Dissertatio medica inauguralis pauca de mente, et ejus in corpus effectibus exponens ... pro gradu doctoris ...

발행: 1782년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DEMENTE. 29

tur, avertit. Sine hoc subsidio, omnes corporis functiones cito certe deficerent, nec homo quidquam intus haberet, quod motus vitales excitare aut diu sustinere posset.

CUPIDITAS.

Hujus effectus, pro diversitate rerum quae illam excitant, differunt. Ita diversa est faciei mutatio in illis, qui cupidine auri aut

aliarum rerum eXternarum assiciuntur, ab

iis quos veneris torquet cupido. Effectus posterioris hujus animi affectus explicare omnino impossibile est. Ex actione sola imaginationis varii in utroque seXu oriuntur motus. In maribus oculi scintillant, pulsus acceleratur, et haud infrequenter i regularis evadit, Vires novae, ut ita dicam, artubus redduntur, partesque omneS generationi dicatae mirum in modum stimulantur. Cum vehementior ac possessioni propior

32쪽

pior est hic animi affectus, ut verbis utar Halleri summum calorem, palpitationem, ruborem, robur pene cum tremore, et sen- sum quasi ignis per vasa ipsorum artuum facit.' In foeminis quoque, Varios haec passio solet inferre morboso Menstruum fluxum, ab hac causa ante diem proprium CXcitari, nemo non probe cognoscit. Cum

haec cupiditas diu absque fruitione perstat, morbus vel eXperientissimis medicis sanatu dissicillimus oritur. Chlorosin loquor, qua nullus fere morbus pertinacior. EXternarum rerum concupiscentia diversis in facie mutationibus sese prodit. Raro autem graviores morbos inducit. Aurieupiditas faciei pallorem et totius corporis maciem infert, quae, si diu maneat, reVera morbos inducit.

33쪽

DE MENTE.

Timorem atque terrorem a se invicem ex toto distinguere, multum laboravere Hal-lerus aliique physiologi, immo eousque processerunt, ut illum ad pathemata sic dicta deprimentia retulerint; huic vero interpathemata excitantia locum dederint. Pa-Ce autum tantorum virorum, hanc distinctionem rejicimus, et terrorem non nisi majorem esse timoris gradum contendimus. Terrorem enim in mente humana absque metu excitari posse, impossibile nobis videtur. In terrore, reS CXternae qUaS metuimus, jam ante oculos versantur ; in metu Vero, eXpectantur. Diversi omnino sunt horum pathematum effectus ; et inde, ni fallor, diversam quoque illorum naturam crediderunt auctores. Si vero ad harum passessionum modum invasionis attendamus, effectuum diversiitatem explicare non multum nobis facesset negotii. Terror subito

34쪽

3α DE MENTE.

ac ex improviso invadit; metus autem lente ac gradatim suboritur. Nonne igitur expectandum violentiores illius, quam hujus, fore effectus ; sic chronici morbi ab hoc, acutissimi vero ab illo, originem ducunt.

In leviori timoris gradu, fugit a vultu rubor, horripilatio totius corpori8 Oritur, contremiscunt artus, et gelidus emanat sudor. Sphincteres laxantur, Vires ad VenerCOS amplexus necessariae tolluntur, haemorrhagiae supprimuntur, ut et mensium et lactis fluxus, visque nerVOsa ex toto fere frangitur. Variorum morborum causa est hoc animi pathema, quorUm multi eX debilitate, quam inducit, pendere Videntur. Debilitatem inducendo, corpus ad pestis venenum aliaque contagia accipienda proclivius reddit; hinc etiam inter causas intermittentium aliarumque febrium remotas, timori illustris Cullenus aliique haud ultimum dedere locum.

Hysteria, hypochondriasis, et tota dyspepti

corum

35쪽

corum symptomatum cohors metum quoque pro causa saepe agnoscunt. Ex violentiori timoris gradu, terrorem loquor, spasmos, conVulsiones, epilepsiam, cordis palpitationem, volvulum funestum, abortum, febrem violentissimam, mortemque etiam subitam, ortum duxisse legimus.

DESPERATIO

Est et maximi mali sensus, et cujus nul- tum sit remedium, quo affectu non alius saevior ad destruendum hominem proni- or digniorque est, quem cum igne aeterno S. S. comparaverit.'Varia hactenus recensita animi pathemata, illorumque essectus consideranti, non potest non sequens Gaubii illustrissimi observatio grata

36쪽

3 DE MENTE.grata esse atque acceptissima ' : Quocirca

manifestum est, animi motus, violentia, fre- quentia, duratione enormes, multo, quam corporis, graVius Oeconomiam humanam

amigere: Nocere autem prae primis, sicubi

et immodicas mentis exercitationes comi- tantur :-Ρhyssiognomiam igitur me- dico tum maxime conducere ne frustra

laboret.' Et sic quod agendum erat egimus ; certe non pro rei dignitate, sed ut potuimus. Si igitur multa in hac differtatione a nobis omissa fuerint, si plurima minus scite ac elaborate exposuerimus, ne id omne supinae cuidam negligentiae, nec omnino ignorantiae, sed temporis quibus in praesenti includimur angustiis, rogo tribuas, lector benevole i Quae vero in hoc exercitio lectu digna reperiantur, ea omnia illustris

Culleni

37쪽

Culleni scriptis consilioque amicissimo deberi lubens fateor. Ingratissimus forem omnium, si publicam hanc non arriperem occasionem singularem illam agnoscendi

benevolentiam ac amicitiam, qua celeberrimus hic vir me semper amplexus est. In eo non jam Versamur, ut tanti viri laudes canamus; laudes enim nostras longe superat ; gratum tantummodo animum nostrum ostendere Volum US;

Ante leves, ergo, pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in littore pisces, Quam nostro Illius labatur pectore vultus.

SEARCH

MENU NAVIGATION