ad depellendum crimen , iure occidit, quia insidias ei posuerat; hinc nascitur
quintus, qui rationem continet accusatoris ad labefactandam rationem rei , ut non licuit ei insidiantem occidere, & hine ducitur firmamentum, ex quibus Ominnibus oritur sextus, qui dicitur disceptatio, in qua quid veniat in iudicium quaeritur , liceat ne insidiatorem occidere ; advertendum tamen sex hisce gradibus ad statum conjecturalem non ascendi, qui tribus tantum contentus est, sed solum ad statum qualitatis, & d sensionis. Praeter hosce tres gradus causarum ab aliquibus additur status, qui dicitur assumptivuς, & per hoc ab aliis distinguitur , quod eius probationes extraneae sunt , &foris petitae , quae factis efferant exeusationem . Haec autem desensio infirma est, & debilis, & quodammodo quoddam reis perfugium.
Praeterea plures oriuntur controversiae scripto, α
primo cum quaeritur quid scripto significetur. Quis e. g. testamento legavit statuam auream tenentem hastam. In his verbis ambiguitas est, quaeriturque an per illa significetur statuam totam auream esse debere, an hastam solam: secundo cum quaeritur, quaenam sit volu tas , & sententia'ejus, qui scripsit .' est haec e. g. Peregrinus si muros conscendit , capite plectatur 9 curn hostes muros occuparent, peregrinus muros conscendit,& depulit hostes; quaeritur an voluntas eius, qui legem scripsit , si ut in hoc casu peregrinus capite plectatur: tertio cum scripto scriptum opponitur. Duae, lunt leges quarum una est et Dux ab arce ne discedito; altera; dux victor, quod praemium volet, post ut to.' ux victor ab arce discedit; accusator quod fecerit contra primam legem, ille se tuetur secunda; hi quaeritur utra lex fi4 potior.
243쪽
De Inventione generis judicialis.
INventio generis iudicialis tum ad accusationem, tum ad defensionem, pendet ab assumptis loeis factorum, & rerum; ii autem continentur omnes in adiunctis, antecedentibus &consequentibus causis,& in locis omnibus extrinsecis ; cum ditiinctione tamen , ut alii faciant ad statum conjecturae, alii ad statum definitionis, alii ad statum qualitatis. De illis satis diximus, cum de locis oratoriis, ea huc refcratis.
De Dispositione Generis Judiciali S .
EXordium artificiosum esse debet quam maxime ,
in quo semper auditor docilis, attentus, & benevolus reddendus est, & ea quidem ratione , ut statima principio, vel attentus, vel docilis, vel benevolus fieri debeat. Benevolentiam captabit orator primo a propria persena, si vel extenuet virtutes suas, & eloquentiam , vel ostendat se non leviter angi difficultate agendi, & officio ipso accusandi; vel doceat se quodammodo opprimi auctoritata, gratia , potentia partis o positae; vel dicat se ad dicendum venisse, ut existimetur suscepisse illam causam ductus officio cognationis ,& amicitiae ; aut alia ex causa, seu honesta ratione , ruae semper videtur necessario afferenda. 2. ab adve ariorum peris , seu eorum , qui eum illis conjuncti sunt, quod ita tractari debet , ut in invidiam , & odium adducantur, detegendo eorum fraudes, crimina, corruptelas, & huiusmodi. A persona Iudicum, vel eos commendando vel declarando , quam spem concepimus de ipsorum integritate, vel obsequendo, vel mitigando eorum naturam , ad quod necesse erit eorum
244쪽
Rbe orieae Praecepra. 22 Imores cognoscere, vel aliqua de eorum ossicio alti gendo cum laude se leviter tamen ne tam doceri, quam exorari, & laudari videantur. 4. Α causa , vel ex ea desumendo aliquod grave dictum , seu sententiam maxime probatam a Iudicibus, vel eius magnitudinem exponendo, ut si dicamus conjunctam habere stbi Reipublicae, aut civium falutem , vel aliqua considerando de ipsius conditione, eumque affectum movendo, quem
ipsa postulat, ut si in ea gravi aliqua affecti iniuria , misericordiam in nos , invidiam , & odium in adversarios concitemus.
Ab adiunctis, temporis scilicet, loci, aliarumque ei
cumstantiarum. Attentio Eaptatur vel si rem novam , atrocem, & magnam , atque ad exemplum pertinentem agere dicamus, vel si l pauca nos dicturos , eaque tantum . quae ad causam p rtinent, promittamus. Docilitas comparatur clara partitione, rerumque dicendarum divisione, tunc maxime cum causa videtur involuta multis rebus ι at cum iudex nimium adversario attendit, ab illa nimia attentione avertendus erit, quaedam imminuendo, vel elevando. Narratione non opus est , ni forte accusator , cuius
est factum exponere, minus fideliter illud narraverit ἐvel aliquid omiserit, quod reo favere possit . Cum illam adhiberi oportuerit, si quando perspicua , & probabilis esse debuerit, maxime in hoc genere esse de
hebit.' Praeterea ita componenda est, ut causae nostrae sequitatem , nequitiamque adversariorum subjiciat oculis , conformandaque iudicum moribus , & auditorum , ut ostendamus adversarios maxime in eo peccasse , a qu omnes potissimum abhorrent, quod quidem ultimum pluribus modis praestare potest; r. ostendendo propen
sonem cujuslibet ad vitia , & virtutes , qua impulsus aliquis hoc , vel illud praelegit. a. expdimendo ea squae ab illis moribus oriuntur, ut incedat hoc, vel illo gradu, furens, anhelans, titubans, & huiusmodi. 3. Si res videatur incredibilis , causas proserendo, quae ad
245쪽
111 Rbetoricae Praetepta. eam impulerunt, quod si nulla legitima causa inveniatur recurrendum erit ad primam illam libidinem , quae caeco impetu huc, vel illuc homines proripit. q. Si res aliqua crudelis, & atrox apponatur, tunc concitandi sunt motus animorum graviores per exclamatio. nes, obiurgationes, reprehensiones, comminationes, imerepationes, & hujusmodi. Sunt etiam narrationes quaedam totae flebiles, quibus atrox alicujus maleficium , Naturaeque immanitas, aut innocentium paena exponi. tur. 3. Quia duplex narratio, altera, quae summas rerum colligit tantum, altera quae singula exponite haec secunda adhibenda est, quotiescumque permovendi sunt auditores, prima vero eum rei gellas series, aut nobis non multum favet, aut ingrata eli auditoribus , aut communis, & trita. Confirmatio, vel simplex est, quae crimen unum, Vel conjuncta , quae plura complectitur. Si simplex est , quae firmissima sunt, partim in principio collocentur , partim ad finem reserventur , quae autem medio Ta , in mediam turbam conjiciantur. Si conjuncta , & accusemus, quo ordine crimina ae reo commissa sunt , eo a nobis referantur , si vero , quae postremo facta sunt, levissima sint , ea nunquam in fine collocanda. Tunc etenim notanda tempora , dignitates, & officia; in quibus sese reus exercuit, & crimina , quae quoquo tempore , aut officio susceperit, quorum gravissima quaeque primum, & postremum locum obtineant, cetera vero medium. Notandum unumquodque crimen probandum esse ex locis. qui pertinent ad itatum , in quo causa versatur, ut singula argumenta vehementer proponantur , hoc est , ut statim initio conglobatione criminum omnium utamur, qua reus obruatur, & iudex obstupescat. Ubi erimina conglobata suerint, erunt comprobanda, & confirmanda tabulis, decretis, testimoniis, securatiusque in singulis commorandum i quod certe fiet, si vehementiori aliquo motu crimen augeamus. Aliquando instandum est , acriusque urgendum , interrogandum, minandum, blandiendum, & egressio-
246쪽
Rbetoricae Praecepta. 22gnes etiam adhibendae sunt. Nonnunquam propositis rationibus in amplificationem graviorem exardescit Orator, saepe lenta gravitate pondus adjungendo iis , quae dicuntur. Si defendimus eodem ordine utemur , quo usus est adversarius , quem tamen mutare possumus, & levissima primo refutare , partim ad eX tremum remittere; firmissima in medium locum conjecta, aut obscurare dicendo, aut digressionibus obruere. Denique optimi oratoris erit , quid iudices , quid res postulent, temper ad Vertere. Peroratio si accusemus, irae praecipuae, & indignationis motus, si defendamus, conquessionis, seu miserationis sunt excitandi ; tametsi cum defendimus, iram movere possumus in injustos accusatores, dum accusamus , misericordiam in alium. Praeter hosce affectus alii e iam pro rerum opportunitate excitantur, ut odii , pudoris, amoris, miserationis, doloris, lenitatis, misericordiae per frequentes hypoti posses, Apostrophes, descriptiones, prosopopeias, contentiones , de quibus ad satietatem superius. Haec sunt generalia praecepta , quae pertinent ad a tificium orationis in genere iudiciali ; ea monenda lu- persunt , quae ad particulares quasdam orationes spectant, & primo dicendum.
IN qua modestiam praes erre debet orator, & mo
liter, ae frigide profiteri necessitatem actionis. Exordium sumi pote it primo a deploratione temporis presentis, in quo non tantum admittunt scelera, sed etiam palam de iis gloriantur impii , & impunitatem sbi pollicentur, quod in reo probandum est. 2. ab insolent ra eorum, qui crimina approbant impune , . a necessitate accusandi , vel ex publico privatoque bono, vel ex damnis crudelitatis arcendis, signifuata; q. ab ipsa persona, vel crimine, cuius ipsa accusatur.
247쪽
Narratio, quae dilucide , ac robuste erimina referre debet, non tam ad pompam verborum , quam ad rei damnationem institui debet, & ab illa re ι argumenta levioris momenti. Confirmatio acute crimina colligit, exponit acriter, tabulas profert fideliter, testes producit religiose , nec tantum scelus urget, sed quare , quomodo , quando iIlud admissum sit, manifestum adducit argumentis 2 Causas adiuvantes, & instrumenta proponit, quibus ad maleficium usus sit ; Egressionibus exagerationes temperat, profitetur interdum callide, se plurima modestiae eausa
Peroratio motus habet irae, vel odii graviores. Quod si judices timeantur 'molliores ad vindictam , ex rei autem salute detrimentum Reipublicae sit futurum, per repetitionem graviora scelera commemorabit, docebitque impunitatis spem fore periculosam peccati illecebram. Ceterum consideret accusator qualis in iudicium reus vocetur, rationem habeat dignitatis , & auditorum , temere quidquam non profundat, paucis crimen notet,& ita se gerat, ut de re non de homine dicere videatur. Si accusatio sit apud Iudices , rei delatio gravior esse debet, & honesta, & ita tractetur , ut non invidia, non odio, non spe praemiorum , sed oppressae innocentiae misericordia , improbitatis odio , & communis utilitatis ratione, ad id munus, ct officium impelli Orator videatur.
EXordium petitur a diversis circumstantiis Ioeorum, personarum, tum eius, qui defendit, tum ejus , qui defenditur , & apud quos defenditur , ab erroris consessione, a causis lusceptae defensionis , ab iudicum clementia, da qua dicendum , optimo cuique timendum
248쪽
raetoricae Praecepta. 22sdum esse , si ea ab iudicibus exularet . Benevolentiam conciliat, si dicat, quod iudices speret se habiturum Propitios, daturos aliquid humanae fragilitati s vel de
persona, quae accusatur, adserat, quod praecipiti odio, aut aliquo alio affectu graviore, aut suis damnis lacessitus , crimen admi serit ; vel ejus ante actae vitae vi tutes, meritumqtie in Rempublicam commemoret; vel de adversarii persona, solitam ejus nequitiam, ac scelera , & inveteratum odium exponat. Narratio refutationem continet, potissimam defen- sonis partem: praecipua tantum accusationis capita af sumuntur , interdum singulae accusationis partes discutiuntur, mox tota adversarii calumnia breviter contrahitur, rei tectis per contemptum iis, quae plus malitiae, quam probabilitatis habere censentur. Item non tantum adversariorum sensus nostri; comprehendi sententiis; sed ipsamet eorum verba commemorantur, & per partes confutantur scriptis codicibus , qui modus pur- ationis aptior est, quam pronunciatis orationibus mo-o causae impellentes, tum internae, tum externa proponuntur, quod metu scilicet, aliisque concitationibus affectus, damnis, vel iniuriis lacessitus scelus admiserit. Modo adhibentur circumstantiae, temporis, ac loci, quibus ostenditur, id agendum fuisse , vel gravius
damnum publicum, & privatum subeundum , vel illi
Certe, qui defertur, pereundum .
Proderit etiam exempla proferre eorum , qui cum maiora, vel certe paria scelera admiserint, veniam,&vitam ab iudicibus impetrarunt. Epilogus ad preces confugit per brevem repetitionem meritorum ejus in Rempublicam & earum rerum , quibus veniam, & salutem mereri videatur. Ceterum cum multiplices possint esse personae , quae indefensionem veniant: multiplex quoque potest esse defensio. Si enim qui se purgare conatur, mani festis teneatur indiciis, ille excusationem facti quae a ex ad . iunctis, & circumstantiis pluribus; sin autem a nocens, qui accusatur, ille innocentiam praetendat. Si ad viros
249쪽
et1s Rhetoricae Praecepta. Principes habenda sit des sio , miti potius veritate ,
ac prudentia monendi sunt, quam temere verbis paulo liberioribus irritandi. Orationis hujus Ideam vide apud Livium lib. 6 I. . .
INvectiva ad hominum mores stringendos accommo data duplex est, una in homines , quae non est usurpanda temere, nisi publica notentur infamia , vel nullum bonae spei locum relinquant : Altera in hominum corruptos mores invehitur , & prima longe haec melior est. Quaecumque illa sint, cavendum , ne liberius fraena maledicentiae laxemus. Lxordium ducitur, vel ab admisso scelere, quod explicari debet : vel a causa magni momenti, & adstatum Reipublicae pertinenti ; vel a persona , in quam invehit, quae describenda est; vel a circumstantiis loci, temporis, & huiusmodi. Narratio, vel vitam omnem a Puero incipit , singulaque momenta percurrit cum verborum apparatu ,
vel certa quaedam capita desumit ex pluribus, quae sibi
Confirma tio vitii perniciosos effectus expendit, contraque pietatem, leges divinas, humanas, Patriae mores, maiorumque instituta esse, contendit. Per amplificationem recenset incommoda, quae inde vel sequuntur quotidie, vel in posterum sequi possitnt, nisi iudices saeviant in auctores. Per Comparationem multorum, qui ob similia , vel etiam minora crimina graviter affecti sunt, urget hujusmodi hominem, dignum esse extremo supplicio, exilio, & hujusmodi. Nonnunquam in invidiam, & odium perditum hominem vocat; si praesertim beneficiorum immemor', quam tueri debuerat , Rempublicam everterit. Tractatur interdum per argumenta , & figuras , quae ad intimos sensus percellendos plus habeant virium. Spio
250쪽
Epilogus graviores affectus ciet, irae, Odii , invidiae, pudoris, & aliorum effectuum , quibus criminis atrocitas urgeatur, & iudices ad paenas repetendas ac
OB iurgatio, quae est superioris ad inferiorem reprehensio, dicitur, quae sibi proponit emendationem ejus, qui contra officium , & honestos mores aliquid
Peccaverit . Quare cum durae cervicis hominibus ea debet esse intonans, minax, intentansque paenas,' cum
illis vero, qui mollis animi sunt , pavidique ingenii , frustra laboratur, si severitas induatur. Exordium peti potest: vel a vituperatione personae, seu facinoris admissi ; vel a rei turpitudine , criminis atrocitatem explicando , cui etiam adjungi debet tirmoris motus, & oppositio vehemens ; vel ab admiratione, quae & rei novitate, atque insolentia nascatur, ubi & exprobari poterit iactantia inanis , & fiducia , praesertim , si ignaviae scelus reprehendatur ; vel a spe virtutis eius, cui tradita fuerat Reipublicae talus, quam
tamen iubstinere non potuit : vel a dubitatione, quando dubius erit orator, quo nomine scelus , quod arguitur, appellet. Interdum etiam causam , cur queramur, expendit; nempe quod res acerba contigerit ex factis eius, quem verbis emendamus; quod in apertum discrimen homines, & negotia per imprudentiam, aut animi demissionem adduxerit. Narratio non tam objurgationi necessaria est, quam commoratio quaedam in reponendo crimine , quod per hypoti posim subjici oeulis debet , ut ejus gravitate, vel feritate moveatur is , quem reprehendimus λObservandum tamen est , ne alio nomine crimen vocemus, quam conUenit. Confirmatio exagerationem criminis continet, quae& fit pene tota per adjuncta loci, temporis, perlaua rum, & huiusmodi.