장음표시 사용
221쪽
e crescente maxima meditantes. Ad nuptam , & virum cum laude convertitur sermo , utrumque ad laetitiae sensum excitando, & in spem adducendo sobolis virtutis non imparis. Epilogus vota facit pro liberorum felici proventu , ut parentes thalami pignora cito conspiciant, diu felicem vitam degant, & diem videant , quo & ipsi liberorum nuptiis intersint . Itidem ad mutuum amorem, & fidelem concordiam coniuges adhortabitur . Legantur Claud. de Nupt. Honorii, & Mariae, Statius lib. i. in Epithal. Stellae Maxim. in Nupt. Constam
EP inicium adhibetur in quovis eventu felici, ut iis
gratulemur, quibus ille feliciter contigit. Exordium huius maxima parte esse potest rei obtentae gravior amplificatio, & desumi potest, vel a communibus i is publicae laetitiae, aliarumque circumstantiarum, vel ab ipsa mutatione, & incremento fortunae melioris. Confirmatio variari potest pro rerum varietate, quae ad gratulationem nos excitant, si etenim alicui victoriam gratulamur, dicendum erit non tam pares gratias, quam dignam gratulationem haberi posse illi, qui debellatis hostibus tantis incommodis patriam liberavit. Huius rei causae mox asserendae ; subiicienda inde victoriae narratio, quae explicetur ex adjunctis , & amplificabitur per Hypoti polem, distributiones, descripti nes, & per comparationes praesentis fortunae cum superiori . Licet nonnunquam victoriam conferre Cum ipso duce, ejusdem merita amplificare , in quorum fidem aliqui nominandi erunt, quorum egregia facinora fuerit aemulatus.
222쪽
Rhetoricae Praecepta. I99 Si dignitatem acceptam gratulemur, illius magnituis
do erit demonstranda : commemorandum adeptam me
xitis, & virtute, dicendumque dignitatem eam esse , ex qua immortalitatem consequi ille possit, quaeque a multis expetita , paucis admodum obtigerit. obliqua oratione interdum alicui gratulamur, cum dicimus noble nos amico, qui dignitatem obtinuit . sed Reipubli-Cae quae tantum virum in ea dignitate sibi adepta est, gratulari s quod Reip. utilitas ab amici honore accesserit; qui si iunior sit , dicendum hunc diuturniorem, & Rei p. utiliorem fore ; si senex , specimen virtutis amplum dedisse; si eruditione conspicuus, florentem, ac beatam fore Rempublicam Epilogus continet preces pro imperii diuturnitate , felicitate, gloria, incremento. loptat , ut qui ad dignitatem ascendit, opinionem de sua virtute conceptam factis superet, neque cum aliis , sed secum ipse certet, ut ad majores gradus possit ascendere. Cohortatur ad amorem, & patriae desensionem , ut eam ita compenset. Commemorat, qui reges, & praeclari viri eam ornarint, & auxerint Monet tandem, ut & Deo,& largitori Principi gratus sit.
HKe oratio superiori contraria est, majus tamen requirit artificium , ut dolore potius , quam arte videri debeat facta Duabus omnino partibus absolvi potest. In prima fgnificetur , quantum sit malum i l. lud', in quod incidimus , tum ad levandum dolorem , tum ad excitandam in amicis misericordiam, & odium in inimicos , si ex iis tantum malum obtinuerit. In
seeunda metus aliis injicitur quasi & illis possit idem
Epilogus superos orat, ut a cervicibus omnium tantam depellant tempestatem.
223쪽
Postulatoria oratio adhibetur , cum quid debitum ,
aut tamquam debitum a Deo, vel ab homine peti oportet. Exordium, si petitio oblique fiat, per insinuationem benevolentiam conciliet, ad excitandam nedum attentionem, sed etiam liberalitatem ; quae quidem insinuatio peti debet ab illius laude , a quo beneficium expectatur, maxime vero a laude liberalitatis . Quod si res, quae postulatur, dissicilior obtentu sit, majore insinuationis artificio, sin minus dissicilis, minore opus habet . Si vero recta petitio sit , aperte exordiendum, non tamen procul ab arte. Confirmatio si de liberalitate benefactoris nihil dictum fuerit in exordio, ab ea inchoari poterit. Petitio proponenda , explicanda , . exornanda erit , attenta persona , a qua petitur , & re ipsa quae petitur; nam si petitur ab homine gloriae cupido, dicendum erit virtutem inesse maximam in re conferenda; si ab alio aliter agendum. Si qui petit, bene meritus sit, enumerare poterit, modeste tamen, sua beneficia. Si nullum habeat meritum , narret , quomodo immeritus tantum beneficium petere audeat, causamque petendi afferat, dantis liberalitatem. Si res, quae petitur magna sit, inque ea obtinenda laboretur, recurrendum ad locos deliberativi generis , a possibili scilicet , stendendo nullo dispendio conferri posse beneficium ;ab utili probando, utile esse Rei p. ab honesto osten- .dendo honorem, & gloriam inde futuram. Proderit parentum laudes, & maiorum utriusque recensere, qui si in necessitudine coniuncti fuerint, addendum erit eos, qui subsequuntur, non tam paternarum opum , quam amicitiae haeredes esse debere. Preces adhiberi possunt ,& obtestationes per res, aut personas, quibus nihil charius haberi constet. Docendum erit, petere nos rem
224쪽
honestam, piam, iustam, & nobis necessariam, quam, ut obtineamus, ciendi sunt misericordiae motus ab indigentia nostra. Epilogus promittit animum gratum , & deficiente facultate referendi gratias, summam animi propensionem, & voluntatem.
De Oratione Eucharisti Ca, seu
EXordium bene contextum , splendidum, grave, ac serium eme debet , sine ulla suspicione simulationis, seu assentationis , in quo amorem profiteatur Orator, magnifice beneficium acceptum enarret , cum rerum enumeratione; praeterea exordiri potest Orator, nunc ab ea virtute , quae maxime lucet in beneficio
collato , modo a persona largientis, & ab adiunctis , si Rex, si Senatus si, qui dedit, si cito datum, si cum
verborum ornatu, & vultus hilar s signiscatione ; nunc reddendo rationem , cur tot ante beneficiis acceptis , nunc tantum agere gratias incipiat.
Confirmatio , vel institui potest per panegyrim , in
qua insistendum erit commendando virtutem a qua prosectum est beneficium, vel tripartita esse debebit , quae primo occupetur in laudibus benefactoris, mox inheneficii magnitudine amplificanda, & exornanda , ex adjunctis, & circumstantiis, per multas comparationes, inquirens.causas beneficii, tempus , locum , & huiusmodi; demum in explicando modo, quo datum est beneficium. Epilogus officii recordationem pollicetur; spondet , memorem animum, rogatque Deum , ut eum nos ob virium imbecillitatem id minime possimus , ipse grῆ tias beneficio pares rependat. Si gratiarum actiones ob salutem fient, observan dum erit, incolumitatem restitutam , mala adVersa smise
225쪽
roa Rhetoricae Praecepta. miserias , & morbos procul amandatos , magnam dicendi copiam suppeditare. Ideo exageranda tunc erit Praedictoium malorum gravitas, a quibus fuimus liberati , ut tanto majus beneficium collatum eluceat.
De Oratione ad inaugurationem .
HKC oratio diei solet in unctione regum, aut creatione magistratuum, vel Gubernatorum. Exordium sumitur a votis bonorum , qui optabant , a gratulatione populorum, a meritis ipsius electi, a Pompis, quibus elucent viae, forum, templa, palatia, a reliquis denique circumstantiis, vel etiam condolere dignitatem novo Principi orator poterit , quod eam subeundo, novas causas, laboresque subire cogatur. Confirmatio sese effundet in laudes novi Principis , a sontibus, quos supra monuimus, a laboribus pro patria exant latis , a clementia in cives . Disseret de corona, de sceptro, de purpura, de stemmate , deque ceteris omnibus, quae pesuliares sint illius pompae; adhibebit descriptionem iptius Principis, a quo effulgeat amor, & maiestas; neque omittet oracula , prodigia ,& siquid aliud insigne evenerit, & honorificum , quae omnia ad laudem principis reserenda sunt. Epilogus erit idem , qui in gratulatoria oratione . Praeclara est Sidonis Panegyris ad Augustum Romae dicta, & optime etiam Claud. in Consul. Manlii Theodoreti &c.
STemmata, quae familiae insignia esse dicuntur ,' ad laudes heroum plurimum conserunt, quorum encOmia inde petuntur, quod sint, & signa quadam ad
226쪽
Rhetoricae Praecepta. 2O3 ornamentum, & discrimen familiae deducta , & praemia virtutis, ac posteris incitamenta laborum, & suavis, & grata recte factorum recordatio , & documentum aliquod artis, & ossicii, & amoris, ac insitae vita tutis argumentum. Rursus ad laudem consideratur materia, ut aurum, vel argentum color ut caeruleus ,rubeus; forma, vel figura, ut ancile, palma, clypeus; pictura, ut rosa, Oliva, globuli, arma, cruces, Leo , Aquila, & hujusmodi, e quibus studeat orator m gnam copiam laudum haurire, &c.
De Paran imphaea; sive in Creatione DoctoriS.
EXordium petitur a circumstantiis personarum, vela ritibus veterum, cum laude illius scientiae, ad quam initiatur Doctor. Confirmatio tres partes habet; prima rationes comtinet, ob quas mox promovendus, honore dignus via deri possit; altera rituum expositionem; tertia ad doctorem panegyrim instituit. Ritus esse solent, traditio libri ad legendum quidquid ossicii sui sit; pileoli, insignia veritatis, ac sanctitatis; anulus, qui fidei, v ritatis, & constantiae est argumentum et Zona aurea, qua utatur, tanquam cingulo fidei, & sortitudinis, modestiaeque vinculo, quo animi motus cohibere possit . Epilogus multa sibi promittit de inaugurando D ctore, clauditurque in ejusdem gratulatione. De
227쪽
EXordium inchoabitur ab ipsos iustitiae templo, in
quo Praeses admittitur, vel ab ipso tribunali, in quod ascendit , unde promant : oracula coelo digna, hominique metuenda, quod quid ornari potest aliqua, similitudine desumpta e Salomonis throno, aut aliunde. Confirmatio vagabitur ' per locos communes laudis in Praesidem, electum, & quaerer, cur purpura induatur , an quia ea regiam induat auctoritatem , an quia in legum , uiolatores insurgere debeat tanquam elephas, qui a rubro in bella accenditur; commendabit sapientiam praesidis, ex qua, velut ex trypodepromentur oracula 1ulta , veneranda, & patriae salu
Epilogus gratulatur , non tam praesidi, quam urbi, quae se regendam commisit tanto viro , cujus sapientia, vigilantia, prudentia quaeque optima sibi polliceri possit.
HAEC oratio contexitur, cum alteri opus aliquod nuncupandum occurrit et ejus artificium tribus veluti gradibus assiimit , primo occasione dedicandi, quae sumitur vel a dedicantis ossicio, vel a dignitate illius, cui dedicatur, vel ab opportunitate aliqua, ut si devictis hostibus triumphet, & cetera quam plurIma; secundo rei dedicatae vel explicatione, vel excusatione. Tertio commendatione, & obsecratione, addito fidei, aeternique obsequii Sacramento. De
228쪽
OUI orationem hanc contexendam aggreditur priu&animadvertere debet, quae fuerit causa regis adventus in urbem. Si ut eam per se invisat, velut si in ea Princeps exterus sit, suas telebret nuptias,& hujusmodi; & talis erit oratio, qualem. eam exi git causae adventus. Si causa adventus sit , ut per se Princeps urbem istam invisat tunc Exordium ducetur ab expectatione , & volis totius Civitatis, vel a desiderio communi videndi Principem , vel ab exul atione , qua gestierunt omnes, cum primum acceperunti nuntium , vel ab ipsa regum prouidentia , quorum est, non per legatos tantum , sed per se quoque suis regnis consulere, a thesi ad Hypo-
tesim mox descendendo. - ' . .
Confirmatio per laudes regis excurrat, providentiae praecipue per aliquas comparationes, & symbola, poteritque recensere antiqua eius beneficia in urbem illam collata, ea conferendo, cum praedecessorum ipsius beneficiis. Immo disserere etiam poterit multa de urbis felicitate, & meritis, eaque omnia uni regi accepta referre. Neque erit inconveniens, si ad publicum apparatum descendat , in quo describat, vel civium concursum, vel regis ingressum magnificum ad triumphum, aut modestum, ne gravis populis esset. Dicet relicta ab eo fuisse clementiae, fortitudinis, liberalitatis, ceterarumque virtutum, quam ille tram
Epi logus ejus amori , & tutelae commendabit urbem, ipsumque tutelaribus Diis; vota iaciet pro ejus felicitate; vovebit, ac dedi eabit animas, pectora, sor
229쪽
dios Rhetoricae Praecepta. unas, opes. Populorum explicabit laetitiam, & amorem, & si quid petendum erit, obsecrando id emcere poterit. Legatur oratio Pacati ad Imperatorem Theodosium, in qua ille magnifice.
EXordium testabitur non levem doloris signisca.tionem ex illorum discessu, quibus familiariter utebamur ἰ mox moderationem adhibebit aliquam ex honesta diseessus causa; & si orator si ille, qui discedat, diuque a patria extorris abire debeat, misericordiae ciet affectum. Confirmatio commendabit multi populi, apud quem vixit orator, fidem, humanitatem, pietatem, & cetera, quibus conciliantur animi ,' tum urbem, a qua ille discedit, dilaudabit, loci nimirum naturam, situm salubrem, & amoenum, sacra eius sesta, sacrasque ce
Epilogus beneficiorum, quae istic acceperit, memorem oratorem pollicebitur , uxores, liberos , amnes commendabit plurimis, iisque bene precabitur. Si alius sit qui dilaedat, isque vel mulctatus exilio, vel acerbiore coactus fortuna, Exordium petendum erit ex querimonia , vel iudignatione in fortunam ipsam. Confirmatio queratur quod abire parantem non retinuerim non frequens virorum illustrium concursus, non deambulationes, non amaena loca, non cetera, quae urbem exornant. Revoeat promissa ; quod alter ab altero nunquam esset diseessurus , confert priorem felicitatem eum presenti miseria, dicit, se, qui iam in amico solatium, nunc praeter sollicitudines, & ras, nihil in eo habere, conqueritur nimis longam suturam eius absentiam, commemorat perieula itineris,
230쪽
Rhetoricae Praecepta. 2o dissielles navigationes, & vitae infelicioris incommoda, eoque dolet abeunti. Modo tamen solatur se, spe expectati selicioris reditus. Si vero qui discedit, legatus vel imperator discedit, Exordium illi gratulatur . Confirmatio dilaudabit, &eum ipsum, & collegas suos , comitesque, a genere, virtutibus, fama nominis, ac rebus antea feliciter gessis : deprecabitur eundem quoque, ut memoriam nostri absens non deponat, locorum amamitate deliniis tus, ac sociorum humanitate, urbiumque nobilitate, qua iter est habiturus, quas ea occasione proderit Iau
Epilogus continet preces, & felicia omnia discedemii desiderat.
EXordium vel superis gratias aget, quod incolumem patria, civesque omnes tantum virum re
ceperint; vel desiderium exprimet, quo cives eius rea ditiam affectabant, votisque, & precibus aceelerabant; vel circumstantiam quamdam temporis continebit, ut
si Sol serenior effulserit, quasi tanti hominis reditum sibi fuerit gratulatus. Confirmatio describet hominis indolam , dilaudabitque virtutes, eas potissimum per enumerationem recensendo, quibus acceptus fuerit iis , apud quos dum abesset, est commoratus, qua in re optimae erunt cominparationes conglobatae hominum illustrium , qui apud alias nationes magni habiti suerint. Indueet exteras umbes , apud quas diutius fuerit, quae partim invideant patriae illius, partim cives suos cum eo conserant, minoresque eo arbitrentur, & partim secum ipse doleant, quod hospitem non retinuerint abire cogitantem. R ditum amico gratulabitur. gratiamque referet, quod apud illum valuerit plus Patriae charitas , quam cete rarum gentium benevolentiae testificatio, oblati honores, locique amoealtas, & deliciae.