Dissertatio medica inauguralis pauca de mente, et ejus in corpus effectibus exponens ... pro gradu doctoris ...

발행: 1782년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE MENTE.

Mead, Usque adeo mentem corrumpit in- satiabilis avaritia et auri sacra fames Veluti gratae, sic etiam ingratae et molestae sensationes, stimulum haud levem systemati inferunt, praesertim vero parti cui applicentur. Harum essectus varii sunt pro diversitate impressionis et partis in quam agunt. A mechanica lege, hos omnes effectus pendere, forsan aliquis putaret; imposse. sibile vero nobis videtur eXplicare, qUO' modo effectus in systemate toto potestate

quadam mechanica producerentur, nis1 impressio omnis, cuicunque parti illata, cum cerebro, unica sensationis sede, communi

Opinionem illam assumendo, dolorem nempe cerebri energiana CXcitare, vi rati ocinii a nobis supra adhibiti explicare quoque licet, unde sit ut adeo debilitetur corpus ex subita sensationis alicujus dolorificae cessatione. Syncopen huic causae origi

22쪽

nem haud infrequenter debuisse, varia probant exempla mortem quoque subitaneam ex violentissimo doloris gradu ortum duX- isse, vero simillimum est. Quum inter sensationes dolorificas strictius sic dictas, et illas quas ingratas tantummodo vocamus, distinctio sit facilis, posteriores quoque hic loci leviter attingere oportet. Sensatio omnis ingrata potestatem possidet directe sedantem, vi cujus, corpori S

motus minuuntur ac cohibentur; et illae

sensationes quae summo gradu molestae sunt, et horrorem subito inducunt, syncope

haud raro natales praebent, immo, mortalitati etiam finem imponere valent. Ut ut autem ea lege humanam fabricam natura construxit benefica, ut omnis potestas se

dans, modico gradu corpori applicata, vis evadat in directe stimulans; sic etiam omnis sensatio ingrata tales in systemate nostro CXcitat motus, quales minantibus injuriis resistendis,

' Vide Celeberrimi Cullent First Lines of the Practice of Physie, Vol. 3. Parag. IIa a

23쪽

D E MENTE. 21

. . i

resistendis, vel malis effectibus jamjam obortis removendis necessarii sunt. Motus hi, a sensationibus molestis oriundi, variant pro diversa natura impressionis, partisque operationi ejus subjectae, necnon pro diversa systematis conditione dum ipsae impressiones applicentur. Rusmodi impressionum operationes saepe internae sunt ac obscurae, adeo ut visibiles non semper Oriantur motus, sed anXietas tantummodo et inquietudo ProdUcantUr.

De effectibus sensationis, ab impressionibus ingratis simplicioribus Ortum ducentis, jam locuti fuimus; Oportet autem etiam ut de effectibus illis breviter disseramus, qui ex sensationibus ingratis magis complicatis oriuntur; de illis, nempe, qui infelicem

nostrarum vel proximi rerum eVentum pro causa agnoscant.

Hae sensationes moeroris nimirum et tristitiae) vi gaudent manifeste sedante; cordis actionem minuunt, et ad sanguinis. Per

24쪽

DE MENTE.

per pulmones transmissionem promovendam suspiratum promovent, de vi circulationis multum detrahunt; Unde pallet corporis superficies, et perspiratio, Una cum caeteris excretionibus, imminuitur; totum corpus debilitant, et morbos, a debilitate, tardiori sanguinis circulo, vel diminutis excretionibus pendentes, mirum in modum fovent atque eXas Perant.

25쪽

DE MENTE.

IN hac parte tractanda, eundem ac in priori sequemur ordinem; et in essectibus intellectus exercitii enumerandis, primo modicum ejus gradum, utpote sanitati necessarium, considerabimus; deinde eX- cessum et defectum, quatenus morbis inferendis auXiliatrices conferant manu S, notatu imprimis digna putamUS. Si quod nuper asseruimus Verum esse probetur, eXcessum nempe et defectum hujus animi exercitii statum inducere morbosum, nonne etiam sequitur modicam illius requiri actionem, ut salva servetur valetudo ac integra i Rem ita sese habere innumera probant exempla. Rusmodi vero eXempla, etiamsi apud rei medicae scriptores defuissent, omni tamen illum culpa Vacare C crederem

26쪽

DE MENTE.

crederem qui eX analogia eodem modo

mecum ratiocinaretur.

Sicut corpus elasticum, vel si supra modum extendatur, Vel si nimis oti elur, vim suam perdit elasticam ; et sicut in corpore humano motus et quies, vigilia et somnus, utcunque ad vitam necessaria , in Utroque e Xcesita, plurimorum morborum causae sunt ; sic etiam a nimio, pariter ac justo minori intellectus exercitio, haud lae-Via oriuntur mala. Unicuique enim, intimum illum, qui animum inter ac corpUS existit, nexum vel leviter consideranti, primo omnino intuitu patebit, ea lege hominem esse constructum, ut ad totius machinae incolumitatem proportionata utriusque principii requiratur actio. A cogitationis excessu oriuntur , Om- ne genus mentis perturbationum, me- lancholia, inania, catalepsis, fatui- tas, sensuum impotentia, virtutis nerveae resolutio ν Gabbii Instit. Pathol. f Sλ'

27쪽

DE MENTE. as

resolutio, et similia. ' Haec et alia mala ab eodem fonte originem ducere, in elegantissimo de literatorum morbis libello fusius enarravit sempiternae famae medicus Tissol. Nec minus infaustos effectus habet neglecta animi cultura ; inde oriuntur fatuitas, corporis pariter ac mentis hebetudo, ac torpor universalis ; omnibus functionibus exercendis corpus impar redditur, et homo, vitam quasi inanimatam degens, ad ineluctabile fatum properat. Optimo igitur nixus fundamento sic cecinit poeta :

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

28쪽

2 6 DE MENTE.C A P. III. De variarum Voluntatis Modi cationum E se Iibus.

OMNΕΜ ideam quae in mente Oritur, sequitur determinata mentis assectio, eamque ipsam affectionem mentis passim comitatur ali aua determinatio voluntatis ani-

mae. Vel enim placet idea, vel displicet, vel neque placet, neque displicet, sed

prorsus adlaphora vel indisserens est. In disserentes ideae nihil mutant animae VO-luntatem p Placentes autem et displicentes hanc confestim mutant et determinant. Quando nimirum idea placet, anima eam ideam cupit retinere, et rem ipsam, a qua haec idea excitata est, amat, eo ardentiuSquo magis in id ea sibi complacuit. Contra vero, dum idea rei displicet, anima illam ideam aversatur, et rem ipsam, a qua haec idea eXcitatur, odit, eo Vehementius, qUO magis

29쪽

DE MENTE.

27 magis ingrata sensatio aut idea illius rei fuerit. Omnes enim sic facti sumus ut bo-

nUm amemUS, malum aversamur. Boni

autem vel mali aestimatio saepe quidem a sensatione pendet; et hinc quae alteri placet idea, alteri displicet, quod alter amat, alteraVersatur. Nunc, cum ideae sint effectus rerum perceptarum, si idea placeat, et amente ad suam causam, seu ad illum objectum, qui hanc ideam eXcitavit, referatur, necessario idem ille objectus placet ; adeoque ut primum Voluntas mentis circa i- deam determinata est, eadem etiam necessario circa rem illam, quae ideam excitavit,

determinata est ; nec potest anima aversari rem cujus idea placet, et eo minus illam rem aversari potest, quo magis ejus idea menti placuit, sed necessario Voluntas animae in amorem ejus rei flectitur, imo rapi tui . Nec potest anima amare ideam displi Centem, neque adeo potest amare rem illam, a qua haec idea displicens excitata est, sed necessario et ideam, et causam ideae, objectum nimirum aversatur. Ex hoc du

plici

30쪽

DE MENTE.

plici fonte amor et odium, et ex his reli quae affectiones, quae vulgo animi assectus vel pathemata Vocantur, ortum d UCunt. Amamus quod placet, odimus quod displicet. EX priore oriuntur spes et cupiditas, ex posteriore timor et desperatio.

Omnes hasce mutationes in mente nataS sequuntur certae mutationeS corporiS, CertiqUe motus musculorum, quorum ratio in intimo illo mentis cum corpore neXu latet. Hasce mutationes ordine enumerare, minime autem earum rationem reddere conari,

hujus opusculi capitis est. S P E S.

Spes animum grata anticipatione exhilarat ; unde in corpore lenioris gaudii placidos parit effectus. Hoc dulce solatium vitam maXime sustentat, et in seram senectutem producit. Tristitiam et horribilem desse Perationem, ut et mala quae illas sequun

SEARCH

MENU NAVIGATION